장음표시 사용
21쪽
rosa nec omnino clara existant, periculum adest, ne non esse concludatur ad 0n posse.
Caeterum quidquid sit de origine idearum intellectualium et moralium justi videlicet et injusti, Dei supremi vindicis ei: id nobis indubitatum est primaria ordinis moralis principia invincibiliter ignorari non posse ab eo, qui quoquo modo ad usum rationis jam
pervenerit nec omni prorsus rationis usu sit destitutus. Horum principiorum applicationem, utrum videlicet a se acta vel agenda cum lege conveniant an discrepent, animadvertit conscientia. Quam, ut Tullius pro Cluentio a Deo immortali accepimus, quae a nobis 3 divelli non potest quaeque nobis in omni vita testis vest et judex consiliorum atque lactorum. V Ipse sibi homo, mirabili Dei dispositione, lex est et judex, codex et larum. Absurda pr0pterea quis non videt eorum sententia est, qui ordinem physicum necessarium esse clamitant moralem vero ordinem homine libere constituendum putant, ut ipsi homines sibi agendi normam, ut cuique libuerit, eligant. Quod si foret admittendum, optabilius multo esset, ut jam dixi, si eadem e0- actione homines et vi ad suum sinem agerentur ac caetera quae in universo mundo existunt. Secus enim omnia sus deque Verterentur, quod luce clarius, quae nostra aetate contingunt populorum sata, ostendunt; quaeque ex perversis de libertate doctrinis nullo dubio originem trahunt. Certo certius liberum arbitrium Dei donum praestantissimum vocamus, si possibilitatem adnexam sibi habet ingentis destructionis m0ralis. Aliud omnino est, si quis matri, quae ubera vitamque dedit, jam seni alimenta praestat et vitam, vel horrida atrocitate vitam indefensae adimit Penes hominem est eligere, sed seriptum legi in corde su0,
22쪽
Honora patrem tuum et matrem. uod si alterutrum eligat, illum vel praemia serre vel poenas luere universi generis humani conscientia arguit Divinaque requirit justitia. Haec est quae merito vocatur justitia absoluta, quaeque soli Deo competit. Ipse nimirum onmia in individuo c0gnoscit et quodcumque imputationem minuat augeatve adaequale discernit Homo vide ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Vinculo , igitur morali legis observantiae adstringimur, sanctione videlicet, quae ad intrinsecam ordinis moralis constitutionem simul et essicaciam pertinet. In eo autem consistit propria sanctionis natura, quod legem sussicienti praemio ac poena urgeat atque ita liberam hominis voluntatem in sui observantiam alliciat. Fatemur equidem sanctionem persectam in praesenti vita nullatenus obtineri Virtus etenim et honestas, etiamsi vitio et turpitudini nativo suo splendore praecellant, quandoque mala plurima patiuntur, nedum praemia digna erant. Quemadmodum etiam sit, ut qui perverse agunt vel poenas luant leviores vel poenam e giant vel saltem poenae vitandae spem habeant.
Quin et aliquando justitia ipsa ac fidelitas individuorum odia, calumnias ac persecutiones non modo sustinere cogitur, sed armatam adversus se humani
judicis manum illam formidat, a qua suam desensionem et praesidium praestolatur. Quam denique utilitatem vel praemium bona hujus vitae possunt asserre illi, qui in custodiendis naturae legibus, divitiarum, famae, sanitatis vel etiam ipsius vitae jacturam quandoque patitur Quid ergo, nisi dicamus persectam ordinis moralis sanctionem ad vitam futuram pertineri. Vetustissima, ut notum est, atque universalis omnium
23쪽
gentium consensio est, in admittendis praemiis et poenis alterius vitae, juxta meritum vel demeritum actionum vitae praesentis. Innumera, quae huc spectant antiquorum recentiorumque testimonia haud opus est ut afferamus. Ecquid mirum, quaeS0, quum nec ummum bonum inter angustos hujus vitae ambitus concipi possit. Haec enim ui jam antea diximus, sibi correSpondent. Quare eadem ratione et id nobis indubitatum esse debet, quod perfectissima, quae in praesenti vita obtineri possit felicitas, in legis seu ordinis moralis observantia eonsistat intuitu nimirum summi boni posthac obventuri In hisce LATONI e- cedere optabilius esse, quis non ducat, quam hodiernis
quibusdam, qui libertatem in libidinem et licentiam
convertendo delectantur. Quis est quaeso, qui dum convenienter ad legem naturae agit aut recte actorum recordatur, o suavem in se experitur tranquillitatem et voluptatem contra qui perverse agunt aut perverse actorum recordati0ne tenentur, nonne plerumque Sollicitudine turbantur, remordentis conscientiae stimulis commoventur, Variis denique angustiis divexantur 'Haec, quae cujuslibet experientia constant, praeclare
nobiscum asserunt ULLIUS, LUCRETIUS, LUCANUS,
SE EC et quod magis est Epicunus ipse, de qu sie perhibet SEΝEcc et Illic dissentiamus cum Epicuro ubis dicit nihil justum esse natura ei crimina vitanda esse, quia Vitari metus n0nl0ssit. Hic consentiamus ymala acinora conscientia agellari et plurima illi γ tormentorum esse, eo quod perpetua illam sollicitudo η Urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae 3 non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum y Epicuri est, natura nos a scelere abh0rrere, qu0dynulli non etiam inter tuta timor est. Multos lar-ytuna liberat p0ena, metu neminem. uare Quia
24쪽
, infixa nobis ejus rei aversati est, quam naturas damnavit. V Quot ei quanta deinde et externa bona legis naturalis observantiae adnectuntur Ea enim est, quae sanitatem corporis tuetur, quae vitam reddit diuturniorem, quae facultates animi perficit et regit, quae ossiciis domesticis et civilibus nos essicit aptiores, quae aliorum existimationem, fiduciam et amorem e0nciliat, quae adversitatem patientia facit levi0rem, quae familiae et societatis securitatem et ordinem firmat. Baec omnia bona praestat temperantia, justitia, prudentia et sortitudine caeterisque virtutibus, quas commendat et praecipit. Contra quot et quanta mala essiciantur in animo et in corpore, ex vitiis quae exssuati familia et societate calamitas et pernicies, experientia pariter indubie constat Luxum et vitia Romanae ReipubIicae perniciem et exitum attulisse prae aliis innuunt SALLUSTIus, LINIs et ostendere aggressus est MONTEsusIEVIUs. andem peculiaris pariter divinae providentiae dispositio, vi cujus frequenter media inproportionata, sed ad normam justitiae et honestatis adhibita, optatum et felicem exitum habent iniquitatis vero ac injustitiae conatus ad regulas artis apprime concinnati effectu suo turpiter frustrantur, earumdem naturalium legum aliqualem praesentis etiam vitae sanctionem patefacit. Neque dicas etiam vitia legumque violatores suam voluptatem et gaudium habere, injustitiamque haud raro multum commodi et emolumenti afferre deinde plurimis hujus mundi malis, aeque bonos seu naturalis legis custodes, quam malos obnoxios esse. Sanae mentis nemo est qui non animadvertit vitia quaecumque, quia hominis naturae et bono ex se adversantur, ejus verae utilitati
25쪽
savere nulla ratione posse insuper qui vitiis inhaeret, societati est revera exitiosus, bonum publicum deserit, in se omnia convertit, ipsum societatis bonum privato suo bono subjicit adeoque societatis vincula vel relaxat vel solvit. Id animadvertere est in avaritia, in amore sui inordinato et in vitio quocumque. Si tandem ex vitiis bona quaedam in societatem di- manare faciat rerum ortuitus concursus bona haec simulata et allacia cum gravissimis inc0mmodis, quae ex vitiis per se fluunt conserri nullo modo posse apparet. Praeterea quum ordinis moratis perversio, quae comitatur actus a ratione difformes sit maximum malorum humanae naturae nihil potest esse revera utile, i. e. verum homini emolumentum adserens, quod simul non fuerit moraliter bonum et h0nestum Egregie hac de re disserit TuLLivs, e L. L de Ossi. L. ΙΙΙ. Existunt adeo divina sanctione munitae leges, qu*s non condere sed agnoscere, 0 mutare Sed applicare, non rescindere sed defendere, humanae potestatis conditio est. Haec utrum a Deo sit deducenda, an a populi conventione, disputant philos0phi assectata magis contentione quam fructu et Veritate Non est potestas nisi a Deo , si quaeratur de potestate objectiva, quae ab auctore naturae procul dubio descendat necesse est. Postia enim natura ponuntur certa jura aut posito socialis nostrae naturae statu, certa potestatis aut imperii genera, quae considerantur instar alicujus proprietatis, quaenaturam ejusque statum sequitur tamquam attributum actum quidem, si qui quaerat, utrum a Deo sit illud jusve ea potestas, similiter facit ac si interrogaret, utrum ipsa natura ejusque statu a De sit, an secus. Ῥ0
26쪽
testas hoc modo spectata, jus Vitae ac necis continet, iamquam medium, ad finem civitatis obtinendum, apprime necessarium ac proinde a Deo, ui auctore naturae ac supremo domino vitae ac necis, cum civili
imperio conjunctum. Quod si Spectatur potestas quatenus inhaeret in certo subjecto, id subjectum a Deo et natura determinatum non est, sed per pactum unionis et subjectionis determinatur supponatur exempli gratia, quod p0pulus per pactum unionis in democratiam coeat, indeque novo pacto subjectionis ad statum aristocraticum vel monarchicum transeat, haud aegre intelligitur, quo modo potestas a populo transferatur ad paucos vel ad unum; neque ulla appare susti, ciens ratio recurrendi ad Deum tamquam proximum summi imperii collatorem; quia et populus tum ipso hoc summo imperio gaudet, tum etiam jure illud trans serendi ad paucos vel ad unum. Quantum vero varias regiminis sormas attinet, has silentio praeterire nobis liceat, quum in rebus humanis nihil sit quod spectatis omnibus adjunctis tamquam optimum haberi queat, neque tam a diversitate formae quam ab ejus recta ordinatione legumque cust0dia selicitas civita- iis dependeat. Caeterum Si is penes quem est imperium, sive sit persona physica sive moralis, idipsum, quod emanare a Deo sapientissim pr0fitemur, exerceat, ut legem c0ndat ordini 0rali haud respondentem, misere imperio abutitur nec subditi jure sed vi cedunt. Quemadmodum etenim caeterae leges, statuta, rescripta aliave legi fundamentali alicujus populi inaedificari merit censentur; sic et lege p0pulorum iundamentales ordini 0rali ceu summae legi superstruantur necesse est. Quid enim est quae vocatur gentis alicujus constitutio, nisi summa lex m0ralis, variis populi necessitatibus proprioque suo jure
27쪽
36 adornata qua talis intelligitur populus, qualis in historia
legitur Sequitur enim quasi umbra gentis alicujus progressus, discrimina et fata ac tum demum scribitur, quum diuturno usu temporumque necessitate invaluit. Quasi lux autem suturam jam nascentem populi volutionem praelucet omnium etenim populorum necem sitatum ratio in constitutione habenda est, sive jam obsoletae sint, quae abrogentur, sive solutae sint, quae pleno jure constituantur, sive nascentes primum, quibUs praeludatur necesse est servata in omnibus aeterna omnium necessitate, quae ordine morali constituitur. Secus, quid est, quaeso constitutio, nisi chartula, quae nullatenus observata brevi disrumpatur
28쪽
de 'glus Mugis Igl ei ld. suo statuamus oportet principia, quae legi, prout eam exposuimus, ex aequo conveniunt; principim existentiae videlieet et cognitionis. Haec apprime distinguenda sunt, ne confusione magis involvatur, quam debita perspicuitate elucidetur tantopere disputata quaestio de primo juris principio. Principium existentiae, quod rationem proseri cur lex naturalis existat, coincidit eum fonte atque origine ordinis moralis, non in se spectati, sed relate ad homnem aliamve rationalem creaturam Deo subjeciam Solo nimirum Deo existente, ora moralis rationem legis non habet; nam ratio legis in eo consistit, quod necessario praesupponat legislatorem, cujus ipsa est manifestata voluntas, qua subditi certas servente determinatas relationes ad legislatorem aut ad se invicem. Principium porro existentiae ordinis moralis est aeterna ratio divinae sapientiae, prout est directrix actuum rationalis creaturae. Improprie certe ipse Deus huic ordini subjici dicitur, in Ipso namque ordo mo-
29쪽
38ralis sationem legis n0n habet, sed infiniti attribnti
divini. Hanc, ut ait TuLLIUS, Vide sapientis-ssimorum suisse sententiam, legem neque hominis yingeniis excogitatam nec scitum aliquod esse popu florum; sed aeternum quiddam, quod universum mun-ydum regeret, imperandi prohibendique sapientia. Itas principem legem illam et ultimam mentem esses dicebant, omnia ratione aut cogentis aut vetantiss Dei: ex qua illa lex, quam ii generi humanos dederunt, recte est laudata Erat enim rati pro secta a rerum natura et ad recte faciendum impellens se a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse, quum Scripta St, Sed tum, quum orta est. forta autem simul est cum mente divina. Quamob-yrem lex vera atque princeps apta ad jubendum et a vetandum ratio est recta summi Iovis. V Existentia
igitur ordinis moralis ab aetemo esse colligitur necessaria atque immutabilis, ut ipsemet Deus. Verum, quae huc spectant, jam superiori capite satis superque illustravimus, quare hisce n0 inhaeremus, sed ad alterum legis principium transimus. Hoc est, quod principium cognitionis oeatur qu0dque rati0nem profert, qua lex naturalis hominibus innotescat. Id duplici ratione locum habet, atque adeo duplex distinguitur cognitionis principium. Alterum est subjeetivum, acultas illa scilicet, qua lex naturalis innotescit estque humana ratio cum ejusdem S coniuncta alterum est objectivum, quod vocari potest principium comprehensi0nis, praeceptum videlicet quod dam primum et generalissimum, in quo omnia praecepta contineantur, quodque Sit, ut ait BEINNEccIΠS, veluti lapis lydius et actuum moralium mensura.
30쪽
49Hocce legis naturalis principium comprehensionis illud est, quod in praesenti inquirimus. Qui de jure naturae disserunt, ubi de hoc prineipio definiendo agunt, in multas diversasque sententias abeunt. Celebris admodum haec est inter philosophos ast inutilis disceptatio. Plerique enim postquam diu inter se illius causa digladiati sunt, quasi nihil evicissent, quod in posterum usui esset, reliquas iuris partes ex aliis atque aliis principiis derivare conantur Philosophia nimirum moralis omnes complectitur disciplinas, quae humanas actiones ex praescripto rationis ad honestatem ac selicitatem dirigunt. Quae disciplinae quum ex eodem sonte prossuant et eodem diversa ratione concurrant, intimo conjungamiur nexu necesse est, tam utilitatum, quae expleto quovis ossiciorum genere proveniunt, atque ad explenda reliqua conducunt, quam malorum, quae neglecto genere uno, existunt et reliquis impedimento sunt. Qui Deum vere atque ex Rimo colit, brevi rationes depromet ex eo cultu, quibus hominum societati utilis sit, et ipsum se non negligat contra qui societatis sensum maxime prae oculis habet, id quod hominibus utilissimum est maximeque necessarium, aget, ut eos Deum excolere summeque amare et verbis et exemplis doceat, seque et statum suum ad usum humanae societatis praeparet atque exornet. Qui denique de suis ommodis primo cogitat haud aegre videbit, quam eonduetibile sit et Deum colere ei homines sibi devincire. Non miremur igitur deductionem naturalium iurium atque obligationum alios a cultu Dei, alios ab hominum societatis sensu, denique alios a studio utilitatis propriae tamquam a capite reperiisse. Quia porro omnium philosophorum sententias hac super re in