Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

stentium Protonotariorum, Auditorum Rotae , Clericorum Camerae Ap stolicae, Votantium Signaturae Iustitiae, Abbreviatorum , & Advocatorum Consistorialium , ut collegas suos admoneant, & cappis induti intersint . Intimatione quoque vocantur Secretarius Congregationis sacrorum rituum , & Promotor Fidei, & praeter hos Gubernator Urbis , Vicecamerarius, Oratores Principum, Principes solii, Conservatores Urbis, Oratores civitatum subditarum, Magister sacri hospitii, & ceteri, quos acciri

solemne est. 6 Omnibus in hoc Consistorium patet aditus,& in eo Advocatus Consistorialis longa oratione suse exponit vitam ac miracula ejus de cujus agitur Canonizatione, necnon petitiones Regum, & Principum, aliorumque pro Canonigatione sue plicantium. Licet autem, expletis aliis orationibus Advocatorum Consistorialium, quae fiunt in aliis Consistoriis , di in quibus similiter exoratur pro alicujus Canonietatione , Fidei Promotor opponere consueverit & protestari, ut infra videbitur; nulla tamen ab eodem Fidei Promotore emittitur protestatio post orationem ab Advocato Consistoriali in hoc publico pro Canonizatione Consistorio recitatam . Et id utique jure optimo factum esse videtur . Nam , si in Actis Canonietationis S. Hyacinthi collectis a F. Seraphino de Cracovia legitur, Fiscalem Curiae, qui in ea causa munus gesserat Fidei Promotoris, non opposuisse amplius, postquam dictum fuit, constare de ejus sanctitate & de duobus miraculis; potiori profecto ratione adstruendum videtur , non debere Fidei Promotorem ullam in Consistorio publico , de quo agitur, emittere protestationem; tum quia pro executione sui muneris in discussione causae opposuit omnia, quae opponere debebat & scriptis & voce , tum quia . absoluto in sacra Congregatione rituum examine causae & praevio Cardinalium placito in secreto Consistorio de Canonizatione facienda, incongruum re vera esse videretur, si Fidei Promotor in dicto Consistorio protestationem emitteret: ederetur quippe protestatio , ut omnia rite serent & recte, utque adimplenda adimplerentur, spropterea enim edi consuevit) cum jam omnia rite quidem ac recte facta essent, & adimplenda pariter essent adimpleta. Absoluta Advocati Consistorialis oratione, nomine summi Pontificis emittitur responsio a Praesule, qui est a secretis Brevium ad Principes, in qua ait, Sanctitatem suam omnes hortari, ut jejuniis, orationibus, ac precibus Divinum implorent adjutorium ; & praeterea ipsam audire velle in proximo Consistorio sensum tum Cardinalium . tum Episcoporum in re tanti momenti; quarum quidem responsionum nonnullae in Appendicibus exhibebuntur . 8 Si vero plures Beati unica Canonietatione canonizandi sint, non

unum, sed plura habentur publica Consistoria : impossibile quippe est, plusquam duas haberi Advocatorum Consistorialium orationes in uno publico Consistorio .

362쪽

ΕT BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIV. 2 89

s Ultimum autem Consistorium semipublicum appellatur; eo quia non solum Cardinalibus, sed & Episcopis facultas datur suffragium serendi.

ut scribit Petrus Galesinius in Actis Canonitationis S. Didaci pari. 3. es II. Suia mero in ejusmodi Ginsorio jussu ragandi prater Cardinales omnibus etiam Antistitibus , ut dixi, permisshm es, semipublici nomine illud appellatur in eοmmentariis quotidianis veteribus rituum Pontificalium. Neque enim suffragii Episcoporum requisitio est ullo modo habenda tamquam superflua; eo quod in praecedenti secreto Consistorio suerit a Cardinalibus is ictum sibi placeare , ut ad Canoni Eationem procederetur ; id quippe nihil aliud praesesert.

quam deliberationem procedendi ad ulteriora, hoc est ad exquirenda Prinsulum suffragia; quemadmodum bene explicavit Penia in vita S. Rarmundi Iib. 3. eap. 3ς. ubi postquam ponderavit, quod in antiquis sacrarum caereia moniarum libris, & in commentariis Doctorum ad cap. Audivimus. de Relig. G venerat. SS. legebatur & legitur, Pontificem definire in antecedenti Consistorio , Canoni Eationem esse faciendam , haec subdit: aeuod ait sacer Itb e , in hoc Consi lario definire Pontificem , Canonietationem eo faciendam , prudenter accipiradum es pro ulteriori processu, ides omnia jam ita videri pra rara atque probata, rit non sit dubitandum , quin Canonietatio fieri possit, ideoque ad alios actus deveniendum : idque comprobatur etiam ex bulla Canonigationis S. Raymundi sub Clemente VIII. ubi, innuendo hoc semipublicum Consistorium , quod cogitur post secretum , sic habetur sin eod. Canoniet. pag. 27s. Petivimus, ut, cοηsideratis atque examinatis omnibus Afris, id acise dicerent, quod Spiritus Sanctus eis daret eloqui, ct an B. Romundus Sanctis adscribendus esse videretur . Nec minus clara est bulla Canonizationis S. Teresiae sub Gregorio XV. in qua , relatione facta de praecedenti Consistorio secreto, aperte legitur, in eo fuisse definitum, ut ad ulteriora procede

retur .

ro Antequam autem semipublicum hoc cogatur Consistorium , publicae indicuntur preces ad Divinam opem implorandam in re tanti momenti . hoc est in decernenda Beatorum Canonietatione ς precibusque expletis, ad semipublicum Consistorium per intimationem vocantur Cardinales omnes, Patriarchar, Archiepiscopi. & Episcopi Romae degentes:& in intimatione quidem iisdem notum fit, sententiam ferri debere super Canonizatione, quam scriptam & subscriptam unusquisque tradet Secretario Congregationis sacrorum rituum. Ad hoc idem Consistorium vocantur etiam Protonotarii Apostolici, duo antiquiores Rotae Auditores, Secretarius Congregationis sacrorum rituum, & Procurator Fi alis Camerae Apostolicae . Non vocabatur utique Fidei Promotor ; sed san. mem. Clemens XI. voluit, ut ipse tamquam Fidei Promotor vocarer & semipublicis interessem Consistoriis a Sanctitate sua habitis pro Canonizatione SS. Pii V., Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio , 8c Catharinae de Bononia; quod etiam fuit in Aetis dictae Canonietationis adnotatum a Justiniano Chi apponi pag. 87. Facto etiam publico Consistorio, ad unumquemque Tom. t. Ο o Patriar-

363쪽

29o m SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Patriarcham, Archiepiscopum, &Episcopum in causa Canoni rationis sunfragaturum transmittitur illud idem compendium vitae, virtutum, miraculorum , necnon Actorum in causa , quod transmissum suerat ante primum secretum Consistorium ad Cardinales, ut singuli omnia edocti sententiam suam serre possint.11 Consistorii semipublici initium desumitur ab allocutione summi Pontificis, qui Cardinalium , & Episcoporum sententias super facienda

Canonietatione exquirit: &, licet quaestio olim, in Canoni Eatione videlicet S. Didaci, excitata fuerit, an in uno eodemque Consistorio Cardinales , & Episcopi deberent serre suffragium ; attamen , cum in praece dentibus Canonigationibus in uno eodemque Consistorio nedum Cardin

tes , sed & Episcopi suffragium tulissent, sic etiam in dicta Canonizatione factum est, teste Petro Galesinio in Actis ejusdem Canonietationis Ioe. est. Dubitatum es, an Cardinales simuI, ct reliqui ordine Prodes si ratium ferrent. Res diu incerta ct obscura ita discussa est, ut omnes eo ipse in Confisorio si ragium ferrent, cum in Oecumenicis Conciliis id feri flemne sit, tum etiam in causis gravispinis , quemadmodum Innocentium IV.. in causa Friderici Imperarο-ris , Clementem T in Concilio Viennensi de re quorumdam Principum maxima, Pium II. in Camnieatione item B. Catharina Senensis, ct Leonem x itidem secisse , cum Franciscum de Paula in Sanctos retuIit, ex Ariorum monumentis com

pertissimum fuit. Ia His itaque cohaerenter suffragium primo praestatur a Cardinalibus, deinde ab Episcopis; &. si quidem aliquis ex Cardinalibus, aut EpiscOpis accedere nequeat ad Consistorium propter aliquod legitimum impedimentum , ut puta infirmitatis , suum transmittit suiffragium ad Secretarium sacrae Congregationis, sicut habetur ex Actis Canonietationis S. Petri de Alcantara , & S. Mariae Magdalenae de Paetetis pag. aqq. Absolutis Porro suffragiis, summus Pontifex iterum alloqui consuevit, iterumque se aliorum orationibus commendat; tum . quatenus ad solemnem Canonizationem procedere velit, diem statuit, quo ea est peragenda. Cumque , juXt supra exposita , huic semipublico Consistorio intersnt Procurator Fisci.& Camerae Apostolicae , necnon Protonotarii, dictus Procurator Prot notarios Apoliolicos praesentes orat, ut unum , vel plura publica confimetant instrumenta de sententiis Cardinalium . Patriarcharum , Archiepiscoporum , atque Episcoporum , & de summi Pontificis oratione ac deliberatione : ubi antiquior eorumdem Protonotariorum Apostolicorum sui collegii nomine respondere consuevit, ribis T sibus; vocando videlicet in testes hujus rei eos, qui stantes tunc reperiuntur juxta thronum Pontificium . Hic vero obiter adnotare sis sit, quod, etsi Petrus Galesinius in cit. Actis Canonidationis S. Didaei pari. 3. cap. I a. reserat, non solum Cardina las , di Episcopos, verum etiam Auditores Rotae . Protonotarios, & Abba tes , ceterosque omnes sententias suas in dicta Canoni ratione tulisse :Deinde Pintifex de B. Didaeo in Sancterum numeram adscribenda sententias dici

364쪽

jussi, tum suo quique ordine Cardinales, psea Patriarcha , Archiepsopi, Episcopi, Auditores Rota , Protonotarii, Abbares , ceterique omnes qui aderant, timeonsensu ae libere dixerunt, illum , cujus vita sanctitas , ae miracula nota ist suta erant, dignum eo, qui in Sanctis adscriberetur I in eo tamen , quod attinet ad Auditores Rotae, de Protonotarios , Certum est , eos suffragia non tulisse. Vocati etenim fuerunt Auditores Rotae ad semipublicum Con

sistorium, cum tunc Canoni rationum causae eorum examini committerentur , ut, si sorte aliqua dissicultas fuisset excitata , parati essent ad opportunas responsiones suppeditandas : Protonotarii vero vocati fuerunt, sicuti etiam nunc vocantur, ad conficienda instrumenta de gestis 8c definitis in eodem Consistorio ; teste Francisco Penia in iisdem Astis Cano nitationis S. Didaei lib. 3. cap. I s. rion op rtuit tunc quidem ab Auditoribus Rota aliquid rogare . cum super processu nulla exorta fuerit. alit excitata controversia, qua illorum explicatione ct in Uria indigeret. Hoc enim consito Auditores potissimum illi, ad quos judicaηdi processum cura mandata es, advocari selint. Protonotarii vero ad Mem exhibendam circa ea decrera , qua in eo Consistorio censeretur , flumrogandi erant: cum quo concordat liber sacrarum caeremoniarum Archi piscopi Corcyrensis ferit. 6. cap. I. Poterunt interesse aliqui Protonotarii ordinarii , ut sint rogati de his, qua gerantur . Aderunt etiam Auditores Tota , ct

maxime Commissarii cavsa , ut, s quid esset declarandum , pqsent, ut bene insem

mali , mentes aliorum declarare: Ac ut bene etiam adnotavit Rocca de Canο- nitat. SS. cap. 37. de tertio Confisorio .

13 Iuxta praedictum librum sacrarum caeremoniarum se Rr. 6. cap. I. huic Consistorio non solum Patriarchae, Archiepiscopi, dc Episcopi interesse debent, ut suam proserant sententiam , sed hujus etiam praerogativae essent Abbates participes essiciendi: In hoc a sorio debent eo Patriarcha , Archiepsopi . Episcopi, Abbates , ad quos tantum pertinet dicere sententiam suam . Verum , etsi ignoro, quo tempore praetermissa fuerit requisitio susis ragii Abbatum , si tamen conjecturis locus esse potest, cum a summo Pontifiee Gregorio XIII. insignissimae quaedam abbatiae fuerint collegiis ab ipso institutis unitae, de earum . quae sunt in locis Urbi conterminis. fiat ut plurimum collatio Cardinalibus; hinc sorte evenit, ut, fere nullis in Urbe , aut circa Urbem Abbatibus extantibus, habentibus territorium

separatum . & jurisdictionem in Clerum & populum , de quibus quidem

Caeremoniale loquebatur, qui Cardinalitia dignitate non fulgeant, non amplius facta sit, nec fieri potuerit Abbatum , uti talium , advocatio ad haec Consistoria , ut in eis suam proserant sententiam . In diariis insuper Paridis de Crassis celeberrimi caeremoniarum Magistri sub Leone X. habetur , praedictum Pontificem in hoc Consistorio suffragia Poenitentiariorum requisivisse, dum agebatur de Canonigatione S. Francisci de Paula ; sed

post dictum Pontificem id amplius saetum non est. 14 In Consistoriis hisce semipublicis Cardinales singillatim assurgunt

detecto capite, cum suas incipiunt serre sententias; tum sedentes tecto. O o a capite

365쪽

capite eas prosequuntur . Patriarchae vero , Archiepiscopi, Episcopi, se rentibus sententias Dominis Cardinalibus , sedent tecto capite ; stant autem , cum Papa loquitur : sed , antequam eorum quisquam loqui incipiat , & similiter , postquam proprium tulerit suffragium , genuflectit;

assurrexerant enim omnes, statim ac primus Patriarcha sententiam laturus surrexit, atque adeo stant, donec ultimus Episcoporum sententiam ferre desierit. Non amplius inter Episcopos, & Protonotarios quaestio ei de prima tu , cum eadem sublata fuerit a Pio Papa II. in sua Constitutione . qua es in Bullar. nov. Rom. tom. 3, pari. 3. & in qua jure ac merito, abrogatis omnibus contra facientibus , voluit, Episcopos praeserri Protonotariis r Nec ordo Episcoporem sita legitur in ejus commentariis a Io: Gobellino compositis lib. 3. pag. II s. consuetudinem Romana Curia animo ferebat aquo , qua Notarios Apsolicos anteponebat. Contra plurimi, morem Curia sacram esse legem, θ 1iullo mutandam pacto, censebant; scandalum ingens futurum , ct orbem quodammodo rviturum , Urmantes , si quid adversus Notarios salueretur. At Pius altitudinem Episcopalis eminentia animo volares , qua Ubil es in Ecclesia sublimius, ct . quia ipse Romanus Prasul Isu Chrisi Vicarius Episcopi ηο-mine contentatur , Notarios corruptela quadam , non consuetudine, praelatos Episcopis judicavit; idque deinceps prohibuit, edita Iege, quam totus ferme Orbiscillandavit. Notarii, res ambienti eontra niterentur, di multa in Praesulem probra jactarent, legem tamen vel inviti receperunt.

Is Sedent itaque Episcopi nedum in his Consistoriis , verum etiam in Pontificia Capella . Sed , si aliqui ex ipsis Consultores sint sacrarum

Congregationum , quae coram Pontifice habentur, ut puta sanctissimae Inquisitionis, generalis sacrorum rituum . in Congregationibus ipsis minime sedent, sed stant; intersunt enim non ut Episcopi , sed ut Consuli res et nisi sorte ipsorum alicui, ut sederet, concederetur ex Pontificia benignitate , impotentiae aut aegritudinis causa , quemadmodum in Pinac theca altera Iani Nicii Erythraei m mira P. Gregorii de Valentia pag. 13. huic concessum legitur a Clemente VIII. cum interesset celeberrimis Congregationibus de auxiliis Divinae gratiae , quae coram diem Pontifice Cogeban tur : Hoc interim notum Omnibus es, quia Clemens Pontifex , cum summo i R erga sir Orism volantatis significatione eos illi honores habuerit, qui vix prasori cuipiam solent; ut mense Martio . in ea dis ratione, qua ceteris mem gitulis, cum Gregorius ita vehementer ex somaeho laboraret, ut sare non posset, sique

Pontifex ejus esset audiendi in primis cupidus, sedentem disputationi operam dare permiserit. In quo ille declarare visus es, quanti hominem faceret, cui id concesserit, quod ipsis etiam Episcopis denestatur . 16 Postremo, si unica Canonietatione plures Beati canonizandi sint j non unum, sed plura habentur Consistoria semipublica ; cum impossibile sit, ut in uno Consistorio omnia excipi possint Congregatorum suffragi in

Pro omnibus Sanctis canonizandis : quare mos inolevit, ut tot semipu

blica Consistoria habeantur, quot sunt Beati, de quorum agitur Canoni

etatione,

366쪽

ΕΤ BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIV. 29 3xatione. Nonnullae porro ex allocutionibus habitis in hisce Consistoriis.& nonnulla pariter ex suffragiis in iisdem Consistoriis latis exhibebuntur in Appendicibus . 1ν Supra sermo habitus est de Urbis Abbatibus, qui Consistoriis inter erant . Si quis autem scire vellet numerum Abbatum Urbis, & nomina abbatiarum , quae olim erant in Urbe, historiam legat P. Casimiri Romani ordinis Minorum , cui titulus , , Memoria soriche della Chisa e ciκ-- vento di S. Maria in Araceli di Roma , , cap. a. pag. 9. θ seqq. publici juris factam post primam editionem hujus operis.

CAPUT XXXV.

De nonnuIIis aliis orationibus, qua funt in publicis an Oriis a Confisorialibus Advocatis.

fiunt pro Beatificatione. & Canonietatione Sanctorum ab Advoca-α tis Consistorialibus in publicis Consistoriis; licet haec Consistoria

non Congregentur, ut in proximo habeatur Canonizatio. Scire autem impraesentiarum oportet, unum ex Advocatis Consistorialibus in unoquoque publico Consistorio orationem recitare de vita & gestis alicujus Dei servi ; licet proxime non sit sutura ejus Beatificatio , aut Canonizatio: postea narratis egregiis servorum Dei operibus , Advocatum Consistori lem in quolibet publico Consistorio pro illorum exorare Beatificatione, aut Canonizatione : tum Fidei Promotorem solemnem emittere protest tionem adversus ea, quae oratorio ritu relata suerunt ab Advocato, instando , vel ut vera ostendantur exposita ; vel, si jam sunt ostensa, atque a sacrorum rituum Congregatione , annuente Sanctissimo, approbata , ut non procedatur, nisi servatis servandis, ad Beatificationem , aut Canonia rationem : & huic demum instantiae summum Pontificem respondere con laevisse his verbis : sacrorum rituum Congregatio audiar, ct referat: quae quidem omnia in regestis dictae sacrae cingregationis Secretarius adno

tare tenetur.

a Orationes istae Advocatorum Consistorialium in publicis Conta riis summopere decent maiestatem causarum introductarum . vel introd cendarum Beatificationis & Canonizationis servorum Dei: tametsi profecto non sunt ipsae absolute & simpliciter necessariae ad rem & ad finem, de quo agitur: ita ut nullo negotio dari possit casus , quo procedatur ad Beatificationem , & Canoni rationem alicujus servi Dei, cujus tamen merita Advocati Constariales in publicis Consistoriis minime peroraverint. 3 Mentio fit harum orationum in decretis generalibus Urbani VIII. his verbis : Item mandatum es, ut declamationes de rebus profanis θ Ferumque de atroetoribus eriminibus confictis ct imaginariis, qua feri solebant in

367쪽

29 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Gin Orio publico ab auia Ginportalis Advocatis, quanda Legati Sedis Aps

Iica in eorum reditu ad Urbem excipiuntur in eorum On orto , vel quando per summum Pontificem traduntur pilei Cardinalitii novis Cardinalibus creatis , vel admittuntur Legati Principum ad praestandam obedientiam Sedi logistica , abrogentur , ct earum Ioco subrogentur propositiones causarum sertorum Dei, qui fama sanctitatis conspicui mereantur adscribi in numera Sanc )rum , sive Beatorum , pro quibus poterunt inflare opud summum Pontificem Advocati petendo, committi, prosequi, vel expediri respective causas arbitrio Sanctitatis sua . 4 Pro hujus autem decreti intelligentia necesse est nonnulla referre.& signanter antiquo tempore Advocatos Consistoriales causas omnes Consistoriales in Consistorio ipso perorasse . Et formulae profecto nonnullae exordiorum factarum ab iisdem orationum legi possunt in codice M S. qui extat in archivo Vaticano , quique conscriptus fuit circa annum II 99. ab Algidio Fuscarario Bononiensi , editus autem a Carolo Chartario in sevos liabo Advocatorum sacri angiporii pag. 7. Porro hic perorandi mos recessit ab aula . cum causae in tribunalibus Urbis, minime vero in Consistorio , tractu temporis coeperunt agi & definiri; adeo ut Pancirolus in suo ere de claris iee. Inte Fret. lib. a. cap. sa. scribat, loquendo de collegio Advocatorum Consistorialium : Continet hic Orda decem gravissimos Iuris eonsultas , qui innumeris privilegiis donati, fili clientum . qui in Consessorio litigant , causas defendere consueυerant. Sed hodie, decrescentibtis negotiis in senatu, fere otis apud alios Romana Curia Iudices mercede patrocinitim prasant. De-mum . quia , postquam summus Pontifex in publicum Consistorium descendit, aliquod elabitur tempus omnino vacuum , dum novi Cardinales, vel Oratores expediantur : consuetudo invaluerat, ut tunc unus eX Advocatis Consistorialibus declamando iactum exponeret fictilium & crimi, nosum , supplicaretque , ut signaretur commissio . & sic demandaretur conlectio processus criminalis adversus malefactorem , sive rebellem , de cujus confictis sacinoribus ipse disseruerat. Desumuntur nimirum haec omnia ex Gomesio in compendio utriusque Menatura sinter eivsiem comment. in regulas Cancellar. pae. Iς 3. ubi, postquam enarravit, quod summus Pontifex in publico Consistorio commissionem signabat nonnullarum causarum criminalium confictarum , rationem quaerit, cur id fieret; tum vero, nonnullis allatis, quae ab ipso reprobantur, ita concludit: R deundo igitur ad propositum , concitido , ideo Papam in Corsisorio publico δη

turam illarum commi simum iliorum eastium introduxisse . vi temptis illud T ctium . quo vel novi Cardinalis , etes Oratores introducendi expectantur . agendo aliquid , consumatvr ; nam , b e faciendo, non etiam desinit, Pando casu veri

nates adversus malefactores, rebelles . ad insantiam Proetiratoris Fisci anIiquus fuit, ctc. Igitur dum isa in Consistorio aguntur . interim Cardinales cre an it , Tel novi Oratores , aut Legati a togatione redeuntes intriaricuntur , pra

368쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXV. 29s

quibus omnibus recipiendis stet Consi rium publicum cum observatione quarumdam earemoniarum indici. Formula etiam antiquae declamationis legi potest apud Chartarium in allig. syllabo Ad cat. Ginsor. par. as . G seq. Istae ergo orationes de rebus profanis . & plerumque de atrocioribus criminiabus confictis & imaginariis, sublatae sunt a summo Pontifice Urbano VIII. juxta litteram decretorum in superioribus relatam , atque earum loco laudabiliter statutum est , ut fierent orationes de gloriosis gestis servorum Dei, qui cum sancti talis fama obierunt, instando pro introductione, progressu, aut terminatione causarum Beatificationis, & Canonizationis

eorumdem.

ς Hoc Urbani VIII. decretum prodiit, re in Consistorio secreto plene discussa ; quocirca in libris Actorum Consi rialium ita legitur : Roma apud S. Petrum in palatio Apsolita feria secunda die a T. Ianuarii 163 I. fuit Consi rium secretam , in quo SS. D. V Urbanus Papa VIII. proposita quasione , an expediret abolere consuetudinem, quam hactenus semaverunt Adυocati Consis riales , cum fiunt publica Coinsoria , proponentes causas fetitias; θ rationibus

per Sanctitatem suam adducitis abolitionem hane fluadentibus , auditisque Reu rendissemorum Dominorum Cardinalium sententiis approbantium ct consentientium, decrevit, ut infra: 6 Decernimus di mandamus , loco dictarum commentitiarum narrationum , pshac ab Advocatis Conmortalibus aeendum esse de genere, natalibus , ac vim turibus e rum , qui cum magna opinione sancti ratis obierunt, s pro quibus sunt in tantιa, tit in Teatorum, seu Sanctorum numerum adscribantur : ct eosdem Advocatos se continere debere in hujusmodi relationibus habendis intra terminos praescriptos in infructione de mandato nos o tradenda .

7 Cum autem in decreto Consistoriali modo relato mentio fiat institutionis Advocatis Consistorialibus tradendae de modo , quo in Consistorio perorare debent, institutio ipsa est ea , quae sequitur . 8 'Primo : Electio. causartim spectet ad Secretarium sacra rituum Congrega tionis pro tempore , qui adnotabit in cedula ab ipse se scribenda nomen servi Drivnicuique Advocato per tumum sirinandi. 9 Secundo : Quilibet Admeatus per octo saltem dies ante propositionem in 'Gn orio ipsammet relaxet in manibus praedicti Secrerarii, a quo, si quid compertum fuerit contra dispositionem eorum , qua continentur in praesenti infructione, amoveri debeat omnino , s accommodari ad mentem ejusdem Secretarii. Io Tertio : De miraculis in individuo nihil a eratur , sed, narrando seriem vita , permittitur, agi solummodo de virtutibus , de miraeulis autem in genere

tantum

II auarto: Idem de fama sanctitatis a die obitus usque ad praesentia tem pora , referendo Uperitatem vita , vigilias , orationes , jejunia, eIeemosynas, di- se Iinas, aliaque Opera meritoria a Beatificatis patrata . Ia auinto : Similiter θ de popuIorum contusu ad sepuIerum , de Oblatio nibus , ae de insantiis multiplicatis Principiam virorum . q

369쪽

296 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

13 Sexto : De gloria militantis Ecclesia in Beatificationibus Sanctorum , deisque excitatione ad heroicas virilites eorumdem exemplo .

14 Septimo: Insantia debent feri a Procvratoribus e sarum , a quibus prissabuntur solita honoraria huc usque eruata a Curia criminali Urbis Gu

bernatoris .

rs OctaUO: Advocatus proponens habeat s teneat in manibus commisse nem informa signandi ad eminum illam relaxandi, cui Sanctitas sua mandaυerit. I 6 μηο : Promotor Fidei, cum fit ad praesens s in pserum semper eordebeat de eoIlegio Advocatorum On oriatium, immunis sit a propositione dictarum causarum I esset enim inconveniens , eum , qui ratione sui ocii opponere debet Oeobus Beati fabricatis seu fabricandis , ad Me, ut in re tanti momenti v ritas magis elucescat, prasiare in eisdem causis suum favorabili patrocinium . 1ν Praescripta in hac institutione hodie etiam in more posita sunt, exceptis tantummodo capitibus septimo, & octavo: persolvuntur enim hodie emolumenta Advocato peroranti a Curia criminali Gubernatoris Urbis, ut infra dicetur , cum de expensis quae sunt in his causis , agetur & Advocati quidem Consistoriales minime habent in manibus commissi

nem in forma signabili , quando in publico Constario de gestis servorum

Dei, & de petitione pro illorum Beatificatione , aut Canoni ratione sermonem faciunt. Fuit id nempe executioni mandatum , statim ac edita suit institutio; postmodum vero contraria tenuit consuetudo: ideoque in regestis sacrae Congregationis haec habentur: Fuit cini orium publicum in in Monte auirinali pro tradendo pileo seu galero rubra FE. DD. Cardinalibus Balneo, ct Pallotta ; ct hoc fuit primum Gn Orium publicum , in quo sac aula Conmortales Advocati, relicto ritus endi sibi castus facinorosos . propositierunt prima vice cavsas servorum Tei, infando pro eorum Candiηietationibus ;G Adυocatis fuit primus Ioseph Baiia , qui . prosta causa Vallisuetana servα

Dei Sororis Anna a S. Augustino Monialis Carmelitae; secundus mero fuit Iulius de Cinciis , qui, proposita causa Flarentina seris Dei Sorgris Dominica a Paradiso fundatricis monaserit de Cruce, ambo inseterunt, prae manibus commissonem habentes , signari pro expeditione causarum ; er eoo Tegrinus Tegrinius Episcopus Alssisiensis, uti sacrorum rituum Congregationis Secretarius , interfui cum exemplari narrationis narranda ste. Qιibus peractis , Sanctissemus mandavit, consi gnari mihi utramque commissonem cum rescripta . quod rituum Congregatio su diat s reserat; prout tu executionem ego ipse in dictis commissionibus manu mea Agnavi rescriptum , quod mandavit Sanctissemus extendi in regeso Congregationis ad perpetuam rei memoriam .

IS Praerogativa est igitur insignis collegii Advocatorum Consistorialium , cui plurium annorum spatio ipse adscriptus fui, has omnes in Pu blicis Consistoriis habere orationes. Nam & tempore Sixti V. Comes de Olivares Orator Regis Catholici introductus quidem suit in publicum Consistorium , sed Horatius Burghesius sacrae Consistorialis aulae Advocatus Oratione' habuit pro publico cultu decernendo in honorem S. Bertrandi, Diuitigod by Corali

370쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXV. 297

teste Chartario in Bllabo Advocatorum On Orialium pag. ao8. & etiam

tempore Clementis VIII. cum Vicarius, quem dicunt Provisionis , una cum oratoribus Cleri Mediolanensis, & consilii generalis dictae civitatis ad Urbem accessisset pro impetranda Canonizatione tunc Beati , nunc Sancti Caroli Borromaei, & perorare voluisset in Consistorio; Clemens praedictus, auditis momentis rationum collegio Advocatorum Consistorialium favorabilium , collegii annuit petitioni. & vicarii praedicti loco Berna Minus Scottus sacrae Consistorialis aulae Advocatus supplices orando exposuit preces pro S. Caroli Canonizatione , teste Μarco Aurelio Gra tarola in δειο opere de veneratione S. Caroli cap. ao. Lena la littera delia citia. ii Siguor Bernardino Scotti A cato Consistoriale Milanes , che fu pol Auditoredi Rota , come diremo at suo tu ο , recito ι' orazione , ches ue , sando i in Oc-ehiato licino a gli Ambastiadori, ii quale Oeio s'era apparecchiato di sare ilneario di μουoisone, ma su impedito dat collegio desi A-ocati Confisoriali, i quali dissero, che de jure Vparteneva a loro tal carico .

CAPUT XXXVI.

De solemnitate Canonietationis. 3 π N terruptum ordinem nunc resumendo , & ad rem nostram redeunt do, postquam expleta sunt omnia, quae sunt explenda, nedum in secreto Consistorio , verum etiam in Consistoriis publico . di semi- publico , statuitur a summo Pontifice dies faciendae Canonietationis; quae quidem diei definitio in ultimo Consistorio manifestari consuevit. Ut autem omnia ad ipsius Canonietationis solemnitatem pertinentia debito ritu& compendio exponantur, sitsi. I. De civitate , in qua fieri debet Canonieatio . a 4 4 or solemnium Canonigationum numerus Romae, in qua urbe IV summi Pontifices residere consueverunt, habitus est. Attamen

multa non desunt exempla Canonietationum sectarum extra Romam, at

que eo in loco, vel civitate, in qua summi Pontifices morabantur . EX supra recensitis hujusce rei antiquiora desumi postlint exempla : in praelans vero sermonem habendo de recentioribus, Gregorius IX. secit Canonizationem BB. Francisci de Assisio, & Elisabeth in civitate Perusina, B. Antonii Lusitani in civitate Spoletana, B. Dominici in civitate Reatina ἰ Innocentius IV. BB. Edmundum Cantuariensem. 6c VVillesinum Bri censem Episcopos Lupduni, BB. autem Petrum a Verona Perusii, ac Stant alaum Cracoviensem Assisi solemni ritu inter Sanctos retulit; Alexander

SEARCH

MENU NAVIGATION