장음표시 사용
351쪽
et g DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
super obedientia decretis Urbani VIII. agendum est de virtutibus, aut de Mirtyrio , & causa Martyrii, vel in particulari Congregatione, si ita plaeeat summo Pontifici, vel in tribus Congregationibus, antepraeparatoria, praeparatoria, & generali; postmodum transitus fit ad discussionem mi taculorum in praedictis tribus Congregationibus ;& demum , quatenus
duo saltem approbentur, quae supervenerint ab indulta Veneratione, proceditur ad solemnem Beatificationem iisdem modis & formis supra recensitis. et Plana utique haec sunt: at in eo tamen , quod attinet ad has causas, quae resumuntur post decreta Urbani VIII. dissicultas habetur super hoe argumento, an, si ante decreta Urbani VIII. pronuntiatum fuerit super validitate processuum, super virtutibus, aut Maityrio , aut super miraculis , de his iterum agendum si post causam resumptam . 8 Itaque quoad processuum validitatem, si sacra rituum Congregatio, post eam approbatam , examen Causae commisit, uti Consueverat, Lotae Auditoribus, ut, quid de virtutibus, Martyrio . aut miraculis sentiendum sit, cognoscant, causa ipsa resumpta , de validitate processuum non erit agendum ; cum in eisdem Urbani VIII. decretis caveatur, ne Rotae
Auditores super validitate pronuntient, si de ea judicium jam latum sit ab
ipsa sacra Congregatione. Si vero causa a sacrorum rituum Congregatione commissa fuerit Rotae Auditorio , ut etiam validitatem processuum cognoscat; tunc aut judicium Rotale approbans ipsam validitatem confirmationis robur obtinuit a sacra Congregatione , aut non obtinuit: si obtinuit, de processuum validitate, causa resumpta , agendum non erit; secus autem , si minime obtiauit. 9 Quod vero attinet ad virtutes, & M1rtyrium , causamque Martyrii , vel de eis habita est ratio in sacrorum rituum Congregatione ante decreta Urbani VIII. dependendo a solo processu confecto per ordinarium auctoritate sua ordinaria, prout olim G pe fiebat, quando concedebantur Indulta ossicii & Missae , ut alibi videbimus : & tunc procul dubio , post causam resumptam , conficiendus est auctoritate Apostolica processus; ac dependendo ab hoc. & ab alio jam consecto per ordinarium, agendum est de virtutibus si de Consessore , aut de Martyrio si de Martyre, sive causa procedat per viam non cultus . sive per viam casus excepti. Et ita sane res se habuit in causa S. Peregrini Latiosi , in qua , nihil obstante virtutum approbatione saeta dependendo a processu ordinario pro concessione OR-cii & Missae, opus suit, ut Ραhulatores post causam resumptam construi curarent auctoritate Apostolica processum super virtutibus ; & tunc dependendo ab hoc & ab illo, dubium de virtutibus proponi . Nec enim, ut alibi videbitur , hodie ad Armalem Beatificationem, & multo minus ad solemnem Canonizationem procedi tur ex solo processu ordinario, sed ex utroque, hoc est ex ordinario simul, atque Apostolico .
I. Vel de virtutibus, Martyrio, causaque Martyrii actum est in sa
352쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIII. 279
erorum rituum Congregatione dependendo ab utroque processu . ordinario
videlicet, atque Apostolico; & tunc subdistinguendum esse videtur : vel
enim, remissa cognitione . ut eo tempore solemne erat, ante videlicet
decreta Urbani VIII. super virtutibus , Martyrio, causaque Martyrii ad Rotae Auditorium , prolatoque ab Auditoribus Rotae super illis sevorabili judicio, judicium ipsum Rotale approbatum ivit in sacrorum rituum Conagregatione , vel non fuit approbatum , utpote in eadem sacra Congregatione ante decreta Urbani VIII. minime propositum . Si judicium Rotale non suit approbatum , resumpta causis , rataque facta obedientia decretis Urbani VIII. necesse est , ut subinde agatur de virtutibus . si de Consessore: aut de Martyrio, & causa Martyrii, si res est de Martyre: cum ex alibi dictis plane constet, numquam fuisse suffciens judicium Rotae Auditorum, nisi confirmationis robur obtinuisset a sacra Congregatione. Quamobrem . cum ante decreta Urbani VIII. Auditores Rotae suum utique s vorabile judicium tulissent super virtutibus servorum Dei Hieronymi Emiliani , Nicolai Factoris , & Catharinae de Ricciis, uti colligitur ex relationibus per eos editis, quae adhuc extant, sed ante decreta ipse Urbani VIII. minime fuissent praedictae relationes suppositae examini sacra: Congregationis; resumpta causia post decreta Urbani VIII. rataque Achaobedientia decretis, antequam Fidei Promotoris ossicium mihi commissum sui stet, propositum fuit in sacrorum rituum Congregatione antepraeparatoria dubium, an constaret de virtutibus servi Dei Nicolai Factoris; dum vero sungerer munere Fidei Promotoris, in Congregationibus antepraeparatoria . & praeparatoria idem dubium disputatum suit in causa servi Dei Hieronymi Tmiliani, & in causa pariter servae Dei Camarinae de Ricciis;
omnes enim hae causae procedebant per viam non cultus : tum autem de eorum similiter virtutibus actum est in Congregationibus antepraeparatoria, praeparatoria, ac generali, Jc in hac quidem dubium fuit seliciter sub Benedicto XIII. absolutum . II Sed . si ante decreta Urbani VIII. judicium Rotale super virtutibus confirmationem obtinuit in sacrorum rituum Congregatione, tunc , resumpta causa, rataque secta obedientia decretis, tranctus fieri debet ad discussionem miraculorum, nullo amplius facto virtutum examine; cum iteratum virtutum examen a decreto Clementis IX. supra relato sublatum sit. Ideoque , dum munere fungebar Fidei Promotoris, statim ac notum fuit in causa B. Gregorii X. quod . dependendo a processibus ordinaria . & Apostolica auctoritate consectis suum Rotae Auditores favorabile tulerant super virtutibus judicium , quodque id etiam fuerat a sacrorum rituum Congregatione coarmatum , resumpta causia , ratoque facto Cultu immemorabili, transitus factus est ad discussionem miraculorum . Similiter in causa S. Aloini Gonragae, quia ante decreta Urbani VIII. suerant ejus virtutes plenissime discuta atque approbatae tum in Rotae Auditorio , tum in sacrorum rituum Congregatione, resumpto judicio post
353쪽
Urbani VIII. decreta, & rato habito casu excepto, nequaquam novum eximen de virtutibus factum est; sed , excitatis nonnullis difficultatibus , juxta superius dicta , propositum fuit & feliciter resolutum in saerorum
rituum Congregatione ordinaria dubium : an virtutes fitissent susscienter examinata di approbata , ita ut ulteriori examine ct approbatione non indigerent ad essectum Canonietationis . Ia Denique quoad miracula, vel agitur de causis procedentibus per viam non cultus , vel de causis procedentibus per viam casus excepti. Si agitur de causis procedentibus per viam non cultus, aut ante decreta Urbani VIII. judicium Rotale nedum super virtutibus, sed etiam super miraculis approbationem obtinuit in sacrorum rituum Congregatione; vel de miraculis post Rotale judicium actum non est in eadem sacrorum rituum Congregatione . Si de miraculis actum non est in sacrorum rituum Congregatione , tunc , resumpta causa post decreta Urbani VIII. ratoque saeto non cultu , instituendum est in sacra Congregatione judicium de miraculis . Quapropter , dum haec primci scribebamus, in sacrorum rituum Congregatione traetabatur de miraculis servae Dei nunc Sanctae Catharinae de Ricciis , licet in Rotae Auditorio ante decreta Urbani VIII. approbatis ; nimirum quia ante eadem decreta, miracula praedicta non fuerunt in
sacra Congregatione discussa. Quod si ante Urbani VIII. decreta, duo saltem miracula fuerint discussa & approbata tum in Rotae Auditorio, tum in sacra Congregatione ; judicii ordo exposcit, ut, resumpta Cum suis requisitis causa , ratoque facto non cultu . petitio fiat pro sormali Be tificatione : pro ea quippe obtinenda nihil aliud requiritur, quam approbatio virtutum , & duorum miraculorum . Cum enim approbatio miraculorum tum in Rotae Auditorio, tum in sacra Congregatione fingi non possit, nisi praeponatur approbatio virtutum tum in eodem Rotae Auditorio, tum in ipsa sacra Congregatione ; hinc fit, quod . concurrentibus omnibus requisitis pro formali Beatificatione, sermalis ipsa Beatificatio in eo rerum statu sit indulgenda , tum autem, novis supervenientibus miraCulis , procedendum sit ad Canoni rationem . I 3 Si vero quaestio respiciat causas procedentes per viam casus eXce pii , & in quibus ante decreta Urbani VIII. nedum virtutes , verum etiam miracula fuerunt approbata; de hisce quidem causs sermonem insti tuendo , aut judicium Rotale super miraculis confirmationis robur obtinuit eX sacrorum rituum Congregatione, aut minime obtinuit. Si minime obtinuit ἱ causa resumpta . atque approbato casu excepto, de miraculis ipsis agendum est in sacrorum rituum Congregatione . eademque debent apprinbari , ut transitus fiat ad solemnem Canoni rationem . Si vero obtinuit;
poterit de illis haberi ratio pro extremo Canonietationis judicio, dummo do tamen secuta sint ab indulta veneratione; cum in decreto Clementis IX. praescriptum sit, ut habeatur formalis discussio eorum, quae indultam V nerationem sunt subsecuta . Exemplum desumi potest ex causis s. Thomae
354쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIII. 28 I
de Villanova, S. Ludovici Bertrandi, & S. Paschalis Baylon : in his enim causis ante decreta Urbani VIII. fuerat facta discusso & approbatio tum
virtutum, tum miraculorum in Rotae Auditorio , atque in sacra Congregatione , quae etiam Censuerat, tuto procedi posse ad Canonietationem iuti, quoad causam S. Thomae, colligitur ex serie Actorum Romae ima pressa anno I 6s s. pag.-.; quoad causam S. Ludovici, ex summario privileiagiorum ordinis Pratilicatorum collecto ab Antonio GonetaleΣ pag. I 64. ;&quoad causam S. Paschalis, ex regestis sacrae Congregationis. Supervene runt autem decreta Urbani VIII. ac tum , resumptis causis, ratoque habito casu excepto , dum Postulatores progredi vellent ad formalem Canonietationem , animadverso, quod miracula approbata patrata suerantante, non post indultam venerationem , opus suit, novas reportare litis ras remqFriales pro construendo processu super miraculis secutis ab indui ta veneratione ; quibus quidem approbatis, tandem ad solemnem praedi ctorum Beatorum Canonietationem ventum est . Contra vero res se habuit in causa S. Al sit Gonragae. Cum enim ante decreta Urbani VIII. in ea praecessisset judicium tum Rotae Auditorum , tum sacrae Congregationis& virtutes approbans & miracula , me licet tamquam Fidei Promotore tunc urgente exemplis supradictarum causarum , ut pro obtinenda Can nietatione novi conficerentur processus super novis miraculis; ostenso tamen per essicacissimas probationes a Postulatoribus, miracula approbata contigisse post indultam venerationem , ita ut dubitandum non esset de integro complemento decretorum tum Urbani VIII. tum Clementis IX., resecundum juris solemnitatem discussa , in sacrorum rituum Congregatione deliberatum est, ut, dependendo ab approbatis, di sine novorum miraculorum ope, transitus fieret, prout factum est, ad solemnem Canoni-Σationem . Ideoque Postulatores causarum introductarum ante decreta Urbani VIII. quae procedunt per viam casus excepti, & in quibus approbatae suerunt virtutes, aut fuit approbatum Martyrium, bene inspicere debent, utrum miracula sive ante decreta Urbani VIII. fuerint approbata , sive non fuerint saeta sint ante , an post indultam venerationem . Si etenim ante indultam venerationem saeta sunt; vel expedit ipsis novas obtinere remisseriales pro conficiendis processibus super miraculis, quae ab indulta ipsa veneratione supervenerunt, quatenus quidem supervenerint ;vel expectare tenentur , ut Deus nova miracula suorum Beatorum in te cessione operari dignetur. At, si miracula post indultam venerationem facta fuerint, ipsorum onus est aut urgere pro eorum approbatione , quatenus tamen haec ante Urbani decreta facta non suisset; aut tantum ostendere , post indultam venerationem facta esse , si ante decreta Urbani VIII. fuerunt approbata . Ex quarum cognitionum desectu fortasse factum est. ut causa Canonietationis S. Iacobi de Marchia in longiora tempora protracta sit. Sixtus quippe Papa IV. concesserae, ut corpus S. Iacobi ex humo traheretur, atque in ecclesia honorifice eollocaretur; tum Leo Papa X. Tom. I. N n indul-
355쪽
a ga DE SERVORUM DEI BEATIFICAT IONA
indulserat, ut quotidie Fratres S. Muiae Novae civitatis Neapolitanae aeaeedere possent processionaliter ad illius sepulcrum cantando lirmnum eum oratione, & praeterea dimiserat omnibus ac singulis utriusque sexus
Christi fidelibus, qui cantui praedicto interessent , unum annum & quadraginta dies pro qualibet vice de poenitentiis , quae illis injunctae fuissent;
quemadmodum habetur ex monumentis relatis apud V Vadingum in annaI. tom. I pag. I 6 s.ct sequen. Porro ante Urbani VIII. decreta facta suerat approbatio virtutum & miraculorum , uti desumitur ex Constitutione a ejusdem Urbani in Bullar. Rom. tom. s. & miracula prose sto , quae fuerant approbata , erant posteriora tempore Leonis X. qui venerationem indulserat. Cum autem, resumpta causa post decreta Urbani VIII. ratoque habito casu excepto , Postulatores causae S. Iacobi minime quidem institissent pro formali Canonizatione, sed petiissent litteras remissoriales pro comprobatione nonnullorum miraculorum paulo ante id tempus intercessione
Beati a Deo faetorum , illisque tandem approbatis . pro formali Canonizatione supplicassent; causa Beati . quae finem consequi potuisset sub Vrbano VIII., suam tantum habuit persectionem sub Benedicto XIII. Nisi sorte id contigisse dicendum sit, eo quia Leoninum Indultum in forma authentica non potuerit inveniri tempore Urbani VIII. quod subsequentibus deinde temporibus inventum est . 14 Ad haec, hic explicandum esset . quandonam miracula secuta dieantur post indultam venerationem ; sed de hac re commodius alibi disseremus . In praesenti namque solummodo tractabimus controversiam , de qua inter Scriptores, utrum pro Canonietatione lassiciant miracula post obitum, an necessaria etiam sint miracula a Deo patrata intercessione servi Dei, dum erat in humanis. Is Communis itaque est Scriptorum opinio, necessaria esse miracula post obitum . Ita nempe colligitur ex bulla Canonizationis S. Homo ni, atque ex doctrina S. Thomae a. a. quas. I 8. an. a. in eorpore; sed late id docent Conteior. de Canoteat. SS. p. ao. num. a. s sequent. Cestellin. de
certitud. gloria SS. cap. 8. puncto a I. Matia de Canonidat. SS, pari. . cap. 7. num. Ig. ct sequent. Pignatell. consult. 8 I. num. 3. t . . BOrdon. contrου. I 3. m. a 8. ct 29. Auditores Rotae in relatione S. Francisca I anapart. 3. arx. I.
is miraculis in genere g. s. auinto premittendum ; in relatione S. cfetani tis. de miraculis servi Dei g. Miraetiti reuerabant; in relati ne S. citharina de mcciistit. de miraculis si. Ideo; in relatione S. Elisabeth Regina Portvgallia 3. pari. de miraculis g. Ad hune autem effectum ; in relatione S. hamis de Cruce art. 3. de miraculis g. Et quamvis ad hune esseditum ; ct in relatione S. Andrea Ormipari. a. num. -6. ct sequentibus , edita pos primam eonsultationem Leeana . I 6 subduntque pariter Scriptores , miracu Ia in vita patrata non usquequaque esse inutilia, si concurrant etiam miracula post obitum : sic
thaeuc. in praetica raeologicο-Canonica ad causas Beatificat. ct Caninidat. rit. 3.
356쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIII. 233
es. 8. g. I. num. I 3. Auditores Rotae in relatione S. Andrea Corfini pari. a. m . ao6. post primam consuli. L anα; atque in relatisne S. Uriri 'rieoIaart. 3. de miraculis ρ. Et quamvis ad hunc sectum. Quocirca videmus. in hullis Canonietationum rationem etiam haberi miraculorum a Deo patratorum intercessione servorum suorum, dum vivebant; in bullis videlicet Canonietationum S. Udatrici, S. Petri Episcopi civitatis Anagninae, S. Thomae de Villanova, S. Petri de Alcantara, S. Rosae , S. CMetani, & S. Pii V.; & in bulla quidem Canonizationis B. Simeonis Syracusani in novo c dice Canonietationum pag.4. postquam dictum fuit, eum claruisse miraculis , de miraculis ipsis in vita patratis additur, donum servis suis a Deo dari, ut ct iidem ipsi superspe Divina retributionis, habentes Sancti Spiritus Mela pignus , fiducialius ae fortius inniterentur, G gentes Divina ruseria intuentes . omni superstitionem 'sta, ad viam Chrisiana veritatis ex intimo tardis assiectu eonverterentur: tum de dono miraculorum post obitum subditur , illud a Deo dari, ut, corporeis exuviis in sepulcra positis, o membris in favillas re- flutis, sentientibus atque videntibus mirabilia , fides inculiaretur θ eummiaretur, eos illic feliciter vivere , ubi vera es ct aterna vita . I et Verum , ut ad praesentem sancta Sedis consuetudinem descendamus, distinguenda est Canonietatio a Beatificatione . Nimirum , sive causae procedant per viam non cultus . sve per viam casus excepti a decretis Urbani VIII. cum , ut transitus fiat a Beatificatione aequi pollenti, vel sor- mali ad Canonietationem , quaestio miraculorum reducatur ad ea , quae secuta sunt post indultam venerationem ; in quo proinde rerum themate rimmo est, qui non videat, nullam posse haberi rationem miraculorum invita secutorum ; controversa erit redigenda ad formalem Beatificationem in causis procedentibus per viam non cultus , pro qua scilicet obtinenda , praeter discussionem atque approbationem virtutum, necesse est , ut discutiantur & approbentur saltem duo miracula . Porro in hoc judicio non erunt rejicienda miracula in vita secuta , quae poterunt certe discuti atque
approbari, sed minime lassicient pro impetranda Beatificatione, nisi una eum ipsis aecedant & approbentur alia duo miracula post obitum secuta ;& pro hoe utique assumpto facit decretum sacrae Congregationis in causa S. Mariae Magdalenae de Paretis editum die a. Maji I626. cujus haec sunt verba: Actum es de processu ancilla Dei Sororis Maria MagduIrea de Paden
Carmelitanae, referente IIIusris. D. Card. Pio, ad eminum e noscendi de miraculis ἔ ct . quoad miracula facta invita, approbatum svit miraculum primum , secundum , tertium , quartum , quintum, sextum , septimum , octavum , is nonum ἰ quo vero ad miracula post mortem , in primis sacra Congregatis censuit, probatum esse, quia tarpus dicta ancilla Dei spiraret suavem odorem , s tempore e minis testum esset incorruptum . diuod vero a genibus f eruribus ejusdem ancilla 'Dei scaturiret Oleum edoriferum , fuit habitum pro miraculo; mutetiam quamor miracula facta in persenam Maria de ROvai , necnon miraculam
factum inpersonam Magdalene Rondoni, ct illud factnm in personam Petri Alli:
357쪽
et g DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE
Omnia praedicta fuerunt judicata miracula; unde sacra Congregatio, si Sanctis a
placuerit, censuit, posse deveniri ad Beatificationem. 18 Quid autem dicendum erit in casu, ubi, si agatur de Beatificatione formali , ex pluribus miraculis duo approbentur , quorum alterum factum sit in vita, alterum post obitum servi Dei Z Poterit ne horum miraculorum ope sic sectorum procedi ad Beatificationem Z Ipse profecto assi manter responderem, tum quia apta casui videtur propositio , quod miracula in vita secuta , si non sussiciunt, nihilominus prosunt, tum quia hoc modo processum est ad Beatificationem S. Alphonti Thuribit, quemadmodum colligitur ex sequenti decreto sacrae Congregationis edito die 13. Iunii I 679. Ceterum plura etiam miracvla ab omnipotenti Deo ejus intercessone patrata nec demerari posse, compertum fuit; inter qua sane probationibus magis redundantia visa sunt, quod Tei servus degens in praesenti vita , ob penuriam aqua , incolis oppidi S. Luritici de Madate protracta de sinailas nativum plum deserere euitantibus , Misse sacro confecto , ex arida, uti Nubes ex Al ce virga pulpu , producto signo Crucis fluentum aqua a Deo obtinuit. quod perenne satis adhue irrigandis agris affluit; ps mortem Uero pectoralis, quam Dei servus ferebat, civeis contactu Aannes de Codois hsili IIadio in pectore transverberatus
G ad arterias inhumaniter desessus , integer e cubili momento surrexerit. Sacra igitur Congregario coram summo Ponti flae eoacta , unanimi ΕΕ. Patrum . Pr ιatorum , ct Theillorum consensu, causam hujusmodi etiam ad eminum Canonizationis omnibus numeris eoinare eensuit, adeoque nihil ad Indiatum 'Beatificationis interim concedendum desiderari posse; sed, ut quamprimum relaxaretxr, in Domino expedire, judicavit.
De Consi riis privato , publico . er semipubisto habendis pro
abseIutisne causarum Canonidationis .a ' Dito decreto de tuto ad Canoni rationem progressu, non est uu, lo modo necesse, ut summus Pontifex statim ad consilium advocet Cardinales omnes, di Episcopos. Id enim non fit, nisi posita in Pontifice deliberatione de peragenda solemni Canonizatione, si , di quatenus judicio consiliario Congregationis sacrorum rituum accedat sacri Consistorii judicium pariter consiliarium . ut infra exponetur . Ipsa autem de solemni peragenda Canoni ratione deliberatio sumi nequaquam consuevit, nisi novae petitiones populorum , Principum , ac Regum it rum iterumque exhibeantur, & nisi adsit temporum opportunitas. ET qua quidem alia dilatione fit, ut summi illi Pontifices . qui aliquando ML derunt decreta de tuto ad Canoni rationem progressu, ipli minime fuerint, qui solemnitatem deinde Canonigationis peregerunt; quemadmodum re se habuit in Canonietatione B. Stanislai sthae, ubi decretum de tuto pr
358쪽
ET BEATOR CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIV. 28 s
gressu ad Canonietationem suit editum a san. mem. Clemente XI. uti supra visum est, solemnia vero Canonizationis expleta fuerunt a Benedicto XIII.& quemadmodum pariter laetum fuit in Canonizatione B. Julianae de Falconeriis, in qua decretum de tuto progressu ad Canonizationem editum fuit ab eodem Benedicto XIII. solemnia vero Canonizationis facta se runt a summo Pontifice Decessere nostro Clemente XII. Quod porro quando fieri contingat, Successor non revocat ad examen gesta coram Antecessore, sed , illis utique positis, procedit ad ulteriora, hoc est ad exquirendum consilium tum Cardinalium omnium, tum Episcoporum , & deinde ad actum solemnis Canonietationis. a Posita ergo in summo Pontifice deliberatione de solemni Canoni et tione peragenda, si , & quatenus judicio Congregationis sacrorum rituum
accedat Consistorii judicium; ad consilium & ad suffragium p standum
advocantur Cardinales omnes in Urbe degentes, tum Patriarchae, Archiepiscopi, & Episcopi, etiam Titulares omnes , in eadem Urbe commoram
tes. Quidquid enim sit, an Episcopi Titulares necessario vocandi sint ad Concilia generalia, necne; & quidquid sit, an in eis habeant de jure sus
fragium decidens, necne; qua tamen in re , negativa opinio videtur esse
magis accepta; probabile nihilominus est. eos vocari posse ; & quatenus vocentur , suffragii decidentis praerogativa frui; uti late ostendit Andreas Hieronymus Andreuccius Societatis Iesu in suo diligenti tractatu de Episcopis Titularibus, dum haec primo scribebamus, edito,part. a. num. I I 8. ct seq. Ν que Episcopi ipsi Orientales communionem habentes cum Catholica Apostolica Romana Ecclesia, &similiter in Urbe commorantes a consilio &suffragio excluduntur . Memoratu enim profecto dignum est non solum , quod san. mem. Clemens XI. Antecessorum suorum exemplis inhaerendo , Episcopos omnes Orientalis Ecclesiae in Urbe . uti supra, degentes audire voluit in Canonietatione, quam peregit, quatuor SS. Pii V., Andreae Avel-4ini, Felicis a Cantalicio, &Catharinae de Bononia, sicut etiam praestitum fuit in aliis Sanctorum Canoni rationibus a san. mem. Benedicto XIII. Verum etiam . quod in Consistorio semipublico, in quo excepit suffragia de Canoniratione S. Catharinae de Bononia, cum in quodam ex suffragiis mentionem fieri intellexisset celebris praedictionis ab ea saetae de excidio imperii Orientalis. & de casu urbis Constantinopolitanae in manus Turcarum in pervigilio Pentecostes anni 14ς 3. conversus ad dichos Orientales Episcopos ita ex tempore locutus est inter ejusdem orationes CH r. 44. Vos vero , Orientales PrasuIes , calesem misericordiarum Patrem potissimum
exorate, ut, intercedentibus T. Catharina meritis , qua imperii Orientesis excidium , cyraeorum in Spiritum Sanctum blasphemiis ita promerentibus , praedixit , per insabilem vivina sua bonitatis abundantiam Graecia vesra , quam Nos in visceribus gerimus paterna Charitatis, post diuturnam paenitentiam . hoc es miseram tot annorum servitutem, concedere tandem dignetur, ut nisinam consequi
libertatem, suosque valeat errares detesari. Sed haec obiter dicta sint. Nunc
359쪽
z8 6 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
ut redeamus ad Episcopos, quorum suffragia a summis Pontificibus exquiruntur, praeter eos , qui in Urbe Commorantur, ut Episcoporum numerus
augeatur, nedum omnes & singuli benigne admittuntur, qui ad Urbem gelo, solemnisque Canonizationis occasione adveniunt, sed invitantur, ut in Urbe se sistant, illi praeterea . qui ad Urbem fortuito accesserunt vel propter suarum Ecclesiarum negotia, vel, ut sacrorum liminum visitationem explerent; & tandem Secretarius Congregationis Cardinalium sacri Cone illi Tridentini interpretum, qui est etiam Secretarius Congregati nis super residentia Episcoporum , ad Urbem vocat per litteras encyclicas Episcopos intra centesimum ab Urbe lapidem existentes : ita ut jure aemerito san. mem. Clemens XI. in sua allocutione facta in Consis orio semipublico sinter citat. orationes Ginsor. I. in quo actum fuit de Canoni- ratione S. Pii V. consessum illum Cardinalium , & Episcoporum praese ferte dixerit imaginem antiquorum Conciliorum Romanorum : Reliquum omne es, ut in hoc sacra consessu veterum Conciliorum Romanorum imaginem praeferente de Sanctorum cultu solemniter ei decernendo, qui vere, dum esset summus Pontifex , terrena non metuit, sed ad caelestia regna gloriosius migravit, diutum Hori quavis evnctatione poshabita , deliberemus. Quod autem ex voluntate
summi Pontificis Episcopi praesentes in Curia jus habeant serendi suifr
gium in Consistoriis, quae coguntur pro Sanctorum Canonizationibus, i statur Genuen. in praxi Arabi . Curia Neapolis. cap. 122. in me . 3 Ut autem summus Pontifex excipere valeat suffragia tum Cardinolium omnium in Urbe degentium , tum Episcoporum , initium desumitur a Consistorio secreto, cui soli interveniunt S. R.E. Cardinales; in quo Comsitorio inquiritur , an deveniendum sit ad solemnem Canonietationem, necne , de qua re singuli Cardinales suas sententias aperiunt per verbum plaeet, aut non placet. Porro, ut Cardinales, qui non sunt adsci ipti Congregationi sacrorum rituum , sicut & illi, qui eidem adscripti sunt, vel merita
sciant causarum Canonizationis , vel in memoriam revocent ea omnia,
quae in dictis causis saeta sunt, & quae, servatis servandis. praecelserunt Cardinalis Praeseruis Congregationis sacrorum rituum relationem in dicto Consistorio secreto super vita, miraculis, Ac actis Canonigationis legere consuevit: & nonnullae prosedio adhuc extant Cardinalium Praesectorum relationes aut typis impressae in Achis Canonitationum editis. aut ex tr Acta ipsa evulgatae . Praeterquamquod aliquando, loco relationis Cardi natis Praesecti, editum fuit quoddam summarium totius causis : ita enim res se habuit in Canonietatione S. Hyacinthi, quemadmodum legitur in Actis ejusdem collectis a F. Seraphino de Gracovia . Hodie vero a Secro
tario Congregationis sacrorum rituum componitur quoddam compen dium vitae, virtutum . & miraculoruis, nec non actorum in causa Cano
nizationis. Impossibile siquidem esset, ut legi possint omnes testium depositiones , scut olim fiebat, juxta ea quae antea dicta sunt; cum tunc te ites pauca Verba deponerent, nunc autem eorum examina paucis expedi i
360쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIV. 28
nequeant, quia pluribus interrogatoriis satisfacere tenentur, ita ut compendium hocce aptissime fuerit pro praedicta lectione substitutum: &eo magis, cum ad Consistoria in praesens non deveniatur, nisi pluries visis &ponderatis omnium testium depositionibus una cum animadversionibus Fia dei Promotoris in sacrorum rituum Congregatione . Quod si contingat. Secretarium esse impeditum, praedictum componitur compendium ab ipso
Fidei Promotore : veluti, cum aegrotante bon. mem. Inghiramio Secret rio Congregationis sacrorum rituum, san. mem. Clemens XΙ. mihi tunc Promotori Fidei imperavit, ut exararem compendia vitae , virtutum, muraculorum , & actorum in causis Canonizationis SS. Pii V., Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio, & Catharinae de Bononia; quae porro compe
dia , uti se habebant, posita suerunt a Iustiniano Chiapponi in Actis dictae Canoni rationis subinde typis excusis & in appendicibus quoque integra
4 Dictis itaque in rebus consistit quidem totum negotium Consistorii
secreti: attamen, ut dilucida narratione, unicoque intuitu cuncta sciri& videri valeant ad Consis orium ipsum pertinentia, operae pretium est adnotare ; primo , in intimatione Consistorii secreti notificari unicuique Cardinali, quid in eo agendum sit; secundo. ad unumquemque Cardinalem transmitti sermis impressum compendium supra memoratum compositum vel a Secretario sacrae Congregationis, vel a Fidei Promotore; tertio, summum Pontificem ante omnia in dicto secreto Consistorio allocutionem habere ad Cardinales, iisdem exponendo, se de eorum consilio expectare , utrum ad solemnem Canonizationem sit deveniendum, necne; quarto,Cardinalem Praefectum compendiariam quamdam & strictam relationem totius causae aliis Cardinalibus astantibus perlegere, quae quidem , ne aliis taedium afferat, utpote qui jam sormis impressam perlegerunt relationem Secretarii, aut Fidei Promotoris, compressior & strictior esse consuevit; quinto , absoluta relatione , summum Pontificem Cardinales interrogare . an ipsis placeat, ut ad solemnem Canonietationem juxta morem Sedis Apostolicae procedatur; sexto.denique Cardinales assurgentes,unum post alium. aperto capite respondere placet, aut non placet; ac postremo,hunc eumdem
ordinem observari non solum . si de unius . sed & si de plurium Sanctorum Canonizatione sit agendum : absoluta quippe relatione primae causae, summique Pontificis a Cardinalibus requisitioni, an sit in ea ad Canonizationem procedendum , ab iisdem Cardinalibus data responsione, Cardinalis Praefectus facit relationem alterius causae, & sic deinceps usque adultumam;cujusmodi ordo servatus fuit in Consistorio secreto facto a san. mem.
Clemente XI. pro Canonietatione quatuor Sanctorum commemoratorum ,
ut in Aetis Iustiniani Chiapponi videri potest .s Consistorium secretum . quod cogitur pro Canonizatione , excipitur a publico Consistorio. ad quod per intimationem vocantur Cardinales omnes, Decani, seu antiquiores Episcoporum Assistentium . & non Assi