Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

26 3 DE sERVORUM DEI BEATIFICATION p

hoc est ab Historicis, & testibus de auditu , cum testes de visu in his antiquissimis causis , qui de virtutibus verba deponant, reperiri non possint;&ideo, quando virtutes praedicto modo eXaminantur , nulla ratione responderi posse dubio disputato, idest, constare de virtutibus, siquidem

consare exposcit probationes apertissimas , atque, ut Munt, luce meridiana clariores.

et Favet huic assumpto decretum summi Pontificis Clementis IX. editum anno I 668. supra relatum , & hic iterum reserendum : Sanctissemus D. N Cleinem IX. ad omnem haestationem desuper penitus tollendam, die Io. Septembris I 668. in tangregatione habita coram Sanctitate sia declaratit ac respectime decrevit, quod in pserum in causis servorum Dei, qui aliqua veneratione θ tituli Beati a Romanis Pontificibus decorati sunt, Cardinalis in ordine Ponens in Congregatione coram summo Pontifice habenda plenam m disti uctum

reIationem facere tantummεdo debeat eorum , qua cultus concessionem praecesserunt,s qua intuitu ipsius venerationis quomodolibet elargita fuerunt. Ea vero , quaeps indidiam venerationem seu cultum quomodolibet supervenerunt, debeant per juridicas probationes discuti, ac , pravia matura discussone , ad juris trutinam redigi, prout hactenus inconcusse servatum fuit , ut ex iis consare possit, num Sedes Apsolica tuto taleat ad solemnem illius Canonidationem juxta S. R. E. ritum s canonicas sanctiones devenire . 8 Enimvero, si juxta decretum Clementinum de illis Dei servis , quibus a Sede Apostolica veneratio indulta est , nequaquam discuti, sed tantum referri debent ea, quae cultus concessionem praecesserunt, formalis autem discussio contrahitur ad ea , quae ab indulta veneratione supervenerunt, jure ac merito inferri posse videtur, in causis horum Dei servorum esse disputanda tantummodo miracula . nec ullo modo disputationi esse subjiciendas virtutes; multoque magis, quia duo hoc idem assumptum

comprobantia reperiuntur exempla : primum ex causa Canoni Zationis

S. PSilippi Benitii, in qua sequens prodiit decretum : Sacrorum rituum Congregatio censuit, posse concedi, ut procedatur ad ulteriora in causa B. Benitii abseque discussone dubii, an constet de virtutibus tam Theologalibus , quam Cardinalibus ct annexis in gradu heroico ; extantibus Breυibus o litteris Apostolicis Le nis X. ct Pauli V. ct Urbani VIII. emanatis tam super illius Beatificatione , quam super inrobatione lectionum , ct aliis, ae cultu immemorabili: quodquι hujusmodi dubium proponatur in Congregatione habenda coram Sanctissmo de his, quae supervenerunt pol indultam eidam Teato tenerationem , ad formam decreti facti die Io. Septembris I 668. in cingregatione generali habita coram SS. D. Clemente IX. Aita Sanctitati sua visum fuerit: alterum vero ex decreto edito in causa S. Laurentii Iustiniani, quod ita se habet: Eadem sacra Congrego tio , audire ReS. D. Archiepisco 'ress Fidei Promotore in scriptis di in voce, censuit ex omnibus fimul junc is posse procedi adulteriora in dascusso ne miraculorum intercessone dicti Mati ab omnipotenti Drepatratorum ad effectum, de quo agitur, A SS. D. N placuerit: et , facto de praedictis υerbo eum Sanctissmoper

342쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXII. 269

per me Secretarium, etiam praesente praefato Rev. Fidei P morore, Sanctitas sua benigne annuit. Cum enim causa S. Laurentii Iustiniani processerit per viam casus excepti, nec in illa suerint secundum juris solemnitatem disputatae virtutes , sed disputatio sermalis suerit redacta tantum ad miracula, quae supervenerunt ab indulta veneratione, ut ex praeposito colligitur decreto ; nil clarius afferri posse videtur ad suadendum , neutiquam esse in hujusmodi causis disputandas virtutes, sed disputationem esse solum instituendam de miraculis , quae post indultam supervenerunt venerationem . 9 Verum, ut modo expositis fiat satis , utque Sedis Apostolicae consuetudo una cum sundamentis, quibus innititur , perspicua fiat; praenoscere opus est, exhibitionem publici cultus aliquando sui se permissam atque etiam permitti, ejusque concessionem aliquando factam fuisse &etiam fieri, praevia utique fama non levi, nec arbitraria , sed gravi &bene sundata virtutum & miraculorum , aut Martyrii & signorum , in honorem aliquorum Dei servorum , qui pretiosa morte in Domino occubuerunt, at absque eo quod tamen ullum praecesserit juridicum examen dependens a processibus ordinario , & Apostolico, aut a processu Apostolico super virtutibus, & miraculis , vel super Martyrio, dc signis . Quod quidem ex alibi dicendis comprobatum , interim vero est praeponendum ;quemadmodum pariter ponendum atque admittendum est , multas saetas

fuisse , & adhuc fieri a Sede Apostolica publici cultus concessiones in honorem Dei servorum post discussas approbatasque virtutes una cum miraculis , aut post discussum approbatumque Martyrium una cum causa Martyrii, signis , ac miraculis .

Io Quibus positis ac praemissis, dicimus, olim quidem in causis secundi generis, quando a Beatificatione procedendum erat ad Canoni ZZ-tionem , iterum examinari consuevisse ea omnia, quae suerant ante Beatificationem examinata & resoluta ; sed in praesens hunc morem ab aula re cessisse , cum in hisce causis post Beatificationem nunc ea tantum examinentur , quae ab indulta veneratione subsecuta sunt, ut in superioribus Visum fuit: in causis autem primi generis semper institutum fuisse examen

Virtutum, non obstante oraecedentium indultorum concessione, utpote

facta sine praevio juridico earumdem examine ; quod ipsum dicimus, semper factum fuisse in causis Martyrum, in quibus actum est de Martyrio , di causa Martyrii etiam post concessionem Indultorum, quando eadem facta est sine praevio juridico examine tum Martyrii, tum causae Martyrii, &signorum ; ita tamen ut differentia constituenda sit in qualitate examinis, cum aliquando illud expletum fuerit per modum sermalis dubii, aliquando vero per modum relationis , non qualiscunque , sed juridicae di dependentis a processibus auctoritate ordinaria , atque Apostolica, vel Apollo-lica tantum consectis, tu aliquando sane in particulari sacrorum rituum Congregatione, aliquando autem in Congregationibus ante praeparatoriis, Praeparatoriis, & generalibus, de more aliarum causarum . Quamobrem ,

343쪽

2 7O DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

eum causae procedentes per viam casus excepti non ad secundam , sed ad primam classem ut plurimum pertineant; mirum esse non debet, si post approbatum casum exceptum , ut a Beatificatione aequi pollenti transitus fiat ad Canonizationem , necesse sit, ut virtutes in Consessoribus, &Mar irrium, &causa Martyrii in Martyribus eXaminentur. 11 Diximus, examina haec semper facta suisse, antequam fieret Canonietatio, licet amplissima venerationis Indulta praecesserint, quotiencunque saeta fuit eorum concessio sine praevio juridico examine dependente a processibus rite consectis super argumento virtutum heroicarum, seu Martyrii. Patet hoc nempe exemplis causarum Ss. Hyacinthi, & Ray- mundi, Isidori Agricolae, & Andreae Corsini. Η1acinthus enim , & Ray- mundus in Sanctorum album relati sunt a Pontifice Clemente VIII. Et, licet in honorem ipsorum summus Pontifex Paulus III. indulsisset, ut OLficium recitari possiet, uti colligitur ex bulla a T. g. s. dc ex bulla 77. g. s7. Clementis VIII. tom. 3. Bullar. Rom.; necessarium nihilominus fuit, ut aia sumeretur sermalis discusso virtutum tum in Rotae Auditorio, tum in sacra Congregatione , juxta morem tunc temporis receptum, antequam deveniri posset ad formalem Canonizationem . Similia his contigerunt in aliis allegatis causis SS. Isidori Agricolae, & Andreae Corsini: facta quippe suit sormalis discusso virtutum , antequam ille a Gregorio XV. hic autem ab Urbano VIII. summis Pontificibus fuerint in Sanctorum album relati ; licet Isidorus esset in antiquissima publici cultus possessione, quemadmodum constat ex relatione facta in Consiliorio per Cardinalem de

Monte, & ex relatione trium Rotae Auditorum tit. a. de sanctitate vitae in genere; quae relationes typis impressae sunt post Conteior. de Canonieat. SS.& licet usque ab anno I o. causa insignis miraculi. quod intercessione B. Andreae Corsini a Deo patratum fuerat in civitate Florentina, Eugenius Papa IV. qui in dicta civitate tunc morabatur, adeo amplam in ejus honorem fecisset cultus concessionem , ut Cardinales allantes reputaverint,

Andream tunc suisse in Sanctorum album ab eo relatum ; scuti legitur in ejus vita scripta a Petro Andrea Castaneo, quam Bollandus publici juris secit ad diem F. Ianuarii tom. a. Facta quoque suit ab Urbano VIII. Can nietatio S. Elisabeth Reginae Portugalliae, & formale virtutum examen non desuit, quamvis Leo Papa X. publici cultus exhibitionem in ejus honorem permisisset; veluti colligitur ex relatione saeta in Consistorio a supra memorato Cardinali de Monte, tit. de Actis causa . De formali nimirum examine virtutum in omnibus hisce causis assumpto post concessionem diei rum Indultorum nullo modo est dubitandum, cum adhuc extent relati innes saetae ab Auditoribus Rotae super virtutibus praedictorum Sanctorum longe post Indultorum concessionem, atque ex regestis sacrae Congrega tionis dignoscatur, judicio Rotali successisse examen sacrae Congregatio nis super virtutibus. Cumque venerationis Indulta in causis praedictis utiQue concessa suerint sine praevio iuridico examine virtutum , mani testa

hinc Diuitigod by GOrale

344쪽

ΕT BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXII. 27 I

hine deducitur consequentia, a formali virtutum examine eximi non posse eas causas , in quibus concessio cultus sine praedicto sormali examine saeta est: quod ipsum ulterius constabit exemplis infra subjiciendis.1 a Diximus quoque, differentiam nonnunquam intercessisse in qualitate examinis, cum istud interdum expletum fuerit per modum dubii sor- malis hujusmodi verbis concepti, an conset de virtutibus Theologalibus et Cardinalibus ; alias vero per modum relationis, non qualiscumque , sed ju- ridicae & dependentis a processibus auctoritate ordinaria , atque Apostolica, vel Apostolica tantum consectis . Per modum quippe dubii formalis expletum fuit examen in causis S. Ioannis de Capistrano , S. Catharinae de Bononia, B. Bernardini de Feliro , S. Iulianae de Falconeriis, S. Agnetis de Monte Politiano, S. Peregrini Latiosi : quamvis in omnibus praedictis causis praecessisset declaratio casus excepti a decretis Urbani VIII. aut ratione immemorabilis, ut in causa S. Iulianae, aut ratione Indultorum a

summis Pontificibus jam concessorum ; & licet sere in omnibus praedictis causis jam facta fuisset concessio Ossicii & Missae vel in ipsis Indultis, in

quorum sequelam declaratus est casus exceptus a decretis Urbani VIII. ut in causis S. Catharinae. S. Agnetis, & S. Peregrini Latiosi , vel per ipsam separatam ossicii & Missiae concessionem saetam post declarationem casus excepti ratione immemorabilis, &ante assumptum examen super virtutibus , ut in causa S. Julianae: quod ipsum similiter contigit in causa S. Ioannis Newmuceni, in qua iacta fuit sermalis dubii disputatio, an conset de Martyrio , ct causa Martyrii, post declarationem casus excepti a decretis Urbani VIII. ratione immemorabilis ,&post separatam concessionem ossieti & Missae in ejus honorem. 13 Per modum deinde relationis , non qualiscunque , sed juridicae& dependentis a processibus auctoritate ordinaria , atque Apostolica , vel Apostolica tantum consectis , expletum fuit examen in causa S. Ioannis a S. Facundo . Nam ante venerationis Indultum factum utique fuerat quoddam virtutum examen a tribus Cardinalibus . tum autem a Cardinali Α toniano exhibita suerat sacrae Congregationi relatio; sed , petentibus Postulatoribus progressum ad Canoni rationem i opposuit Petrus Franciscus de Rubeis tune Fidei Promotor.eam relationem fuisse historicam,non judicialem atque ex processibus conditam : &sacra quidem Congregatio die I 3. Augusti I 667. mandavit, confici summarium probationum ex processibus desumendarum respondens relationi Cardinalis Antoniani, eoque exhibito, die a I. Iulii I 668. declaravit, per deducta ex processibus con sectis ante indultam S. Ioanni venerationem plene constitisse de virtutibus pro solemni Canonietatione requisitis.Item in causa S. Stanis lai Kosthae, cum post declaratum casum exceptum a decretis Urbani VIII. ratione amplissimorum Indultorum in ejus honorem concessorum Postulatores omnino vellent. omisso dubio super virtutibus, proponere dubium super miraculis, quae ab indulta veneratione supervenerant; Prosper Bottinius

345쪽

27a DA SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Arehiepiscopus Myrensis tunc Fidei Promotor objecit, Indulta venerati nis eoncessa fuisse sine praevio formali examine virtutum: ideoque san. me. Clemens Papa X. die 6. Martii I 676. jussit, ut in Congregatione particulari examinarentur processus pro recognoscendis virtutibus dicti Beati in gradu heroico, non tamen per modum formalis disputationis dubii , sed ad ejectum d terminandi , ut procedi posset ad discussionem miraculorum : tum postea , cum in Congregatione subinde habita unanimiter dictum sui siet, posse ad ulteriora procedi, si Sanctissimo placuisset, Sanctitas sua benigne annuit; Ac tempore demum tan. mem. Clementis XI. expletum fuit examen super

miraculis .

14 Diximus tandem, in hisce causis aliquando persectum fuisse examen in particularibus Congregationibus, alias vero factum fuisse in Congregationibus praeparatoriis, di generalibus , sicuti fit in causis procedentibus per viam non cultus . Primo scilicet modo sactum est examen virtutum , uti vidimus , in causa S. Stanislai tempore Clementis X. . in causia etiam S. Catharinae de Bononia tempore Innocentii XI. de ejus quippe virtutibus actum est in Congregatione ordinaria sacrorum rituum . Et, quamvis tempore san. mem. Clementis XI. facta suisset Congregatio ant praeparatoria super virtutibus S. Iulianae de Falconeriis in aedibus bon. me. Cardinatis Fabroni causae Relatoris, ut transitus deinde fieret ad Congregationem generalem; item tempore Innocentii XIII. saeta quoque suisset Congregatio antepraeparatoria super virtutibus S. Agnetis de Monte Politiano, ut deinde etiam transitus fieret ad Congregationem praeparatoriam,& generalem; sanet e nihilominus memoriae Benedictus XIII. inhaerens mori a suis Antecetaribus servato in causs S. Stanis lat. & S. Catharinae benigne indulsit, ut examen virtutum in causis S. Iulianae, & S. Agnetis expleretur in Congregatione particulari quinque Cardinalium ex adscriptis Congregationi sacrorum rituum, cui quoque interfuerunt Secretarius Congregationis eorumdem rituum, & ego tunc Fidei Promotor: & demum

sub eodem Pontifice Benedicto in Congregatione quoque particulari prinpositum fuit &examinatum dubium de Martyrio, & causa Martyrii in causa S. Ioannis Nepomuceni: in Congregatione ordinaria sacrorum rituum habita die I7. Maji anni 1 3 a. propositum fuit, & savorabiliter resolutum dubium in causia S. Catharinae Fliscae Adumae; eodemque modo in Congregatione ordinaria habita die 9. Maji currentis anni 1733. approbatae suerunt virtutes B. Seraphini de Asculo Laici ordinis Capuccinorum sequentibus verbis : ita consare, ut procedi possit ad discussionem miraculorum ;quar ipsissima utique verba leguntur etiam in decreto approbationis Virtutum B. Ioannis Cantii saeta in Congregatione ordinaria die 4. Iulii I733. Verum , sicut in causa S. Joannis de Capistrano sub Alexandro VII. actu insuit, ita & in causa S. Peregrini Latiosi sub Clemente XI. Me enim eo tem

pore I idei Promotore contendente, ut examen fieret in tribus Congrega tiouibus antepraeparatoria, praeparatoria, & generali, expletum prinsecto Diuili od by Coos

346쪽

hT BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXII. 273

secto fuit in hujusmodi Congregationibus examen ipsum virtutum . 1ς Uno verbo, si ante declarationem casus excepti a decretis Uriabant VIII. non praecessit formale examen virtutum , quod nunquam pro cedere potuit, quando agitur de causis, quae post decreta Urbani VIII. introducuntur, & de quibus loquimur in praesenti, quodque etiam si pissime minime praecessit, etiamu loquamur de causis ante decreta Urbani VIII. introductis, de quibus in capite sequenti; quamquam in eis aliquando sacta sit amplissimorum Indultorum concessio, semper opus est , ut

in transitu a Beatificatione aequipollenti ad Canonizationem examinentur& perpendantur virtutes, quando res est de Consetare ; examinentur autem ac perpendantur Martyrium & causa Martyrii, cum res est de Martyre ; haec enim in praedictis causis sunt substantialia , atque a sacris Caianonibus praescripta sive id fiat per modum formalis dubii, sive per modum relationis, sive in Congregatione particulari, sive in consuetis Congregationibus , dummodo tamen relatio sit non historica , sed juridica , &1 unis amentum habeat in processibus auctoritate ordinaria, & Apostolica . vel Apostolica tantum consectis , & dummodo Fidei Promotor videat diperpendat, quae juxta munus suum ab eo sunt videnda ac perpendenda. I 6 Pro hujus capitis complemento nihil aliud nunc superest, quam

ut antea oppostis a nimium rigorem adstruentibus respondeamus. Opponebatur nempe, post approbatum casum exceptum ,& multo magis, si

approbatio facta sit dependendo a Pontificiis Indultis super concessioneo Teii & Misse , incongruum prorsus esse , ut de virtutibus agatur ἰ eo, quia, si de illis agitur & disputatur , periculum imminet, ne approbata

reprobentur. Verum id non est tanti roboris & momenti, ut a necessaria sacrae Congregationis consuetudine si propterea recedendum . Non enim

si approbatio casus excepti a decretis Urbani VIII. nisi praecedat Agna-mra commissionis, & sic , nisi constet, uti suo loco videbitur , de fama virtutum & miraculorum , aut de fama Martyrii & miraculorum seu signorum ; quod ad cultus publici permissionem satis est, cum agitur de Dei servis, seu Beatis , qui sint in antiquissima cultus possessione , & multo magis , si antea a summis Pontificibus facta sit in honorem eorum concessio

Indultorum venerationis : nec enim credi potest, quod temere processerint. Porro, si Postulatores progressum ad ulteriora non petant, nihil aliud in illis causs requiritur: si vero ad ulteriora procedere velint, hoc est ad Canonigationem , quae cultum praeceptivum significat ad universam Ecclesiam extensum , adimplere debent, quae a sacris Canonibus adimplenda praescribuntur: ideoque tenentur proponere dubium super viri

tibus , s agitur de Consessore ; super Martyrio, si de Martyre : cessante

omnino confieto reprobationis approbatorum periculo , cum nunquam fuerint approbatae virtutes, aut Martyrium, sed tantum fama virtutum , aut Martyrii, ac miraculorum ; quae quidem sama , quatenus etiam Virtutes . aut Martyrium minime approbarentur, non ob id continuo cessaret; . I. M m cum

347쪽

2 7 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

cum disputatio super virtutibus & Martyrio respiciat suturam Canonizationem, & haec utique duo bene possint stare simul, eonstare videlicet desama virtutum, aut Martyrii pro cultu permisso, & non constare de virtutibus in individuo, aut de Martyrio pro cultu praeceptivo . 17 Opponebatur adhuc , virtutum & Martyrii examen in hisce causis non posse fieri, nisi dependendo a probationibus subsidiariis, hoc est a testibus de auditu, & Historicis: in quo rerum themate responderi non

potest; eonsare de virtutibus , aut Martyrio; cum consare eXposcat probationes luce meridiana clariores. Praetermisso autem , quod Videtur responderi posse , em stare, dependendo a probationibus etiam subsidiariis, quae in genere suo persectae sint, & dummodo casus sit tantum capax su sidiariae probationis , juxta textum in cap. Pro humaui. de homicidio in 6., ubi sic legitur : Et, psquam probabilibus consuerit argumentis, aliquem sce- Ius tam execrabile commisisse; vis major stat in hoc , quod proposito dubio: an conset de virtutibus ; vel : an conser de Martyrio , in causis procedentibus per viam casus excepti non respondetur absolute & smpliciter: consare ;sed respondetur : ita consare de virtutibus, ut deveniri posset ad discussonem miraculorum ; ut saetum est in causa S. Peregrini Latiosi , in causa S. Agnetis de Monte Politiano, & in causa S. Iulianae de Falconeriis; tumque in causa S. Joannis Nepomuceni responsum fuit: ita consare de Martyrio, urad miraculorum , seu signorum discussionem posset deveniri . Cum enim in causa S. Peregrini Latiosi , quando agebatur de tuto progressu ad Canon,

zationem, ipse tamquam Fidei Promotor objecissem, non lassicere approbationem virtutum expressam verbis nuper relatis , sacra Congregati censuit, eam esse utique suffcientem . utpote congruam cauta procedenti per viam casus excepti: qui certe rescribendi modus exaggeratum P riculum reprobationis approbatorum sunditus evertit: quia, si proposito dubio de virtutibus , aut Martyrio assirmanter responderi non possit, sic

erit respondendum : non ita consare de virtutibus , aut Martyrio, ut tuto

procedi posset ad Canonidationem. I 8 Sequitur examen decreti Clementis IX. quod editum est an, I 668. Sed , retento themate in superioribus indicato, quod olim in transitu a

Beatificatione ad Canonietationem iterum examinarentur ea, quae ante Beatificationem suerant examinata, sicque, quod duplex fieret virtutum& miraculorum examen , alterum ante Beatificationem . alterum post insuper autem, quod excluso per Clementinum decretum iterato virtutum examine post Beatificationem statutum sit, ut nova tantum miracula eraminarentur , quae post Beatificationem supervenissent; nemo est , qui non videat, novum quidem post Beatificationem non debere fieri examen virtutum, si ante eam sectum sit; at hinc tamen minime inserri, quod illud fieri etiam non debeat post Beatificationem aequipollentem in causis , in quibus ante eam saetum non est .

9 Decretum itaque Clementinum sic pluries explicatum suit in suis

348쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXII. 27s

animadversionibus saetis in causis S. Stanis lai, & S. Catharinae de Bononia a Prospero Bottinio Archiepiscopo Myrensi Fidei Promotore : & ipse quoiaque eodem munere fungens eam amplexus sum decreti intelligentiam in animadversionibus a me factis in causis S.Iulianae de Falconeriis S. Peregrini Latiosi . S. Agnetis de Monte Politiano , & S. Ioannis Nepomucent. Et sacra quidem Congregatio in ipso facti eventu exposita omnia sua aucto ritate roboravit, voluitque, ut ad virtutum discussionem in praedicti a causis procederetur , etiamsi praecessisset approbatio casus excepti a decretis Urbani VIII. In cujus quoque assismpti comprobationem consideratione dignum videtur, eamdem sacram Congregationem, post approbatum casum exceptum in causis B. Bernardi Ptolemaei , B. Joannis Cantii, S. Catharinae Fliscar Ad urnae , ac B. Ferdinandi III. Caltellae Regis. Iitteras remissoriales expedivisse , ut conficerentur processus super virtutibus& miraculis : quod utique non fecisset, si in causis procedentibus per viam casus excepti, post ejus approbationem censuisset, agendum esse

tantum de miraculis, quae supervenerunt, nec esse necessarium juridicum examen virtutum . Cumque haec contigerint post decretum Clementis IX.

si pro recta Conlli tutionis intelligentia multum prodesse dicendum est . iure subsecuta est , observantiam , di eo magis, quando observantia ipsa uum , sicut hic , habuit initium atque progressum , re secundum juris

solemnitatem discussa ; unusquisque facile cognoscere poterit, Clementinum certe decretum sibi vindicare locum in causis , in quibus venerationis indulta concessa sunt, praevio judiciali virtutum examine, tumque

per illud aboleri iteratum examen virtutum, attamen eXamen earumdem

Virtutum , atque etiam , si opus sit, Martyrii neutiquam excludi, nisi id ante indulta factum fuerit. ao Neque obstare dicenda sunt exempla causarum SS. Philippi Benit ii, & Laurentii Iustiniani . In eis enim minime fuit omissum examen super virtutibus , cum ex multis demonstrationibus & argumentis Postulatores ostenderint, virtutes ipsas fuisse examinatas , discustas, atque approbatas , & quidem dependendo a processibus Apostolicis ante con-

celsionem Inlultorum : in quo rerum themate bene fuit a sacra Congregatione mandatum , ut procederetur ad discussionem miraculorum , quae ab indulta veneratione supervenerant. Tempore nimirum san. mem. Alexandri VIII. cum actum fuisset de Canonietatione S. Laurentii Iustiniani, demandatum est Prospero Bottinio Archiepiscopo Myrensi tunc Fidei Promotori, ut sermonem ederet pro veritate super ejusdem cause progressu EOsem autem mandatis morem gerente, cum . nullatenus recedendo a supra exposita intelligentia dapreti Clementini, immo vero ea jure comprobata , argumentis undique congestis ostendisset . examinatas jam fuisse atque approbatas in ea causa virtutes in gradu heroico ante approbatio nem casus excepti; re jure ipso discussa , in sacrorum rituum Congregatione editum est decretum super progressit ad ulteriora, hoc est ad discus-M m a sionem Diuitiam by Corale

349쪽

2 6 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

sionem eorum, quae supervenerant post indultam venerationem . In eau quoque S. Aloysii Gonzagae sacrorum rituum Congregatio die is. Julii I 1ς. mihi tunc Fidei Promotori injunxit, ut, visis di consideratis au thenticis causae documentis, statum ejusdem pro veritate referrem , atque opportuna ad eam absolvendam ordinatoria suggererem. Pro commissi igitur muneris complemento satis prolixam edidi causae relationem , in qua, semper servata supra exposita intelligentia decreti Clementini, probavi , ante approbationem casus excepti fuisse plene discusIas, approb tasque in gradu heroico virtutes tum in Rotae Auditorio, uti tunc in more positum erat, tum in sacra Congregatione . Excitatis autem super hoc assumpto nonnullis dissicultatibus, novum in sacra Congregatione ordinaria disputatum fuit dubium: an virtutes , ct miracula Beati fuerint jam susscienter examinata ct approbata , ita ut viseriore nunc examine s approbatione non indigeant ad esse his Canonietationis : cui demum dubio die 18. Augusti I as. responsum fuit afirmatione, & responsio ipsa filii a summo

Pontifice confirmata.

a I Post approbatum cultum immemorabilem septem BB. Fundat rum ordinis Servorum B. Mariae Virginis, & concessum in eorum hon rem Oficium cum lectionibus propriis una cum Missa pro universo ordine ab ipsis instituto , & pro eivitate & dioecesi Florentina , post nominum descriptionem in Martyrologio Romano , putabant Postulatores, omissa vi tutum juridica indagine, sibi fas esse disputationem assumere de miraculis

Habita est coram nobis ad summum Pontificatum evectis Congregatio ordinaria sacrorum rituum die I 3. Ianuarii I742. allatisque a nobis supra recensitis sundamentis & rationibus necessitatem inducentibus praeviae discussionis virtutum , editum est sequens decretum: Fiat relatis juridica vi tutum in gradu heroico singulorum Teatorum , ct communicetur Fidei Promotari; er insantia proponatur in sacrorum rituum Congregatione ordinaria : s quat nus favorabilis edatur resolutio a summo Pontifice approbanda . proponatur dubium super miraculis eum iisdem scripturis coram Sanctissimo , s Cardinalibus sacra Congregationis . Dictum est : sat relatio juridica virtutum ; & non fuit dictum , quod disputetur dubium de virtutibus, in obsequium praecedentium rescriptorum , quae Postulatores exemerant ab examine dubii super virtutibus: sed relatio juridica virtutum communicanda Fidei Promotori, sequi pollet formali examini virtutum. Dictum est : cum iisdem scripturis ;eum jam paratae essent scripturae, & distributae pro examine miraculorum

CAPUT

350쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXXIII. 277 CAPUT XXXIII.

M serie Actorum in eavsis 'Beatificationis, s Canonietistionis introductis ante decreta urbani VIII. θ quae pos eadem decreta resumuntur, με sint Confessorum , sive Martyrum , sive procedant per

viam non custus , sive per viam casus excepti.

i troductae ante editionem decretorum Urbani VIII. quarum -L subinde petitur progressus, ut suum pol decreta Urbani ha

beant complementum .

a Series Actorum in hisce causis initium habet a commissione resipum-ptiva, quae dicitur 'in satu , ct terminis. Pro hac autem impetranda fiepetitio sacrorum rituum Congregationi ordinariae; a qua quidem , si accedant requisita alibi memoranda pro ea obtinenda, savorabile habetur rescriptum a summo Pontifice deinde confirmandum . 3 Resumpta per hanc commissionem causa , docendum est de obedientia decretis Urbani VIII. quocirca expediuntur littera remissoriales pro conficiendo auctoritate Apostolica processu super non cultu , s causa per hanc viam progredi debet; vel super casu excepto ab ipsis Urbani decretis , si causae progressus esse debet per hanc aliam viam casus excepti. 4 Consecto processu aut super non. cultu , aut super Casu excepto, prolataque a Iudice delegato sententia, de ejus viribus disputatur in sacrorum rituum Congregatione ordinaria : tum, si quidem pro ejus validitate ac justitia responsum fuerit, summo jure opus esset, ut expedirentur littera remissoriales pro conficiendo auctoritate Apostolica processis super fama virtutum . & miraculorum , si de Consessore; aut super fama Martyrii, & causae Martyrii, necnon signorum aut miraculorum, si de Martyre agitur. Verum in causis, quae resumuntur post decreta Urbani VIII. concedi consuevit solutio ab hoc judicio in genere, ut alibi videbitur .s Persecto itaque judicio super non cultu, aut super casu excepto , si tractatur de causis , quae procedunt per viam non cultus, in sacrorum rituum Congregatione ordinaria agitur de validitate processuum ; postea, admissa eorum validitate , in tribus Congregationibus, antepraeparatoria, Praep ratoria, & generali, disputatur dubium de virtutibus, si de Consessore; dubium vero de Martyrio, & causa Martyrii, si de Martyre res est: in quibus pariter tribus Congregationibus tractatur de miraculis; atque, si duo saltem approbentur, proceditur ad Elemnem Beatificati nem, tum autem , novis supervenientibus miraculis, ad solemnem Can nizationem modis & sormis supra expolitis.

6 Quod si causae procedant per viam casus excepti, expleto judicio super Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION