De Dei locutione Marcii Antonii Nattae Astensis Oratio

발행: 1558년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

R. ET ILL. CARDINALI

ALEXANDRIN Ο, Academiae Uenetae patrono, in primis obseruando. RER v M humanarum exitus , quam uaria sint hominum consilia, declarant. quod si quis bene cogitat; sequitur, ut idem laudabiliter agat . recte autem agentem nihil unquam frustrabitur, nihil fallet. decet igi, tur nos optima spe niti, admodumq; firma, quibus in condenda, atque instituenda , cademia nostra, nihil, praeter Dei gloriam, ct communem hominum utilitatem, pr positum fuit.

NEQUE uero actiones nostrae, ut spera mus, eiusmodi erunt, ut hanc ad optimas res animorum nostroru incredibilem propensionem ambigue aliquis interpretari , aut in dubium reuocare possit. apparantur quotidie summa cura, ct edentur a nobis diuina doctrina reserti, qui pietatem, ac A a religionem

3쪽

religionem complectantur illustres libri :

S interim, quasi specimen quoddam, aurpignus nostrae uoluntatis, egregia laedam de Locutione DEI, ab excellenti uiro conscripta, piis montibus, ac facrarum literarum, idest uerar gloriae, studiosis communicanda censuimus.

Qv E duabus maxime de causis , uir.pra stantissime, tuo nomine decuit esse inscripta: primum, quod , suscepto Academiae nostrae patrocinio, nihil praetermittis, quod ad eam ornandam, augendamq; pertineat:& nos, quae a te ossicia proficiscuntur, quibus animis, quam libentibus, quam gratis excipiamus, aliquo item ossicio tum ipsi tibi, tum ceteris omnibus indicatum, magia meq; perspicuti esse cupimus. deinde, quae de Deo loquuntur, ad quem potius alii tu aequum fuit, quam ad eum, qui diuitia studia in omni suae uitae cursu cunctis & opibus.& honoribus anteposuit Z qui cum uniuersam de Deo, diuitiisq; rebus doctrinam a curatissime quaesiuit; tum uero cum ipsa

doctrina uitae rationem cohi unxit; ut O-

4쪽

mnes rectam , salutaremq; uiarii tenerent.

aui,'qui diuerterant, in eam reuocarentur,

studio, consilio, monitis , auctoritate contidit. nihil obscure fama loquitur de tuis uirtutibus . iubil de te aut exiguum, aut dubium assertur. patent multis, ac certis Si .mis argumentis eximia tua in Christi Ecclesam merita c0lunt te omnes ob doctrina, imitantur multi ob integritatem, amant ob humanitatem, maximeq; ob rectam, ac simplicem naturam, ab omni suco, omniq; fastu longissime remotam.

PRAECONEM uero tuarum laudum omnibus horis audimus eum, qui summa ipse laude dignus est, Federicum Badoarium,

auctorem,& conditorem, Deo duce, Ac demiae nostrae: cui quidem uiro tum uitae probitas, tum ex assiduo studio doctrina, ct ex diuturno rerum usu quaesita prudentia fidem , atque auctositatem in omni ser

mone conciliat. .

IPSO igitur non modo approbate, uerum etiam hortante, praeclarum de Deo libellii, grauem sententiis, illustrem uerbis, ad te mittit,

5쪽

mittit,tuoq; dicatum nomini omnibus gentibus Academia nostra communicat . quae cum se tibi,suo primum iudicio commota, tuis deinde meritis impulsa, penitus addixerit, eandem obseruantiam in omni uita praestabit&,ut eam iaturae quoque gentes intelligant,ipso, ad quem omnia reserimus, summo Deo opem serente, aliquo merito

consequemur' n

Tu interim, quando iam hoc tributiti humanitati tuae, ut nos susciperes, tribues ideconstantiae, ut sesceptos tuearis, &soueas, ita tamen, si nos tuo praesidio, ac studio dignos, idest nostra ingenia in optimis artibus exercentes ,- nostrasq; uoluntates ad

unam uirtutem dirigentcs, ct audies, ct reipsa cognostes. Academia Veneta.

6쪽

MARCI ANTONII

NATTAE ASTENSIS .

ad Ioannem Baptistam Nattam

M psit Nisss potes, Baptista stater, cum nobis, an robore adhuc aetatis existentibus , sagrarent bella; nec inter arma & gladios militum esset iuris scientiae locus, cui ab adolescentia nos addixeramus ;& inde ego plus ocii nactus essem, me ad alias ingenuas disciplinas transtulist e, in primisq;

uersari solitum in ueterum oratorum libris, quos nobis aut Roma olina tulit, aut doetae Athenae dederunt; adeoq; me corum studia complexum, ut illorum exemplo quaedam scriptitarem ; nec tamen ea mihi proserenda,sed occultanda putarem, ueruntamen, dum absum a patria eorundem bentorum causa, quae omnia conculcauerant; accidit, ut ad amicorum quorundam meorum notitiam perueniret, me non nulla habere scripta, nec caedere : idq; meum illi consilium improbarunt,in puleruntq; ut ederem quaedam : quae cum uideant non displicuisse, urgent nunc iidem uehementius ad reliquorum editionem. interrogant me, num legerim illud Ciceronis in Academicis, intemperantis esse,& ocio abutentis, scribere, quae Occultare uelis. Num etiam meminerim illius Euangelici serui, qui iram commouit aduersus se Do-B mini

7쪽

DE DEI

mini, propterea quod talentum sibi creditum es- fodisset,& nihil ex eo lucri Dominicis thesauris

intulisset λ Quidam ex his, acutior ceteris, Solomon, inquit, in prouerbiis asseuerat, quod, qui abscondit frumentum , maledicetur in populo. Putas ne solomonem , uirum sapientem, de stumento tantum id dixisse, & non sub frumenti nomine de doctrina censuisse e aemulto melior,&praestantior in populo est alimonia. hanc esse cen set non occultandam, ne sequatur maledicti . Ita illi mecum: quibus quid contradixerim , & quibus rationibus nixus sim eorum assertionem demoliri, longum esset referre . cum illi nihilo minus in sententia permanerent, uisum est, humanitatis esse, in re propria alienum potius subsequi iudicium, quam suum. cessimus igitur,&, quod olim iuuenes lusimus, nunc senes emittimuS. etenim ad noua cudenda nec ocium suppetit in tanto iurisdictionis munere; nec onus patitur instantis senectutis. Proximis mensibus dialogum quendam de oratione ad Deum in uulgus dedimus: in quo satis, ut opinor, explicatum diligenter, quid ea sit oratio, & qualis esse debeat, & an continuo impetret petita, & cuius demum sit roboris. Vorum, quoniam non homines tantum ad Deum,

sed conuersa quoque ratione ad homines loquitur Deus ; faciendum mihi putaui, ut hac quoque

de re sententiam meam, seu uerius antiquorum Patrum notam facerem . nam de ea pariter olim oratiunculam compegeram. Enimuero, si tantum tribuitur locutioni humanae ; cur hanc alteram negligamus, ut non maiore etiam cura &diligentia mustetur si quidem nihil ea nobilius

8쪽

est. nam si sermonis robur, utilitatem, ueritatem expendimus ex dignitate, & sapientia loquentis: nianifestum iam, quanto interuallo humanam diuina antecedat locutio . Differt etiam plurimum utriusque cognitio , de tractatio. nam haec paucis nota,&a paucioribus tractata, subtiliter etiam explicanda uenit: illa uero omnium notitiae expoasita est;&in eius eae ilicatione populari sermone agendum; & de ea bures tradiderit' . Quam-oorem ad haec intentiore opus fuerit animo. quanquam ita dicuntur a me omnia, ut quiuis mediocriter eruditus ex percipere, & imbibere possit. Volo autem intelligi me de hac tantum locutione Dei loqui, quae in tempore quodam sit ad homines , non de ea, qua interius secum loquitur Deus aeterno illo suo uerbo, quod genuit, de quod idem& unum est cum generante. illo enim uerbo nul quam incepit loqui, nec desinit, sed eo & se ipsum,& praeterita omnia, & praesentia, 'c futura aisidue

dicit. Nos tantam altitudinem nunc scandere non cogitamus. de hac tantum locutione agimus: qua ille uel hominibus praecipit, aut uetat quaedam, uel eosdem admonet, instruit, docet, erudit , terret, solatur: quibusq; id fieri contingat rationibus, si sinat ipse, uel faueat potius dicere

aggrediemur. Mitto autem ad te, suauissime frater, pro meo fraterno in te amore; & simul ut tuo in his, quae extraordinaria quodam modo facultate confecimus , perfruar iudicio . novi enim, quam inteFe, incorrupteq; soleas iudicare. Vt autem ueniam ad orationem; propone tibi animo aut me, aut alium potius eruditum quendam

uirum, rogatum a pluribus, ut, postquam BonibB α facius

9쪽

DE DEI

facius monachus de locutione hominum ad Deum locutus esset, ipse uicissim de locutione Dei ad homines diceret: illum pollicitum: mox, ubi condicta dies ad uelitarit, uenil se in templum sanctissimae Dei genitricis Mariae, quod penes nos emmaximum & amplissimum: illic,suggestu conscenso , in magno cruditorum uirorum consessu, huiuscemodi orationem habuisse.

Vn ranas sapientiae sectatores , quibus, natur lia indagare, curae fuit, dum hominis naturam inuestigarent, duo quaedam illic inesse perspexerunt, animum uidelicet, & corpus: sed, quid eorum es set homo, quaerendum pia tauerunt. V trum igitur animus solus est homo, ex eo, quod corpus regat tsicuti uir, & equus, licet duo sint quaedam, tamen uir solus insidens equo eques dicitur, quod equo

regendo sit accommodatus. An contra, corpus solum sit homo λ nam licet animus pretiosior sit corpore, tamen continetur corpore: & id, quod continet, spectandum: sicut an iuilo inclusa gemma cedit annulo;& utrunque annulus nuncupatur: & ignis in lucerna cedit lucernae; & utrunque lucerna uocatur: nec refert, quod gemma annulo, ignis lucerna sit melior. An potius, nec animus solus , nec corpus solum sit homo, sed utrunque simul: sicut centaurus, qui constat ex biformi figura, nec aliter centaurus esse potest: Sc eo

dem modo camelopardalis , & Triton : & duos equos simul iunctos bigas dicimus ;disiunctus uero alter ab altero hac appellatione carebit. Horum trium, quae praeposita sunt, hoc ultimum ue-

10쪽

rius illi putauerunt, ut homo nec animus soluSH nec solum corpus sit, sed utrunque stimul: atque ita ex his duabus partibus hominem constare dixerunt. Vtriusque autem patiis bona quaedam esse posuerunt, quibus homo recte utens suo iungereatur munere. nam ualetudo, uires, pulchritudo bona sunt in toto corpore, & in partibus eius singulorum sensuum integritas, & in membris non nurulis praestans quaedam uis, uelut in pedibus celeritas, robur in lacertis, claritas in uoce, in lingua explanata locutio. At in animo bona alia a natu ra sunt, alia a moribus . nam uelocitas in discendo, firmitas in reminiscendo, facilitas in inueniendo, naturae contingunt beneficio. a moribus pro ficiscuntur uirtutes, tam quae ad agendum sunt, quam quae ad contemplandum : ueluti prudentia, iustitia, fides, pietas, religio, temperantia , in titudo, & si qua sunt eiusmodi. ipsi .autem morestum exercitationis assiduitate comparantur, tun adhibita ratione formantur. Et de animi quidem & corporis bonis, haec dicebantur: inter quae tammen plurimum interesse arbitrabantur: esse enitam haec corporis uilia, angusta, humilia, caduca, fluxa , fragilia: contra, illa animi, magna, Praeclara, sublimia, immortalia, sempiterna, ea presertim, quae cum uirtutis usu adiuncta sunt: nam eminent eiceteris,&longe lateq; refulgent: nec mirum,

quod alia sint, quae sequuntur corpus; & alia, quae animum: & quod dissimilia sint quoniam hanc diuersitatem facit corporis & animi natura longe inter se distans: quorum duorum homo alterum habet cum pecudibus, alterum cum diis comm ne . Haec csi olim dixissent ueteres sapientes, uid bantur

SEARCH

MENU NAVIGATION