Aditus novus ad occultas sympathiæ et antipathiæ causa inveniendas per principia philosophiæ naturalis, ex fermentorum artificiosa anatomia hausta, patefactus à Sylvestro Rattray ..

발행: 1660년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

externo fiant. Sed quod fermenta in suis

locis vel in rebus, in quocunque sunt loco, per suos radios spirituales certam sphaeram constituunt, quae sphaera tam late patet . quam ut aliqua eorum virtus sensari queat. Qui radii vestiuntur amictu aut vaporum violenter excitatorum ex ipsis a calore interno in antinalibus, & externo in caeteris quae non actu calent, aut aliis ex terra ipsi elevatis r cum vero radii isti exeunt de aliisl quae nullo ex praefatis modis emittunt eia fluvia corporea, ut magnes succinum, ca Pe, allium, &c. dum e longinquo opera tur, crediderim sane non esse emissione

corpusculorum, quia non minorantur,&c. sed tantum fermentatione vaporum aque.

rum in aere suscitatorum, & sic de aliis ejusmodi: cum autem emissio vaporum sit' actio violenta praecipue in iis, quae actu inon calent, non possunt talia effecta com.stantia ut videntur ab iis quae sympathiam iaut antipathiam exercent ab ea oriri. Prae terea ex excrementis viventium jam a corini Pore separatis, nisi sit a calore externo,non in pollunt

252쪽

possunt talia effluvia suscitari. Igitur talis. concatenatio saltem non erit hyeme, atqui hyems non impedit quo minus sympath

tica agant. Ergo non valet eorum argumentum, affecto excremento assiciuntur cacantis nates vel intestina in.quavis dis stantia, quia datur concatenatio esuviorucorporeorum continuo ex ambobus em nantium.

Tertio venit Atomistarum opinio examinanda, sed cum fuse satis, dum deformis sermo esset, eorum principia ventilavimus, non opus erit hic ea repetere, ut vero eX eorum principiis actionem ad distans inveniant, magisterialiter quasdam positiones violenter in Philosophiam intrudunt, dicentes eos rationis expertes qui non cre dunt. I. Quod omnes actiones fiant ab G tomis discrepanti modo motis, figuris suis Proportionato. 2. Quod constans detur esuvium talium atomorum ab omnibus corporibus compressione corporum ci

253쪽

1ant in dorso aliorum & operantur simul. Atque his praemissis & consideratis dicunt contactum in distans esse tam realem quam istis emittendo suos radios ad tot mille leucas, & cum medicamentum sit corpus constitutum ex multis particulis: nam de Unguenti armarii vi & energia loquuntur sequetur, quod constans effluvium atomois

rum ex eo expiret per assertionem secum dam, & per assertionem nonam oportet ut conjungantur cum atomis extra venati se

guinis in paxillo & comitentur eos in fuga,

S sic a constante calore atomos semper emittunt,& per sextam & septimam assertio nem necessario pelluntur ad partem assectam seu vulneratam quamvis longe diastantem. Ad ea quae superius dicta contra atomorum existentiam solum unico argumento agam. Omnes atomistie in princia piis suis constituendis vel confugiunt ad partes homoeomeras Anaxagorae, vel cum Lucretio dicunt omnes atomos esse similes, diversas autem operationes fieri ab omdine, connexione, figuris, &c. diversis. Sed I 6 cpatra

254쪽

contra primos se arguo, Cum leo, vulpes, Jupus, ursus, accipiter, corvuS, canis, sus, di centum animalia carnivora unumquod-: que eorum una libra carnis bovinae vesciis tur, & suppone hominem & reliqua omnia uncias quatuor alimenti habuisse ex una. f.' i r ν ζrrantne in una libra carnis tota 'versi atomi quot comedentes, certe hoe 'n dixerint cum in una libra ponderante duodecim uncias hoc computo erunt quadraginta unciae: si vero refugiant cum Luiscretio ad diversis positiones atomorum,. assignent rationem quaesio cur omnia non Pascuntur omnibus, & cur quod uni alia mentum alteri venenum. Ni fallo respon-Do erit ob diversitatem atomorum, vel si dicant provenire a diversa conexione, curtit eum dicunt species visibiles, audibile odorabiles, &e. fieri ab apostaea glom

rum, ut vitent hoc absurdum, corpora se continuo minorari volunt ex aliis corporia Bus aliam Iocum eorum substitui. Pon mus v. g. hominem, & venenatas plantas.

Puta aconitum, hyoscyamum, dic. in uno

255쪽

l loco perpetuo esse ut effluvia ab herbis deis perdita suppeditentur ab aporhaea ex hominibus & contra, & tamen non mutantur secundum eos, quia mutatur situs atomorum advenientium, cur igitur pari modo dum homines vescuntur talibus plantis non possunt diversas connexiones atomorum eoruml mutare in suam substantiam. cum major vis transmutativa in stomacho residet, quam in externa superficie corporis, ubi fit necessario appositio atomorum deperditorum. Apage cum talibus nugis, inventum sane puerile homine philosopho indignum,de cognatione atomorum & po rorum nihil dicam; nam datis semel ato-l mis, cum levissima sunt corpuscula vel minimo oris spiritu a terra ad solem, a poloi ad polum penetrando saxa, monteS, mora , ferrum, & quid noni dicto citius meant & remeant obsequiosi ut mandata a suis patronis accipiant ad omnes possibilest actiones obeundas non soIum ut extraneas Peregrinationes subeant magis activi &veloces, sed ut pigriores, hebetiores & desides

256쪽

fides premant, atq; eos in itinere fatiscenistes & claudicantes dorsa & humeris pomtent & sublevcnt, procul dubio omnibus aliis philosophis palmam praeripitis, qui naturam adeo obsequiosam vobis nolit velit redditis, sed de his satis quae vel fidem Peripateticam transcendent. Ultimo, auctor Philosophiae Mosaicae dicit omnes actiones naturales fieri immediate a spiritu DEI incumbente aquis, &quia Spiritus iste incorruptibilis, aeternus, infinitus, &c. ideo suae aditionis nullum habet terminum,'& hinc concludit nullum esse rebus naturalibus in agendo virtutis orbem positum, quia hoc spiritu animantur, qui agit in quavis distantia. Contra eum sic arguo. Si res non per se sed per istum spiritum infinitum, &c. operarentur, nullae essent rebus virtutes propriae, & vires rerum naturalium non essentiis concreatae,&frustranea esset omnis phiri

losophia, & v. gr. cum ignis comburit,nouerit ignis actio, sed Dei aut spiritus in igne,idi cum aliquod medicamentum purgans

257쪽

2o7o. exhibetur, purgatio non erit actio natur Iis medicamenti, sic de attractione magne tis, &c. ia sic omnes actiones erunt supernaturales, & proinde nulla dabuntur accidentia , sed cum haec sint magna absurda, refutatione non egent. Dum hare scribo, non possum silentio pertransire argumenta quaedam Κircheri eum refutantis in arte . sua magnetica, tanquam patronum unicum unguenti armarii, nam primo licet ex principiis ejus inferre liceat, unguentum agere

in distantia infinita, nempe quia fit a spiritu isto infinito virtus ejus sanativa, tamen alii qui id defendunt, dicunt virtutem ejus extendi ad certam distantiam tantum intra mundi polos, ideoque non esse smpliciter infinitam. a. Dicit, si sphaera rerum esset infinita in agcndo, tunc nemo Romae esset

tutus a basiliscis Lybicis, a dipsadibus

gyptiacis, draconibus Africanis, eorumqne virulento flatu, nemo a contagione pestis Germanicae, aut ab essu vio Napelli Alpini, &c. in aliis regionibus esset tutus a vertigine. Neuter eorum se intelligit, unus

quid

258쪽

quid defendat, alter quid refutet.Nam prumo, si hoc essct verum quod actiones omnium rerum essent indeterminatae, & inquavis distantia agerent, tunc contra a

ctorem Philosophiae Mosaicae habet intentum Κircherus, sed ideone illicitum est istud unguentum, quia insulsus ille non bene defendit λ Non dicendum est res omnes habere tam amplam sphaeram operatio mum, scd tantum determinatam, & spha ras rerum distingui, & ea quae agunt per Odium vel amorem non habere tales, sed ea quae sympathiam exercent, quae non fit inter omnia praedicta, sed tantum inter to. tum & partem. Quod dieri inter omnes res creatas hoc solum indulgendum hule unguento quod in tanta distantia curet; omnino falsum & contrarium in plurimis exemplis constat prius descriptis, nempe

Sympathia Conchylium in quavis distantia

cum mare fluente & refluo; ostreorum &pupilli oculi cati cum luna, vini & cereviasiae in cadis cum vino & hordeo florentibus in campis, cerasi species impressa in

259쪽

embryonem per imaginationem internam mutat colores cum aliis in arboribus, &c. Et cum dicis a pasto aut explicito aut implicito fieri cum diabolo an & ista etiam ut sentiant amicum aut inimicum in distantia pepigerunt cum eo foedus p Ut probet nullam dari adtionem in distans negat Sympathiam inter polum & magnetem, & dicit magnetem es e partem terrae homogenea& genuinum ejus filium, & e semine terrae& naturali fieri, di habere totam suam vim a terra, & sicuti tellus ad polos mundi ita magnetem ad polos terrae dirigi. Si sit pars

terrae homogenea, cur igitur reliquae partes non aeque participant vim attractivam repulsivam & conversivam. Cur.contra Gilbertum negat terram esse magnetem Et si tellus, ut vult sit totius virtutis magneticae fons, certe ipsa terra erit magis magnetica, quomodo quis dabit quod non habet in se Θ Proinde magnetem fieri ex semine terrae & suo& esse partem terrae, nescio quomodo hoc fieri potest, fiam terra cum ex ejus principiis sit elemementum,

. . - ' Dulici by Coostea a

260쪽

2Io. lnullum semen habet. Si vero dic .it semen thabere in terra, cur reliqua semina non idem faciunt quae sunt in terra λ Ignorat magnetem scuti reliquos Iapides fieri ex aqua semine lapidifico impraegnata, ut& ipsa terra ex suo semine, uti in principio hujus tractatus probatum. Ideoque dico si bene distinxissent inter sympathiam &concordiam & discordiam, & concordias& discordias, in eas quae contactu & in distans operantur, neque magneti inter ea uni tantum tribuissent, neque omnia magnetice agere dixissent promiscue, neque

Κircherus librum suum mundum magne licum appellans eos reprehendisset, nam non video qua ratione mundum magneticum magis appellaret quam mundum Cal- theticum.

Eos qui a stellis & sole virtutem istam

sympatheticam deducunt iam refutavimus in principio tractatus, ubi ostendimus res nullo modo dependere ab iis ut tales vel 'tales sortiantur virtutes, nam terra habebat in se ante productum solem fermenta omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION