Gabrielis Cossartii Orationes et carmina

발행: 1675년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CELSISSIMUM

PRINCIPE M.

SUnt aliquid Musi , nec vana est fabula Pinia

Quique poetarum perluit ora liquor. Scilicet ninc veniunt vires gratia fandi: Hinc animi veniunt, macer ille furor. Praecipue digna Princeps si laude serendus, Qui Phoebum, ν doctas ornet,ametque eas Aut adeo egregium si quis celebrare poetam Ingredituri prono navigat ille mari. Muia sitos illi sontes suaque antra recludit, Ipsaque cantanti pectus, ora OVet. Seu Musis ossicio certant, vincique merendo Haud decet Latque artes qui coluere suas, His a cantandis impendere numina gaudent. Atque istam meriti posse referre vicem. Dicere seu magnum versi pudet impare vatem, Excitat, vires ingeniumque pudor. Sive operi miscet sese,geniumque ministrat Qui canitur, laudi servit, ipse sitae. Seu quia laudari seque, sua munera credunt Pierides, vatem si quis ad astra serat. Hinc placito laetae aspirant facilesque labori: Durior ad laudes nec venit ulla suas. Fallor 3 an haec nuper manifesti signa favoris Aonidum nobis turba vocata dedit Cirrhaeum nemus doctas accedere sedes

12쪽

prima ob autumni tempora,visus eram Pierides,dixi sic flores laedere vestros, Et nemora,& lauros haec quoque parcat hyems Carmina Fernando, Paderae qui possidet arces, Amisius primo qua fluit amne peto. Vos modo , quae possint argutas ire per aures Vos mihi Fernandus quae legat ipse , date. Scimus enim me vos fas est nescire, Camenae

Pieria quantum nomen in arte gerat. Nec modo muneribus vates ingentibus ornat ,

Vestraque praesidio sacra opibusque fovet: Ipse etiam vestris admovit sontibus ora, Et Princeps dici nomine vatis amat. Hunc celebrare juvet, vestri qui gloria montis et Illius auspiciis lucre vel juvet. Tantum si placido cernet mea carmina Vultu, Meque locum vates inter habere sinet,

Quos amat is docto quibus est jam carmine dictus ;Ipse quibus genium,materiamque dedit: Qui modo inexpertae vix me ausim credere luci.

Sidera sublimi vertice summa petam. Desieram accurrunt gemino de vertice Musae. Omnibus ex humero plectra, lyraeque senant. Protinum: O felix vates operisque viaeque, Auspice qui tanto limina nostra petist Carmina Fernando nam quis neget 3 hic tibi Pii dum Conciliat, nostro ora dat ille choro. Ergo age: namque dabunt nostri a munera colles, Et fluet ad nutus Pegasis unda tuos. Vix ea procerum mons inclinare cacumen, Et molle ascensi pandere visus iter.

Ingredior , medium imba cingente serorum

13쪽

Ipse manu ducit per iuga cella Deus:

Perque hortos semper virides , vocaliaque antra, Et gelidos sentes , lauricomumque nemus. Spumantemque sacro praebet cratera liquore: Ipsa sitam praebet Calliopea lyram. Extemplo amata menti sacer incidit ardor: Et fuit in nostro grandior ore senus. Iamque ego Fernandum Phoebo praeeunte caneis bam Ut genus a magnis nobile ducat avis: Quos habuit, bellique duces, rerumque magistros,

Nomina nunc etiam Teutonis ora colit. Hauserit ut fausto communem sidere lucem.

Ut puerum gremio foverit alma Charis: Alma Charis, cui mellifluae facundia linguae It comes liquido sparsiis odore lepos. Imbuit haec tenerum coelesti nectare pectus; Et rosea vultum finxit, ira manu:Ipsa dedit fandique artes , artesque placendi Et siua Castaliae dona dedere Deae. De quibus una comam pueri dum fronde recenti Necteret Aonidum gloria , dixit, erisci Inclita te virtus, civit sanguinis ingens Gloria, te patriae publica vota tuae, Certa fides quondam rerum ad fastigia tollent Quidquid eris, Musas tu modo semper ama. Nec velut indecores Heliconis despice lauros

Ista tuas poterunt serta decere comas. Inde etiam magni velarunt tempora Reges , Et placuit nostro lecta corona jugo. Utque alios taceam : vates Augustus amavit Tractasse Aoniam fertur, ipse chelyn. Ille tamen mundi ingentes flectebat habenas.

Quid nunc Urbano grandius orbis habet 3 Hic vatum antistes, triplicique insigne vara

14쪽

Gaudet Apollinea cingere fronde caput. Hunc sequere, xpressis figens vestigia signis Quondam isto dignuin te quoque finge gradu

Desierat laeto Pindus dedit omnia plause, Annuit motis laurea sylva comis. Scilicet hinc puero dilectae ante omnia uis; Isque etiam vires tempore cepit amor An memorem primo juvenis quae lusit in aevo Carmina, cum dulcis venit in ossi calor Quaeque canit,quoties rerum moderamine festari Otia Musarum,nunc quoque grata,juvant Quantus inest numeris decor, secundia linguae

Auseniae' qualis spirat ubique lepos lVix se alias meminit Romana Elesia locutam Purius, aut propriis plus nituisse bonis. Seu te magne Fabi, Tarpeia in sede locatum iΤeque novo hetam praeside Roma , canit. Seu memorat placidas Fernandi Caeseris artes, Protegat ut Musas, qua regit arma, manu. Carmine seu facili dulces affatur amicos: Seu leve, majoris seu movet oris opus. Nec tenui sertur penna , te, Flacce, per auras Dum sequitur. Latiae fila movetque lyrae. Dumque tui, Verona, modos imitatur alumni Cuncta velut tincto nectare verba madent. Nunc quove cum brevibus numeris proludit Ut claudunt apti scripta iocosa sales Quid dicam ut patrio moestus cum dona sepulcro Amisij ad ripam acque, merumque daret: Sylvestrem stupuere imo se gurgite Musem

Naides, tacita combibit amnis aqua. Qualia Sicelides Muis cecinere, Bionein Ut tumulo flentes composuere Deae.

Qualia,sormosum cum serret ad aethera Daphnim,

15쪽

Andinas cecinit Tityrus inter ove, .

Salve heros ste nulla, decus Federice tuorum, Immemori condet postera nocte dies Insignum meritis, propriae neque laudis egentem et Usque etiam nati carmine notus eris. Illum etiam stupuit cantantem Roma , tibique Invidit tantum Teutona terra, decus. Tuque adeo, magno praeeras qui maximus orbi, Chiliadum , Eenae maxima fama tuae: Cui quondam vatum ipse sitos, in fore juventae Detulerat fasces, .sua regna choruscivi quoque divinum vatem nitratus Maures Carminibus potuit tape tenere tuas.

Nec magis ingenium juvenis te cepit, Martes Qua decus in claro finguine majus habent Quam pietas juncta fide prudentia rerum, Quaeque inerat vultu gratia, quaeque labris Et penitus mira tincti dui edine mores Hinc tibi praecipuo junctus amore suit:

Quem penes arcanas animi deponere curas,

Quicum partiri gaudia suetus eras. At tibi ne Tybris, Fernande, atque Ausonis ora Ne placeat tantum 4 licet Urbis amor; Et te Roma situm quavis mercede Quiritem Esse velit , patriae respice vota tuae Qi'ae vocat, vacuas aderae tibi tradit habenas. Ergo age estphaliam, nunc tua regna, redi. Et populis, tota absentem qui mente requirunt Exoptata siti Principis ora refer. Amisius pronam inclinat tibi cernuus urnam, Et famulas laeto murmure fundit aquas. Tu vero ante alias fortunatissima tellus Hoc tuus ad coelum praeside surgit honos. Hic florere tuis doctas jubet urbibus artes,

Mitibus hic studiis otia tuta facit.

16쪽

λόωVo nimium distors Germania more

Dum quatitur , fines pax sovet alma tuos. Interea legesilue tuas & sacra tuetur; Et te Fernandus, qua potis, ornat ope. Et decorum clara instaurat monumenta tuorum. Rursus in lucem pene sepulta Vocat. Ire juvat sentesque tuos, fumina, Marces, Et Paderae circum visere rura juvat. Ornatusque novos spectare, operumque laboremi Quaeque refert niveus facta vetusta lapis.

Et legere antiquae passim vestigia laudis AEtatis posito jussa nitere situ. Hic Varum Arminio stravit duce Teutona pubes Italus hanc miles sanguine tinxit humum. Hic Aquilas victor geminas, insigne triumphi ιEt spolia Au niam non reserenda tulit. Hic ille est Latiis celebratus Luppia fastis Hic sita majoris castra Neronis erant. Carolus, Hectoridum dux alto a sanguine Regum

Saxonis hic sorti contudit arma manu. Perleget, patriae laetus decora inclyta distet

Vinphalus, inque se non erit hosipes humo

Perlegetin varias quicumque invisere terras, Et lustrare oculis mira viator amat. Quaeque sitis fuerant fama vix cognita terris . Orbe procul toto nobile nomen habent. Invidiosa aetas consumat saxa licebit, Marmora nec leti conditione vacent: At numeri vivent inseriptaque carmina saxis, Nec fati metuunt haec monumenta Vices. Scilicet haec chartis eadem commissa legentur. Quam late gemino terra sub axe patet. Nec jam fama minus aderae monumenta loquetur

Quam Pharii quondam quae statuere duces.

17쪽

Haec tua laus pernande; tuo sic munere vivet AEternum Paderae fama decusque tuae. Sic patriae dicere pater , neque justius ullis Adstriptus meritis nominis hujus honos. Haec ego condebam numeris, itura parabam, Implebatque sinus aura secunda meos. Forsitan viridem potui sperare coronam et Hoc meruit certe qui mihi carmen erat. Fenit pullatis coeli per inania bigis Fama, serens tristes ore gemente sonos. Qualis per populos ingentis conscia luctus. Nuntia vel inagni funeris ire let. Suspicimus Flos ille sui Cossartius aevi Occidit heu l cineri soluite usta pio. qui tum gemitus,quae toto monte querelaei 'Sacra procul moestis vocibus antra inant. Castaliai Musiae turbarunt fletibus undam,

Flevit abjecta Cynthius ipse stra.

Ter voluit coeptum Fernando exolvere munus Ter gravis excussit carmina laeta dolor. Nec luctu in tanto Abeunt nisi tristia verba, Nec nisi lugubres dat lyra pulsa nos. Tum me respiciens pariter tua fata gementem Magne vir, a tenero qui mihi cultus eras Nunc lacrymis opus, extremum nunc, inquit, ho

norem

Funeris heu multum flebilis umbra petit. Haec Phoebus, caroque instaurat linus alumno Et me susceptum rumpere cogit opus. Da veniam Fernande, pioque ignosce dolori Apta magis veniet laudibus hora tuis. Tu quoque,cum tristis veniet tibi fama , dolebis et Nec renues nostris luctibus esse comes. Quique patrocinio Musas, operataque Musis Ingenia , ipse chori duxque, paterque, foves a

18쪽

Et, quos ista tulit praestantes artibus aetas, . Expertes studii non sinis esse tui Hunc flebis certe. Nam quem, nisi vera fateri Invidia est, habuit Gallia tota parem

Ac, nisi cana sinu miramur secula tantum, Atque premunt verum nomina prisca decus Forsitani veterum laudes aequaverat, arte Quos multa insignes fama per ora vehit. Innumeras uno cohibentem pectore dotes Varronem stupilit maxima Roma seum.

Illius docto Latium pendebat ab ore, Dum studiis Latium ferret ad astra caput Talis erat Gallos inter Cossattius Lolli Talis honos, nullo non tribuentes, fuit. Ingenio nam quis complexus plura capaci Excultus studiis quisve tot unus erat λHuic rerum natura, huic, longaeva vetustas Expilauit totos, quam spatio1 sinus. Sancta illi Sophie dederat cogitostere, Divum Quae pater arterna condita mente gerit. Munera quid Latiae reseram, Grajaeque Minervae Quidve tuis, Solyme, fontibus hausta loquar Et quaecumque homines, vita mortalis iniquis Inclutos spatiis distere fata sinunt Non tamen huic plenum metiri contigit aevum , Et nive vix prima tempora canus erat. Nec minor ingenio virtus , incoctaque recto Pectoraci doctrinae par quoque candor erat.

Longe illi fastusque graves. spiritus aequo Altior, atque opibus mens tumefacta siris.

Haec ego de multisci memorabunt caetera Vates,

Carmine , Cossarii , qui tibi justa serent.

Ultima nam siluent extincto munera Vates , Quorum dulcis amor curaque vivus eras.

Constituet tumulum magni Santolius oris,

19쪽

Cui sacra Pierio pectora ab igne calanc

Carminaque inscribet memorem testantia men

tem:

Huic quondam ad Cirrhae limina ductor eras. Nec tibi tenuis honos a tali accedit alumno: Proximus antiquis vatibus ille sebit. Ad tumulum seriet Dircaeo pollice chordas Perrerius, geminae nobilis arte lyrae. Atque alius volucri scandentem sidera curru. Et coeli invectima lucida templa canet: Doctorum manes laetis ubi sedibus aether Excipit, merita gloria sede locat. Hunc tu praecipuo vatem complexus amore es Haec dabit ille animi pignora clara sui. At fletus removete , ubet Cossartius A se Urgeri lacrymis umbra beata vetat. Credimus i an tristes ipse hoc silatur amicos Carmine, divinum undit ipse melos Ut numeri dulcesci quaecumque est vox ea, certe Mortali quiddam doctius illa senat. Tu Vocem Commires, atque haec tu carmina prae

Ore loqui gaudet nobilis umbra tuo. mihi dictarent faciles si talia Musae, Manibus aut possem stribere digna tuis At mea, Cossarii, dum rumpant stamina Parcae, Tuque tuusque meo pectore vivet honos. IOANNE MARTINIu S.I.

20쪽

EPICEDIA.

NAtus est Gabriel Cossartius Pontisa

rae, in exin Francices, familiai bili , postridie Kal. Novemb. anno Christi II. Ioc. v. Anno deinde aetatis circiter decimo octavo in Societatem JEsu admis sus , perfunctusque variis in locis docendi munere Rhetoricam demum Luteti Parisiorum singulari doctrinae fama septem annos professus est. Quo tempore orationesphabuit eas quinque quae tunc separatim editae exceptae maximo plausu munc primum collecti exhibentur. Quanta fuerit ejus in dicendo copia, ostendunt panegyrici ad Regem duo monstylo minus, quam tempore inter se dive si tum illa ad Armandum Borbonium gratiarum actio. Quanta vero ejusilem fuerit Qquam expedita vis , probant ea quae adversus doctrina novitatem meditates tum quae ex tempore in Rami novitatisque fensorem, maxima hominum admiratione di

SEARCH

MENU NAVIGATION