1. 6. pars Romanae vrbis topographiae & antiquitatum, quà succinctè & breviter describuntur omnia quæ tam publicè quam privatim vedentur animadversione digna Iano Iacobo Boissardo Vesuntino autore. Tabula chorografica totius Italiæ figuræ aliquot ele

발행: 1602년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

inquinque cubitorum suit, variis constructa marmoribus, quam primum ingressis offerebatur peristylus, quaque versum quatuor iug rum,in quo pro columnis animalia sex,&decem cubitorum,ad morem antiquum insculpta fuerant. Tota vero superioris tecti structura ex duorum palsuum lapidibus, stellis dispositis colore coeruleo crat ado nata. Dein alter erat aditus a priori horta non absimilis, verum sculpturis multo copiosior, in cuius ingrestu tres erant statuae ingentes post Memnonis sui aiunt opus,.quarum una colossi instar erat altissimi, hincor hinc pusillas diiu filias,ut videbatur,habens,mirabili tum natur tum artis ingenio. Titulus in eo talis:

eram nosse velit,meorum aliquid operum exuperet. Erat&signum aliud Matris viginticubitorum, in cuius capitis Vertice tria regia ornamenta cum essent, id sputo innuebant, quod is,

uxor π Regis mater fui . sthaec de alter peristylus erat, longe si

periore pulchrior, in quo Bactriana ipsius Regis pugna erat eficta. in medio peristyli duo erant ingentes statuae, ex unico marmoris frusto consectae, ad quas ex peristylo tres aditus patebant. Tum aedes erant suspensae columnis, & in ealigneae statuae innumerabiles, hinc ludices,&inde Principes videbantur. Dehinc Deambulatorium & Regis signum, Ds is immortalibus ex sibi allatis tributis dona offerentis,quot-Que annuatim millia ex tributo Rex acciperet. Post haec etiam fuit Biblio heca eum huiuscemodi inscriptione: Animi medicamentum. Et post ipsam Bibliothecae inscriptionem,omnium D E O R v M ..mptio rum imagines & Regis munera offerentis. Domus haec sequebatur,in qua Iouis &Iunonis lectisternia viginti, &statuae Regis ipsius, ubi Rexerat sepultus. Circum hanc domum erant habitacula variis depictaanianialibus, quae versus sepulchrum ascendere videbantur. Circumibat

monumentum aureus circulus unius cubiti crassitudine, ambitu vero& circuitu trecentorum sta inlaquinque, in quo dies anni &astrorum cursus inscriptus erat, quem circulum usque ad Cambis is tempora

permansisse,testis est Diodorus Siculus. Et tale quidem Simandii Regis monumentum fuisse legimus.

Meridis vero Regis sepulcErum labyrinthus stat omnium maxi- , mus, quae tradunturin AEgypto de illo,cum varicaScriptoribus scrib tur,eorum opiniones no est quod hoc loco reseram. Pyramidum qu que amplitu em portentos iu sepulchrorum caula construxit, ut Diod

52쪽

D o lorus & Herodotus aliique affirmant, tametsi Plinius prieter hanc Malias afferat. bunt qui id operis AEgyptios ab AEthiopibus mutuatos' existimant, apud quos primum erectae fuerunt, sed enim Pyramidum aliae quidem trium laterum, aliae quatuor fidisse manifeste ex au loriabus colligimus. Illa autem inter reliquas celebrata est,quai Amasidis Regis fuisse creditur. Item ea, quam sibi Chemis Rex posuit, quem Cheopen,nisu loqvocat Herodotus. Fuit&illa,quae Rhodopidis me . retriculae fuisse traditur, illius, inquam, Rhodopidis, quam Chyaxus Salphus frater perdite amaui quam rem perin quo animoSappho tu .liste, liquido ex eius carminibus patet. palluntur nonnulli, qui putarunt, Myerini hanc fuisse Pyramida,cum alia quidem illa suerit. De quo& illud passim ferebatur, quod is fato sunctam filiam in boue i gnea

ondidisset, & apud se,illius ut leniret desiderium,in aula regia asterua- bat, iussitque ut qui mysteriis&sacris praeessent, illi quotidie parenta .rent. Vidimus & ipsi Romae,si non tantas,similes tamen, ut quae C.Caenii fuit. Fueruntd: Obelisci aliqui eadem sepulchrorum catisaerem ut AEgyptios taceamus) duo illi, qui erant in monumento Augusti Romae ab Ammiano celebrantur, quorum alterius hoc tempore ingentia frusta & crepidines repertae sunt. Itat 5 adhuc qui in Vaticano a Claudio Caesare positus suit. Mau leum vero in Caria, ab Artemisia Regina in Mausoli viri & fratris memoriam constructum,& inter septem orbis miracula repositum fuit. V nde & apud Graecos de re in gnifica prouerbium, i-υν --. Sed & Porsenae Regis labyrinthus apud Hetruriae ciuitatem Clusium, sepulturae loco ab eo Rςge positum fui in quo & Pyramides addidit, ut ex Varronis authoritate Plinius recitat. Huius quidem Labyrinthi Schodie vestigia cernuntur. Quid, nonne notum est de urbes nonnullas conditas pro sepulchris,ut Antinoi ciuitas ab Adriano constructa in dilectiadolescentis memoriam, monumentum t Quid, nonne Bucephalam ab Alexandro de equi sui nomine ε Sed An imina sepulchri loco nonnullis suille legimus,ut est de Tyberino apud lRomanos nota historia. Vt apud Medos Hydaspes,

de quoin Poetis agemus. item fluvius Pythopolites a sepulchro Pythei Regis,de quo Plutarchus agit. Maria etiam sepulchri loco fuere, ut Icarium, Egaeum, Hellespontus,Erythraeum,a submersis sepultisq; Re - bus nuncupata. Verum hoc de Erythra adnotaui, quod in Tytina fuit non longe a Carmania sepultus,cum huiusmodi inscriptione:

' His tum pelago tite domis tu Erythrae.

Celebratur & apud Barbaros Nini Regis sepulchrum. Nam, ut scri-

53쪽

c LILII GREGORII GYRALDIbit Diodorus, sepultus fuit Ninus in regia, molis ingentis condito a se monumeuto, nouem stadiorum altitudine. Ctesias Gnidius non nouem, sed decem prodidit, ex quo loco facile urbs tota spectari poterat. de Poeta Ouidius de Pyramo &Thysbe, qui mutuo amore conco des Babylane fugiebant,ita cecinit:

Conueniunt ad busta

Quem locum admodum ieiune expositisse videntur Interpretes. Laudatur item Zarinae sepulchrum, quae Sacarum Reginas ait. Erat vero pyramis tri latera, quae in summitate &altiore fastigio colossum a reum habuisse fertur. lina Luna Monumentum. Helenes Iudaeae memorabile monumentum suisse Iosephus 3c Egesippus indigenae tum Graecus Pausanias prodiderunt. Nitociis etiam Assyriorum Reginae sepulchrum ea ratione celebratur, quod posteros elusit,thesauros sub ea mentita,quo muliopost Darius est deceptus, in eo enim multo labore effosso has literas scriptas reperit: Nisi pecunia esses insatiabilis,de turpis lucri cupidus, non defunctorum urnas aperuisses,sed pluribus hoc Herod0tus. Artachae Xerxis Praefecti memorabile fuit monumentu, quod ab uniuerso illo Xerxis exercitu tellure confesta consitumi fuit. Sed de Sardanapali sepulchru epitaphiumque celebratum est. Nec minus&Cyri Regis, quod non ad Esyptiorum Regum luxum Rex potentissimus sibi parauit, sed ad plebeiam seremediocritatem quod cum Alexander recludi mandasset, nihil in eo praeter clypeum putrem & arcus duos Scythicos & acinacem reperit, quod Curtius Regem miratum ait: Uberius tamen ab Arriano lauda tur,eiusque Cyri Epitaphium. Commendatum quoque Augusti Caesaris monumentum, quod Romae lapide quadrato conmuctum legiamus,& arbore opertum perpetuo virenti, in cuius monumenti summiatate Augusti ipsius statua erat posita, cuius reliquiae molis no rocul a Tyberi extabant superioribus annis, hodie qui marmora effodiunt, funditus pene diruere. Manet adhuc Adriani moles,quam bellis Gothorum pene disiectam, mi tuisque ac signis nudatam scribit Proc pius, demum a Romanis Pontificibus, postquam urbem Romam adepti sunt, instauratam, muris, pr ugnaculis ac fossis munitam, qua nonTyberi alluitur,in arcis munitisumae formam redactam nunc conspicimus.

Iouis Sepulchrum.

Nunc tibi mitto Iouis sepulchrum, quod fabulosam multis cumunibus est decantatum, ut cum alii, tum Picus noster in suis comment riis

54쪽

DE SEPULCHRIS LIBER. Arriis luculeter ostendit. Mitto&Thaphos rin urbem in AEgypto, in qua

sepultum Osirim nomen indicat. Mitto dc Serapidis sepulchrum, quod Rustinus, Alcmenae, quod Plutarchus, i sidis,quod Diodorus commemorant. Mitto & Mahometis,vel virectius vocatur Magnaedis,Turc rum I'rophet. qtiod ex Magnetis fornice & Chalybe acre su sipenso vulgus fabulatur. Mitto de alia pene innumerabilia Diuorum, Pontificum, C. aesarum, Regum. Sed non sine piaculo illud praeterierim, quod omnes summo cultu, summaque reuerentia, si minus corpore, animis saltem purgatis adire debemus,quod est in Iudaea: yrbe Hierosolyma, CFixis TiDgi& seruatoris nostri, cuius ὀ possessiores cssemus, qui cius nomine, utinam non immerito, Christiani nuncupamur. Hactenus tibi de sepulturis,& vario sepeliendi ritu ,CAROLs,disserui, scio plurima me fugisse, multa tamen de industria praeterivi, quae tamen non asscripsisse minoris sint monumenti. Quod G studi si hoc nostrum aliqua ex parte tibi non aspernabile visum fuerit, multu mihi collatum arbitror, piaecipue cum te tuapte natura& instituto ad bonas artes semis per propensioris animi fuisse intelligam, te ab avunculo tuo, viro in tegerrimo & probatissimo, non declinare conspiciam. Superest verὁ,mi

CA RoLE,vt,quoniam mortale nobis contingit corpus, animus vero immortalis,enitamur,ut animi memoriam post mortem relinquamus immortalem, dum. sepulturas hasce legimus, earum iactui a facilem esse . putemus, quin illud potius agamus, quod Pcricles ait, ut exuti mortalitate, sine sepulchro, sine etiam titulo, s1 ita contingat, nostri memoriam

magis apud Di ubi immortalem in coelo, bonorum omnium operum remuneratorem, quam insepulchris,&marmoratis eorum inscriptionibus conseruari putemus, mortist ipsius memores semper dum vivimus simus. Nam nec aliam ob causam, ut a principio idiximus, summum in Philoisphia finem Platonem in assidua mortis cogitatione po- suille videmus, nisi quod per eam & vitia fugimus, & ad virtutes accendimur, quibus rebus in summi &tremendi tempore iudicii, una cum corporibus non iam mortalibus surreeturi, donati illustri sempiaterno. domicilio, cum Dro gloriosissimo optim

que aeternum beato aevo perstitemur.

56쪽

TI. CLAUDIUS AUG. L L B. IANUARI Us CVRATORDE. MINUCIA DIE NIIII

58쪽

SIT ALCES DIVIIVLIA PHILLIS

CN. FLAVIUS CN. L. APOLLONIVS

60쪽

d Marium ne um

SEARCH

MENU NAVIGATION