장음표시 사용
4쪽
DIE XXI. M. MARTII A. MDCCLLXIII.
ADVERSARIORUM PARTES SUSCEPERUNΤ:
TYPIA EXPRESSIT GUSTAVUS SCHADE.
8쪽
In eam philosophiae formulam, quam Cartesius ante hos fere ducentos annos praestantissimo ingenio summaque disserendi subtilitate composuit, et a principio multa a multis dicta sunt et hodie fere dicuntur; ut taceam, quot quantique viri statim ad eam refellendam
sese accinxerint, non ita multo post ideis, quas introduxerat Cartesius, innatis et rationi a sensibus remotae acerrimus adversarius extitit Lockius; illud argumentum, quo deum esse concluserat, quod probaverat atque emendaverat Leibnitius, Kantius funditus evertit; idem eam
rationem, qua Cartesius animum a corp0re natura sua separatum esse voluit, labefactavit; tum, qui cum Hegelio erant, censuerunt, duae Substantiae diversae, cogitatio et extensio, cum a Cartesio statuerentur, repugnantia statui; neque enim substantiam praeter se habere, quo terminetur. Sed summo omnium assensu comprobatum est id, quod Teunemannus pluribus exposuerat, omnem Cartesii disciplinam hoc vitio laborare, ut primum inde, qu0d verum esset et exploratum
nos esse ac dei habere notitiam, emeeret deum esse, deinde verum esse nos et esse et rerum aliquas Veras
notitias habere ex eo probaret, quod deus esset. Is est circulus, quem Vocant, Vitiosus, qui post Tememan-
9쪽
mim in scholis philosophorum in Cartesiana laude nunquam non solet notari. - Ηis luminibus extinctis, quibus Cartesius sibi videbatur tenebras philosophiae dissipasse, praetermissus est a plerisque l0cus, qui maximerem caussamque continet, Vel leviter a quibusdam perstrietus; nam quae singula in philosophia de reta Cartesius prop0suit, ea nituntur omnia una eademque lege, quam negat a quoquam prodi posse, ut claris et distinctis rerum ideis non possit mens non assentiri. Hac inducta et constituta veri percipiendi a falsoque internoscendi regula, et ea quidem, quemadmodum arbitrabatur, expedita, soluta, libera, nulla re implicata,
cum alia permulta, tum ea, quae Supra enumeraVimus, facili negotio expedire conatus est. Huic regulae cum
non deessent qui diffiderent, nemo tamen, quod sciam, diligentius inquisivit, unde nata quid potissimum dicat in quibusve rebus jure adhibeatur. Improbabant plerique, propterea quod, cum saepe usu veniret, ut falsa esse quis postea cognosceret, quae antea clare et distincte percepisse se opinaretur, nin pr0pria Veri, sed communis veri et falsi haec nota esse videretur. Leib-nitius inutilem hanc regulam judicavit esse non adhibitis aliis quibusdam notis, ac prius cognitum eSSe oportere vel a priori vel a posteriori rem posse fieri vel esse; ap. Dut. II, p. 17. Ne haec quidem Cartesianae regulae a Leibnitio nota adjungia satisfaciebat Κantio, perneganti, quia possit esse aliquid neque sibi ipsi repugnet, sequi ut statuamus esse; clare et distincte siquid animo obversetur, notionum Virtutem esse, non testimonium neque indicium rerum veritatis. Nihilominus ista regula doctos et acutos homines ab initio
10쪽
moVit; non modo eos, qui Cartesium secuti servata illa, quae quasi de caelo delapsa videbatur ad cognitionem omnium regula, ad quam omnia judicia dirigerent, partim de hujus placitis non se sinebant pelli; partim Vel, ut Malebranchus, nonnulla immutaverunt, vel, ut Spi-n0Za, in quibusdam plane a magistro defecerunt. Quid 3 quod ne Humius quidem sensuum judicia alia ratione defendit quam Cartesius, qui evidentiora et illustriora
ea esse dixerat, quam quae animus otiose vel depravate fingeret; in quo eum deum omitteret, cui fisus Cartesius scientiam in sensibus esse putabat, firmam et probabilem opinionem, sed quae vera a falsis distingueret, in eisdem voluit esse. Neque contemnenda est ratio et oratio hominum eorum, qui nullis philosophorum praeceptis imbuti, sed rerum usu exercitati de multis saepe incorrupte et integre judicare solent; hi plerique haec verae perceptionis indicia prae se serunt, clare ab se et distinete rem esse intellectam. Atque etiam Sehellingianam rationem attingit quodammodo Cartesiana regula, vetantis rationibus argumentisque philosophiam concludi, intellectu potius vertitatem iutuendam et contemplandam eSSe.
Hanc de regula veri falsique distinguendi, quam Cartesius stabilivit, quaestionem explicare in animo est; eique sententiae quae sint conjuncta, breviter exponere; simul lubet digere, qua in parte haec regula n0bis probetur, qua minus; nam perspecta origine ejus ac natura, cum non tam, quibus verbis conceperit eam Cartesius, quam quid senserit, animadverterimus, facile omnes concedent habere illam, quod simplex et sincerum et ad veritatis indagationem atque investigationem