Doctrina cartesiana : de vero et falso explicata atque examinata

발행: 1863년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

aptissimum sit. Sequemur autem in enarranda breviter doctrina Cartesiana potissimum quartam meditationem, quae tota in hac materia tractanda versatur; sed moniti ab ipso Cartesio, ne, dum partem hujus philosophiae curemus, totam deseramus, ex aliis meditationibus et disputationibus his adnexis, praeterea ex iis libris, qui sunt de methodo et de principiis philosophiae, atque etiam ex litteris, quae ejus nomine feruntur, quantum quoque modo videbitur, hauriemus. Quadripartito videtur haec de vero et salso disputatio instituenda esse: primum dicendum est, quid sit illud, quod, ut primum

satis explorate domitum et perceptum est, Verum esse reperiatur; quaeque in eo contemplando regula velut Sua sponte animo offeratur; quaeque in eadem cum illo ratione esse voluerit; deinde quartim rerum occultarum hac regula magistra ac duce ignorationem tollere conatus sit; tum quid de erroris natura et causa docuerit; denique qua ratione deum, quem rerum cognoscendarum auctorem introduxit, a crimine errorum immissorum liberarit. I.

Vetus quaestio est et agitata ab omnibus philosophis, quae sit Vera perceptio, quae salsa; quotus enim quisque est, qui quidquid vindatur, tale audeat dicere esse, quale videatur 3 Atque eis, quae maxime Verisimilia animo offeruntur, quamvis adjuncta sit, ut riunt philosophi, fides quaedam moralis, quae tanta est, ut nemo nisi insanus de his dubitare posse videatur ), tamen Cartesio erat persuasum, non minus quenquam,

12쪽

nisi rationis expertem, posse infitiari, quotiens de veritate metaphysica quaeratur, multa eSSe, propter quae illa omnia in dubitationem vocari queant. Nam illam persuasionem esse, et 8uperesse rati0nem aliquam, quae possit nos ad dubitandum impellere; at a sapiente scientiam quaeri, quae sit persuasio menti infixa atque inhaerens ratione tam valida, nulla ut unquam magis valida convelli possit ). Sed qui possimus confidere vera nos percepisse, cum et sensus saepe fallant ae nulla videatur certa esse differentia somniantium et vigilantium, et facile in eam incidamus suspicionem, deum aliquem naturam humanam ita constituisse, ut in perpetuo versandum nobis sit errore. In hac summa omnium cogitationum perturbatione spes affulget Cartesio, si vel minimum quid invenerit, quod sit certae et exploratae veritatis, inde ad majora et plura patere aditum ). Jam removet omnia, in quibus vel levissima sit dubitatio; hoc unum tenet: sngo, inquit, nihil esse

in mundo, non caelum, n0n terram, n0n corpora ulla,

certe ipse ego sum, quisquis hoc fingo; nec si deus, quantum potest, me fallet, unquam efficiet, nihil ut sim, quamdiu me esse aliquid cogitabo; itaque statuendum erit, quotiens a me Vel Voce profertur vel mente

concipitur: me esse, me eXtare, negeSSario eSSe Verum.

Neque omnibus a natura mea separatis haec c0gitatio unquam a me divelli potest. Sum igitur res cogitans h. e. dubitans, intelligens, assimans, negans, Volens, n0lens, imaginans quoque et sentiens. Haee omnia ad me

pertinent; an non ipse ego sum, qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum

13쪽

verum esse assirmo, neg0 cetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto 3 Quid est horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is, qui me creavit, quantum in se est, deludat, quod non aeque Verum sit quam esse me . Nam certe videor Videre, audire, calescere, similia; id quod praecise sumptum nihil aliud est quam cogitare ). Non negat Cartesius, quin ante hanc primam et certissimam sententiam: cogito, ergo sum, oporteat sciri, quid sit cogitatio, quid existentia, quid explorata rerum veritas, sed has simplieissimas notiones non censuit explicandas'). Ea tamquam per se nota simplici mentis intuitu agnosci; et hoc: ἡquidquid cogitet, idem esse' inde disci, quod experti simus in nobis fieri non posse, ut cogitemus, nisi simus 33. Quaerit deinde, quoniam certum sit se esse rem cogitantem, num forte etiam teneat, quid requiratur, ut alicujus rei certa habeatur scientia. At esse in hac cognitione nihil aliud quam claram quandam et distinctam perceptionem ejus, quod assirmetur; quod non satis esse ad persuadendum de rei veritate, si posset unquam accidere, salsum ut esset, quodcunque ita clare et distincte perciperetur. Hinc videri regulam generalem statui posse: illa omnia Vera esse, quae Valde clare et distincte percipiantur . Claram esse perceptionem, quae menti attendenti praesens et aperta sit; sicut ea clare a nobis videri dicamus , quae oculo intuenti praesentia, satis fortiter et aperte eum m0Veant; distinctam, quae, cum clara sit,

14쪽

ab aliis ita sit sejuncta et praecisa, ut nihil plane

aliud, quam, quod clarum sit, in se contineat 'i. Tum explicat genera idearum, ut clarae et distinctae ab obscuris et consusis separentur; quae omnes si solae in se spectentur nec ad aliud quid reserantur, falsas non esse, non magis quam voluntatem et assectus, at praecipuum errorem consistere in eo, quod ideas, quae sint in nobis, judicemus rebus quibusdam extra nos positis esse similes sive consormes. Haec judicia parum firma esse' , nam quamvis impetu quodam naturae feramur ad assensum sensu oblatis praebendum, tamen non lumine naturali nobis ostendi vera, quandoquidem, quae lumine naturali doceamur, de iis non possit dubitari; mathematica et geometrica adeo esse evidentia ac perspicua, ut his aegre et moleste diffidamus et, si quis dixerit bis bina non esse quattuor , repugnantia Videatur manifesta; at esse diffidendum, simulae de deo formido animum invaserit. Quanquam e88e quaedam, at ea perpauca, quae de corpore clare et distincte percipiantur: magnitudinem sive extensi0nem in longum, latum, profundum, figuram sive terminationem magnitudinis, situm, quem diversa figurata inter se habeant, motum sive istius situs mutationem, ad haee substantiam, durationem, numerum; cetera, Od0re8, colores, similia, percipi ea quidem tactu interno, sed adeo obscure et confuse, ut in summa ignoratione Versemur, verane sint an falsa i. e. utrum rerum ideae sint necne. - Placet hoc loco de cursu meditationum deflectere eaque conquirere, quae, similiter atque sententia illa: cogito, sum, tanquam lumine naturali sumuntur') De prino. 12. ιφὶ M. III, 16.

15쪽

ad rationes concludendas, quae communes notiones a

Cartesio appellantur nec, quin clare et distinete percipiantur, dubitatur; eadem et axiomata et veritates aeternae dicuntur, quae sint innumerabilia, ut difficiis

visum sit ipsi Cartesio ea recensere, neque Opus es8e, cum non exquisitis rationibus confirmentur, sed satis esse, cum occasio oblata sit, admoneri ', Horum innumero reponuntur dilucidis verbis praeter illud: eum, qui cogitet, n0n posse n0n esse, dum cogitet, alia permulta; collegi haee sere: omnes res eodem modo se

habere in ordine ad ipsam veritatem, quo se habent in ordine ad nostram perceptionem, Resp. IV, 124; nihil

esse in mente, quatenus Sit res cogitans, cujus non sit

conscia Resp. IV, 132; non posse n0s ullam rerum cognitionem habere, nisi per ideas, quas de illis concipimus, ac proinde debere nos de illis judicare secundum ideas istas, immo et cogitare esse absolute impossibile et implicare contradietionem, quidquid ideis istis repugnet Epp. I, 105; non posse nos dubitare, num cogitemus Epp. III, 50; magnum esse argumentum veritatis, quidquid non queat non concipi; haec implicare, non esse; qui locus exstat in adversariis Cartesianis editis nuperrime a Foucter de Careit p. I, 58; ea, quae semel facta sint, insecta esse non posse Resp. II, 77; sed hoc principium identitatis non posse adhiberi ad rei cujuspiam existentiam investigandam, sed solum ad rei cognitae veritatem ratiocinatione aliqua firmandum Epp. I, 118; constare inter omnes philosophos a particularibus accedi ad nniversalia Resp. V, 143; adaequatam cognitionem rei nec de infinita nec fortasse

16쪽

de ulla alia re haberi Resp. V, H, 65; neminem ullam unquam rem ita nosse, ut certo sciat, nihil plane aliud in ea esse quam id ipsum, quod cognoverit; sed quo plura de aliqua re percipiamus, eo melius dici nos eam nosse. - Ex nihilo nihil seri Princ. Ι, 13; omne id,

quod sit, vel esse a causa Vel a se tanquam a causa;

nihil posse fingi ita esse a sese, ut nulla danda sit ratio, cur p0tius existat, quam n0n existat Resp. I, 58; nihili nullum esse reale praedicatum Resp. II, 86; non requiri ad rationem emesentis, ut tempore prius sit suo effectu Resp. I, 54; tantundem ad minimum esse debere in causa effcienti et totali, quantum in ejusdem causae effectu Medd. p. 18; cum mens finita sit, non

posse eam c0gnoscere, num quid series causarum sit

infinita, nisi quatenus idem causae primae in se contineat Epp. Ι, 105. - onmem ideam causa indigere, quare concipiatur Resp. I, 54; omnem persectionem, quae sit objective seu repraesentative in idea, tanquam in imagine, debere esse realiter in aliqua ejus causa Resp. Π, 72; neque in nobis ideam seu imaginem ullius rei esse posse, cujus non alimbi sive in nobis ipsis

sive extra nos archetypus aliquis, omnes ejus persectiones reapse continens, existat Ρrine. 5. - Εssedistinguendum inter existentiam possibilem et necessariam : in eorum quidem omnium, quae clare et distincte

intelligantur, conceptu sive idea existentiam possibilem contineri, sed nullibi necessariam nisi in deo Resp. I, 60; nam id, quod propria sua vi possit existere, semper existere Resp. I, 62; competere possibilem existentiam iis quoque, quae per figmentum intellectus componantur Resp. I, 62; possibile esse omne, quod non repugnet

17쪽

humano conceptui Resp. II, 80; in omnis rei conceptu contineri existentiam Resp. II, 89; id omne, quod claro percipiamus, esse Verum, atque adeo existere, si quidem percipiamus fieri non posse, quin existat; aut saltem posse existere, si perspiciamus existentiam ejus esse possibilem Epp. HI, 60. - Diversos esse gradus realitatis seu entitatis: modum, accidens, substantiam finitam, substantiam infinitam Resp. H, 88; substantiarum ideas majus aliquid esse et plus realitatis objectivae in se continere, quam ideas modorum et accidentium; atque idem dei plus profecto realitatis quam idem ullius rei finitae Med. III, 18; eum modum, quo ideae in intellectu esse soleant, longe imperfectiorem esse quam illum, quo extra intellectum existant, sed non idcirco plane nihil esse Resp. I, 53; magis esse perfectum, idem esse, ae plus realitatis habere Med. III, 18; existentiam pertinere ad numerum qualitatum seu attributorum sive ad ea, quae de re possint praedicari

Resp. V, II, 74; non fieri id, quod est persectius, ab eo,

quod est persectum minus Prisc. 5; eam rem, quae norit aliquid se perfectius, a se non esse Princ. 6; majorem persectionem esse non dividi quam dividi, similia Resp. II, 73; imperfectionis esse dubitare, cupere, deesse aliquid Med. III, 21; unitatem, simplicitatem sive inseparabilitatem eorum omnium, quae in deo sint, esse praecipuam perfectionem dei Med. HI, 23; omnem Da dem et deceptionem a desectu esse Medd. 24; validam esse conjecturam ad aliquid affirmandum, quod illo p sito mundus intelligatur perfectior, apud Foucher de Cared p. I, 58. - Quaedam luculenter a Claudio Cle fellerio exposita sunt in iis, quae praemisit libello, qui

18쪽

est de hominet nihili nullum esse reale attributum, itaque si cognoscamus reale aliquod attributum, per hoc deveniri in cognitionem substantiae, cui insit; hanc

unicam Viam esse, qua cognoscere queamus, substa tiam aliquam actu existere nec non cujusmodi ea sit; nam quatenus substantia sit, i. e. quatenus ea Voce denotetur res, quae per se et absque alterius suste

taculo hubsistat, menti nostrae nequaquam se ipsam notam reddere posse. Et essentiam et existentiam plurium rerum non judicari nisi ex attributis, propriet libus, qualitatibus, quarum in nobis habeamus ideas, quasque ad illam substantiam pertinere concipiamus; diversae ubi sint qualitates, diversas esse substantias; similes si sint qualitates, neque tamen eaedem, plures esse substantias. Eandem esse rationem substantiae et modorum; cogitationem posse oncipi sine voluntate, at voluntatem minime sine cogitatione; ergo cogitare esse substantiam, velle modum cogitantis substantiae. Rei cogitantis voluntatem ferri voluntarie quidem et libere, sed nihilo minus insallibiliter in bonum sibi clare cognitum Resp. II, 88; libertatem arbitrii esse, quia omnes in nobis experiamur Resp. ΙΙΙ, 103. Corpus agere in corpus idque sola superficie Resp. IV, 139; tempus praesens a proxime praecedente non pendere ideoque non minorem causam requiri ad rem conservandam quam producendam Resp. ΙΙ, 88. - Ηae sunt ex primis notitiis rerum, quibus negat Cartesius esse quicquam evidentius aut certius Resp. II, 77; quas consulto cogitatoque non ex methodo neque ex meditationibus neque ex principiis plerasque quaesivi, ubi quasi suo quodam jure tanquam ab omnibus receptas

19쪽

smim in usum convertit, sed collegi ex responsionibus et litteris, in quibus eas aperto defendit ad retinuit contra sententias multorum. Νulli vero se rei scribit magis studere quam his simplicissimis veritatibus ad-Vertendis, quae eum mentibus nostris innatae sint, simulatque alius admoneatur, non putare eum, se illas

unquam ignorasse Resp. VII, 84; hae sunt illae planae ac faciles viae, quas ait se sequi O . VII, 15l; hae

notiones metaphysicae, natura sua non minus notae Vel

notiores etiam quam geometricae, Resp. II, 85, quae facilius exemplis quam regulis addiscantur Resp. II, 87; hae ideae innatae h. e. potentia nobis semper inexistentes, Resp. VI, 188, quarum in nobis facultatem habeamus eliciendarum Resp. VI, 102; cumque tria sint genera idearum, ad fietitias voluntatem concurrere, ad adventitias sensus, ad Datas solam intellectus perceptionem, ap. Fouch. de Car. p. I, 64. Haec principia sunt, a quibus proficiscentibus licet ad scientiam per- Venire; qua quasi concatenentur rationes et effectus a causis deducantur. Haec ait omnibus omnino philosophis hactenus communia fuisse; quae deinde ex iis deduxerit, jam ante in iis contenta et implicita suisse tam clare ostendi, ut etiam antiquissima, utpote humanae menti a natura indita, appareat esse, ad P. Dinet 152. Sed initium faciendum esse a sententia illa: cogito, ergo sum, sive ab idea mentis nostrae, cujus nobis intime conscii simus; Resp. VI, 166; neque enim ullius

nostrae actionis certos nos esse snempe certitudine metaphysica, qua de sola agaturin praeter solam cogit tionem Resp. V, ΙΙ, 58; quae cum Vera sit, quae aeque clara et distincta perceptio sit, regulam esse rei Veri-

20쪽

tatis, igitur omnia de re aliqua judicia ut recta sint, huic perceptioni conformia oportere esse Resp. V, 145.

His omnibus cum contingere dicatur Veritas ex claritate sua et distinctione, primum videamus, quid sibi velit haec claritas et distinctio; in qua nota stabilienda arbitratu nostro Cartesius lapsus est. Non nos quidem animum inducimus infitiari verum esse illud: ego cogito, ergo sum; libenter adjicimus, in hoc primam et certissimam veritatem dubitantibus deprehendi; verum quam ob rem deprehenditur 3 Hac in parte qui nolit se decipi, meminisse debebit, cerni veritatem in perceptione cum re ita conjuncta, ut perceptio sit rei accurata imago, res velut quaedam non efficta, sed ef- secta perceptio; quae qui tenet, de Veritate rei non laborabit. Sed singulari quodam modo cadunt haec in mentem nostram, in qua cogitare et esse sunt velut unum quid; in quantum enim cogitat, est; in quantum gaudet esse se, in tantum cogitat, quae in hac adeo colligata et confusa videntur, ut ne ratione quidem distingui posse videantur. Hinc effigitur, ut, quacunque in re cogitare et esse similiter se habent atque in animo nostro, ibi vera adsint. Sed occurretur nobis ab intelligentibus harum rerum viris, quaerentibus, ulla in re num simile quid habeatur. Quibus hoc dico hoc

loco: n0n modo Verum esse, scire nos, quid simus, Verum etiam scire nos, quae facimus ipsi; cum ne animus quidem noster sit omnino nisi moveatur et sit actio quaedam perpetua et operatio. Efficiendis rebus scientiam habemus rerum nec opus est, ut effigiamus manu, sed gatis est mente, velut astronomi mente dimensi sunt sidera cursusque coelestes mente explica-

SEARCH

MENU NAVIGATION