장음표시 사용
21쪽
Vemmi. - Causae notionem Cartesius voluit innatam esse et Veram, quia clara sit et distincta; nobis vera est, quia maximo usui est in scientiis et artibus; eo velut lumine detegimus, quae natura primo aspectu erassis circumfusa sunt tenebris; usu probatur et in nobis et extra nos; quam clara sit, Cartesius viderit; nam id semper fugiet nos, qua ratione institutum sit, ut, exempli gratia, cogitando moveatur brachium. Nihil dico amplius hoc loco; acta res est, cum appareat, quae sit causa exploratae veritatis enunciati Cartesiani: ego cogito, ergo sum. Non tamen silentio videtur praetereundum esse, Κantium, cum opus aggrederetur arduum a ratione ipsa velut rationem requirere, idcirco statuisse, ut patet in Prolegomenis, esse generales quasdam ac necessarias ideas, quia in mathematicis et rebus naturalibus tales deprehenderat esse et usu probatas esse; atque etiam ea, quae exposuimus, vera si
sunt, tum denique Κantianas dissicultates expediri, quas illa movit in logicis ab Jaeschio editis, ubi haec sunt: ἡ Ut aliquid materialiter verum sit, oportet cognitionem meam consentire cum re. At rem cum cognitione mea conferre non possum nisi cognitione rei. Η0c
modo cognitio mea sua se fide confrmat; quod non est satis ad verum percipiendum; nam cum res sit extra animum meum, cognitio autem in animo, nihil est in mea potestate, nisi ut dijudicem, num ea, quam de re aliqua habeo cognitionem, cum hae cognitione rei conveniat. Is est circulus vitiosus, qui a veteribus τροπος διάλληλος est appellatus; quod vitium sceptici logicis nunquam non exprobaverunt dixeruntque similem esse eam veri explicationem, ac si quis, cum apud judices cau-
22쪽
sam agat, testem producat, quem nemo noVerit, sed qui fidem sibi conciliaturus sit eo, quod contendat, a quo productus sit, virum bonum esse. Atque hoc op- pobrium justum est; verum haec, quae illata est, difficultas nunquam ab ullo mortali poterit expediri. μ Νe ipse quidem Cartesius ab ea, quam proposuimus, sententia videtur plane alienus suisse; nam et juvenis plurimum arbitrabatur veritatis inveniri in iis ratiocinationibus, quibus singuli homines ad sua negotia uterentur et quorum malo successu paulo post puniri solerent' ), et ad maturam aetatem cum pervenisset, in singulis scientiis hoc summi putabat esse momenti, ut
experientia effectus certissim0s evinceret esse, causae, a quibus eliceret, explicarent effectus, ipsae probarentur effectibus' ); i. e. reputat causas esse Veras, quoniam his causis haec effici probentur. Nobis cum placeat id repetere ex illo: cogito, ergo sum, ut efficiendis rebus vel manu vel mente Vel utraque Veritatem h. e. num judicia nostra sint conjuncta cum re, metiamur, quae ritur, qua ductus re Cartesius in claritate et distinctione posuerit veritatem. - Claritatis nomen ab oculis ad animum translatum est: quodcunque mentis acie intenta velut sua se sponte offert et naturam suam aperit, ut et partes, quibus constat, et totum, quod has complectitur partes, animadvertantur, clare agnoscimus; distincte, quodcunque clarum cum sit, si conseratur cum aliis, non confundatur cum his, sed sua quadam specie et qualitate a ceteris disserat. Patet claritatem et distinctionem summas rerum vel mente vel verbis concipiendarum virtutes esse; quae si desunt, res ob-
23쪽
scurae et confusae sunt et in iis aliquid continetur, quod est ignotum Resp. II, 78; claritas complexum notarum designat, distinctio claras notiones tanquam proprias constituit; quae si larte concurrant, perficitur notio atque absolvitur. - Ηis nominibus claritatis et distinctionis explicandis succurrimus, quantum quidem in nobis
fuit, Cartesio; ipse haud quaquam ita definivit, sed
multis plerumque verbis ejusdem significationis in unum collatis rem studuit explicare; velut cerae notionem clariorem et distinctiorem ait effici, quo magis ad ea, ex quibus constet, attendamus ); distinctiorem visam esse, postquam pluribus ex causis innotuerit q); ut non . tantum multo Verius, multo certius, sed multo etiam distinctius evidentiusque mentem a se ipsa cognosci q); doloris summi clarissimam esse percepti0nem, raro distinctam, quia plerique in parte aegra falso putent esse simile quid doloris V). Clarissime et distinctissime mentem censet cognosci, quia, quidquid de aliqua re affirmetur, inrmetur a mente addique possit ejus naturae; in corporibus cognoscendis distinctio est explicata series
rati0num et causarum: ficum Vero eae res, est, occurrant, quas distincte unde, ubi et quando mihi adveniant, animadverto, earumque perceptionem absque ulla inte ruptione cum tota reliqua vita connecto, plane certus sum non in somnis, sed vigilanti occurrere '). Mirum est fugisse Cartesium, cum maxime clarae et distinctae sint notiones, nihil diei nisi quid res sint, nec haberi, num sint; cui si hoc venisset in mentem, verita semissius sententiae: cogito, ergo sum, non petisset a cla-
24쪽
ritate aut distinctione, quae quamvis cognitionis vi tutes sint maximi faciendae, tamen ad Veritatem acti mandam parum valent. Quodammodo tamen sensit; nam, ne confusio et perturbatio veritatum sequeretur, et operam dedit, ut, si non claras et distinetas ideas omnes, certe obseuras et confusas sedulo dinumeraret; et plus semel aliam veri notam nominat, ut id verum esse dicat, quod, quin statuamus, repugnantia videatur manifesta, vel illud: magnum esse argumentum Veritatis,
quidquid non possit non concipi; haec implicare, n0nesse. Non jam claritas index est veritatis, sed tum. Verum esSe pronuntiat, cum Velut necessitate quadam coactis verum esse sentiendum sit; quae necessitas tum ade8t, cum aut omnis cogitatio sit nobis relinquenda aut quaedam ut vera amplexωda. Exempla praebent Cartesio mathematicae veritates; neque enim p0SSe non credi, tria et duo conjuncta esse quinque; qua in re elucet nostra veri quaerendi ratio; nam mathematica quia et mente finguntur et formantur et usu rerum probantur, vera sunt; quae si quis vi menti suae quasi illata negaverit vera esse, finget fortasse duo addita tribus esse septem, verum his non utetur et quotiens singulis partibus binarii et ternarii numeri computandis de integro velut efficturus est quinarium, nunquam non in hunc ipsum incurret. - Altera illa regula, quae est de claritate et distinctione, quemadmodum proditur exemplo, quo in explicanda utitur Cartesius, sumpta videtur a rebus Visu perceptis, quae si animum perspicuitate et evidentiae movent, ut non videantur ab iis proficisci, quae non sunt, Vera a Stoicis dicebantur; quae Cartesius ab oculis ad animum transtulit. At 2
25쪽
quantumvis, Verae perceptiones, opera danda sit, ut clarae et distinctae fiant, tamen a claritate et distinctione non debet argumentum sumi veritatis; quae veris ac falsis pariter competunt. Sequitur, ut breviter disserendum sit de his notionibus, quas communes appellavit Cartesius quasque tanquam claras et distinctas cum illa principe sententia in eodem veritatis gradu collocavit; sunt hae breves concisaeque sententiae, ex quibus postea ab aliis volumina ontosophiae et ontol0giae composita sunt, dum
vetuit Κantius arreptis undique et quasi per tumultum collectis in philosophia notionibus usurpari; quanquam ne Κantius quidem hoc vitio vacat, quo in illa parte maxime laborat Cartesius, ut multa nullo instituto denuo judicio pro certis ratisque habeat, quae tum in
scholis vel omnibus vel quibusdam pro certis venditabantur. Nonnulla ex his vere dicuntur; quaedam obseure signifieantur, exempli gratia, universalia componantume ab intellegiu humano fingente ex particularibus, an horum admoneatur tantum intellectus visis singularibus ; huc pertinet illud quoque, cognitionem rei nullam
adaequatam esse; in quo non animadvertit, naturam rei perspectam ab adaequata cognitione non differre. Quaedam physica ab intelligentibus harum rerum Viris explosa sunt. Sunt quae nimis subtiliter ac paene subdole disputantur, velut illud, tempus praesens a praeterito posse separari ideoque conservari idem esse atque creari de integro; quo tollitur omnis cohaerens et continuata rerum progressio et decretum Galileanum de vi,
quae dicitur, inertiae, quod Cartesius ipse in summis legibus naturae esse dixit. Mia, de quibus ab anti-
26쪽
quissimis temporibus summa inter philosophos disceptatione certatum est, sine ulla dubitatione defenduntur; inter ea loeus vel maxime vexatus de libertate arbitrii multaque ad mores pertinentia; eaque ipsa quam leviter interdum dicuntur, velut illud: posse fallere esse sortasse nonnullae persectionis argumentuml Sed tria
Sunt, quae maxime rem caussamque eontinent: primum
quod existentiam in perfectionibus annumerat et ejus gradus constituit dicitque, modum minus esse et idcirco idem imperfectius quam accidens, accidens quam Substantiam, substantiam finitam quam infinitam; deinde quod causam idearum flagitat, quae extet extrinsecus; denique quod diversis ideis diversas substantias vult
subesse: quibus assumptis fastile et deum esse et mentem humanam a corporis natura 8 unctam esse concludit. De substantiis infra erit dicendum; de existentia tanquam perfectione nihil attinet disputari; res a Gassendo in V objectionibus et a Kantio confecta est, negantibus esse existentiam persectionem ae potius id,
sine quo nulla detur perfectio. De causis lubristus sane locus est; rerum plerique causas quaerunt externas, at idearum Cartesius postulavit; neque immerito, ut Videtur; nam ut verae sint habeantque, quod ipsis respondeat in rerum natura, solido necesse est fundamento nitantur. Sed illud falsum, quod reputat ceteras ideas a mente potuisse effingi ex eaque velut causa pendere, dei non posse; nec prosecto si Summae perfectionis idea est in nobis, alia hujus rei causa eXen-gitanda videtur quam quod mens sit efficiens ejus, sicut multarum et magnarum rerum, quae nihilo secius optatae magis quam verae Videntur. Etenim omnes
27쪽
ideae si extrinsecus advolarent in mentem atque, ut scite Leibnitius, velut per senestras in eam ascenderent neque ei natura quicquam infixum haereret, tum verum erat dicere, omnem idem habere causam extra intellectum positam, unde advenisset in animum; sed hoc non est continuo, rem, quae intelligitur, extra animum
extare; ac ne ii quidem, qui illa sentiebant, fingendi
amplissimam libertatem menti ademerunt. Unum superest ex iis, quae hoc capite tractanda sumpsimus, examine diligenti dignissimum. Etenim cum Cartesius iis fidem adjungat, quae clara et distincta sint, eaque pro veris habeat, - qui factum est, ut his negessariam existentiam denegarit, attribuerit possibilem 3 An non hoc: cogito, sum, quotiens cogitationem subit, necessario Verum est 3 cui sententiae
cum ceterae, quae communes Vocantur notiones, pares
sint claritate et distinctione, non possunt non esse verae. Adjungimus iis, quae supra ad hunc locum attulimus, haec de Prine. 4 petita: ubi ait in dei idea
existentiam non possibilem tantum et contingentem, quemadmodum in ideis aliarum omnium rerum, quas distincte percipiamus, sed omnino necessariam et aeternam agn0sei. Hane quam claris et distinctis ideis addidit possibilem et contingentem existentiam, eandem non abjudicat a figmentis intellectus Resp. I, 62 neque a qualicunque re, modo ne humano conceptui repugnet Resp. II, 80; huic non repugnare, cujus in formali conceptu nihil sit, quod involvat contradictionem; ibid. Ita sma illa ad stabilis veri percipiendi nota infirmatur atque eXtenuatur, ne quid de idea dei videatur detrahi; hae in parte Cartesius turpiter lapsus est; nam interest
28쪽
inter ea, quae necessario cognoscimus, esse, et ea quae cognoscimus, necessario esse; illud multis, quorum certa et explorata Veritas est, commune est, hoc videtur dei proprium; haec confundens Cartesius certam veritatem a ceteris removet, dei ideae adnectit; hinc viam sibi parat ad veritatem omnis rerum cognitionis a dei idea petendam.
Alterum caput erat, ut perpenderemus, quarum rerum occultarum ignorationem regula veri inveniendi tradita Cartesius sustulerit. Qua in parte de deo omnis paene consumetur Serm0. Nam antea, cum Cartesius in dubitatione haereret, de deo formido ejus animum incesserat, ne forte ejusmodi se affecisset natura, ut in iis etiam deciperetur, quae manifestissima viderentur; sed quotiens ad res clare et distincte ab se pereeptas animum advertebat, plane ei persuadebatur, nunquam effici posse, nihil ut esset, quamdiu se esse aliquid cogitaret, quaeque sunt hujus generis similia. Sed resederat tamen in animo dubitatio quaedam, valde illa quidem tenuis et - sic enim loquitur - metaphysica, nec dei natura ignorata de ulla alia re plane certus esse posse videbatur. Multo etiam magis quam in meditationibus urguet hoc in principiis 4, ubi est, merito nos dubitare ac videri nullam haberi posse certam scientiam, priusquam nostrae auct0rem originis agnoVerimus. At esse deum, quia in ejus idea, summe intelligentis, summe potentis, summe persecti contineatur existentia; nam summae perfectiones, quarum ideam habeamus, cum in nobis nullo modo reperiantur et alicubi c0gantur
29쪽
esse, in deo sint oportere ''); cumque nos non simus a nobis, eum, qui nos conservet, multo magis se ipsum conseoare h. e. esse deum. Haec argumenta omnia
infirma sunt eι a multis labefactata; sed his ipsis efficitur concluditurque deum esse nec esse deceptorem. Jam quia omnis clara et distincta perceptio procul dubio sit aliquid ac proinde a nihilo esse non possit, sed necessario deum auctorem habeat, haud dubie verameam esse. Persuadet sibi, quidquid clare et distinete cognitum sibi perceptumque sit, hoc a deo sibi inditum esse ab eoque posse fieri '). Ne nunc quidem vera haec ait esse, sed tantummodo posse fieri. Totus hic de deo locus turbarum et controversiarum plenus est; neque sententia ei constabat. ἡ Etsi enim, inquit Med. V, 34, ejus Sum naturae, ut, quamdiu aliquid valde lare et distincte percipio, non possim non credere
verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae, ut nequeam obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam recurratque saepe memoria judicii ante lati, cum non amplius attendam ad rationes, pr0pter quas tale quid judicavi: rationes alias afferri possunt, quae, deum si ignorarem, facile me ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram et certam scientiam, sed Vagas tantum et mutabiles opiniones haberem.μ Cujus rei adfert exemplum ex mathematicis sumptum; haec ita explanavit postea Resp. ΙΙ, 74, non se loqui nisi de seientia conclusionum, non de principiis sive primis notitiis; hac scientia carere atheum, quia nulla c0gnitio, quae dubia reddi possit, videatur recte scientia appellari; at in Prin. 4
30쪽
hac dubitatione videntur tantum non affici hae ipsae
notitiae. - Non nobis Videtur hoc loco diutius insistendum esse; sed res paucis conficienda est. Primum enim deus si est auctor rerum universitatis, non est auctor nobis rerum cognoscendarum; ingens inter hoc et illud est discrimen; confudit Cartesius et judicavit, quia deus solus omnium, quae sint aut possint esse, Vera causa sit, optimam nos philosophandi viam secuturos, si ex ipsius dei cognitione rerum ab eo creatarum explicationem deducere conemur, ut scientiam persectissimam, quae est esseetuum per causas, aequiramus' ). Neque multo plura tamen ex idea dei deduxit quam ut tuto claris et distinetis assensum praeberemus; neque amplius mathematicas Veritates, quia maxime essent perspicuae, eSSe suspectas et
in sensibus, distinctis, quae in vigilia, quae in somniis clara et distincta essent, facile in qualibet re verum inveniri. - Quid 3 quod dei metus tolli possit hac conclusiuncula: Si non est, non poterit fallere; si est, nolet 3 Nonne id inprimis mirum est, cum primaS DO-titias animadverterimus, veras esse judicari, dubitari de iisdem, cum meminerimus 3 ac dubitatio si inciderit, non ad notitias rediri, ad deum confugi 3 qui cum possit facere, quae nos clare et distincte percipimus, non est inde evidens eum sessisse; atqui quid possit esse, curiosorum est quaerere, philosophorum, quid adsit quidque praesens sit; ne dicam de circulo vitioso, qui
in his Cartesianis multorum excitavit vituperationes. Verum haec videntur non tam a Cartesio inventa esse, quam, accepta ab Augustino. et scholasticis doctoribus, limata et perpolita et, quo erat acerrimo ingenio, cum