장음표시 사용
31쪽
reliquis placitis suis colligata ac connexa. Certe singula legi apud Thomam Aquinatem, in eo libro, qui
est contra gentiles ab hoc philosopho conscriptus: haec annotavi: circa ipsas rerum naturas seu quidditates non posse intellegium errare. l. III, c. 91; ea, quae naturaliter rationi sint indita, constare Verissima esse, in tantum, ut nec ea salsa esse possibile sit cogitare l. I, c. 7; principiorum naturaliter notorum cegnitionem nobis divinitus esse inditam, cum ipse deus sit auctor naturae nostrae l. I, c. 7. - Non est inauditum apud Cartesium, sicut in hac materia factum est, duo ut statuerentur parum inter se conVenientia; praeter hoc quod primae quaedam sunt n0titiae indices veritatis, at, cum rationes ex his ducuntur, dubiae repente sunt ae deus tanquam advocatus eis praesto sit necesse est, alia animadverti digna quae commemorem: unum est, libertatem arbitrii veram esse, sed omnia providentia divina praeordinari; quorum cum utrumque sit clarum et distinetum, vetuit de altero utro dubitari aut everti alterum altero, quemadmodum fecit Spinora. Altera sententia duplex est haec: seriem causarum esse infinitam, sed
deum esse primam causam, quae tamen sic conjunxit, ut cenSeret, per se spectatam esse causarum seriem infinitam, sed cum haberemus ideam dei sive primae causae, eandem terminari. Denique duas substantiarum pr0posuit definitiones; quarum altera est: substantiam eSSe rem,
quae ita existat, ut nulla plane alia re indigeat ad existendum '); qua re ita definita cum substantia finita sublata videretur, hane hqjus dixit naturam esse, quae
per Se h. e. absque ope ullius alterius substantiae cre
32쪽
tae posset existere Resp. IV, 124, sed omnimodo e dei
concursu penderet Princ. 14. - De substantiis universis nonnihil dicendum est. Extat Med. II, 12 celeberrimus logus de cera, ubi in ejus substantiam inquiritur: dinumerantur qualitates, ignique admota quales subeat mutationes describitur; quaerit, remanseritne adhuc eadem cera; fatetur remanere praecipitque omnium consensum. Quid erat igitur, ait, quod tam distinete comprehendebam 3 certe nihil eorum, quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum odoratum visum tactum auditum veniebant, mutata sunt; remanet cera. Remotis igitur, quae ad ceram non pertinent, quid supe
est 3 nihil aliud quam extensum quid, flexibile, muta
bile; non ex sensibus habeo, quid haec cera sit, ne ex imaginatione quidem, cum innumerabilium figura mutationum capax sit neque ego eas possim animo percurrere ; restat, ut sola mente percipiam, atque id, quod putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendam. Distincta visa est cerae perceptio, postquam non ex solo risu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit. Jam mihi notum est, ipsa corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi. φ Juvat curiosius inquirere, quid habeatur hac in re quidque em-xerit Cartesius haberi. Cerae gustus, odores, colores, tactus, soni mutati sunt; figurarum, quas receptura est, non potest definiri numerus; in ea sic Varianda ape tum est non manere eadem, at similia, sed additis causis, quare hanc vel illam subierit mutationem; hinc esscitur non esse plures substantias, Verum eandem, quae cerae nomine Venit; quas Sensus et imaginatio prae-
33쪽
buerimi qualitates, eas intellectus ad eandem rem pertinere judicavit; ut tamen illae qualitates notiores fuerint, haec notio substantiae nihil sit nisi unum illud nescio quid, quod his singulis subjectum esse cogitetur. Hinc Locriana vel fortasse Κantiana notio substantiae emergit; at Cartesius effngit, corpora solo intellectu
percipi ex eo, quod intelligantur. Adjungit his, in quo
valde gloriatur, mentem esse n0tiorem quam corpora; neque enim quicquam cognoscere nos, quin idem etiam multo certius in cognitionem mentis nostrae adducat ').
Sed hoc negligit, nulla tum alia re mentem nobis notam fieri nisi cognoscendis rebus; ut hane de se scientiam acquirat animus, suum esse alia c0gnoScere, neque, id quod vult Cartesius, ut totus in se conversus se ipse contempletur, sed potius ad res externas seratur. Neque his in actionibus natura vel, ut Gunt, substantia animi oculis velut praesens ac manifesta cernitur, quemadmodum putabat Cartesius, sed creditur subesse et, quid per se sit, ignoratur; idem de corporis substantia dicendum erit. Quibus perpensis cum substantiae natura involuta potius lateat quam explicata et aperta sit, certissima illa sententia: diversis ideis diversas substantias subjici, nonnihil infirmatur, praesertim cum cogitatio et extensio, ideae et res, in mentem Veniat, quam multa inter se habeant communia. Quanquam quae hodie sere valida reputantur argumenta ad probandum diversam esse a corpore naturam animi, in Dioptricis aliisque
commentationibus saepe eadem inVeniuntur, ac maxime illud: corpora motu agere, hos motus ab animo e natura sua in sensuum perceptiones commutari.
34쪽
m. Tertia pars erat, ut pluribus agendum Videretur, quid do erroribus eorumque causis docuisset Cartesius; quod ut commodius faciamus, deflectemus de ea via, quam Cartesius secutus est, qui primum Summo opere enisus est, ut deum culpa errorum humanorum liberaret, deinde eorum naturam explicavit. Neque enim
fugere ipsum poterat, si, quodcunque in nobis est, adeo haberemus nec ullam ille dedisset nobis errandi facultatem, non videri nos posse unquam errare. His ex difficultatibus ut sese expediret, effinxit portenta opinionum, de quibus ultimo loco disputabimus. Nunc de errore digemus; ejus locus secundum Cartesium non est in iis notionibus, quae sine affirmatione et negatione cognoscimtur' , verum in compositione notionum sive in judiciis; et adest, cum ideas, quae sunt in me, judicem rebus quibusdam extra me positis vel praeter meam cogitationem in rerum natura extantibus similes esse sive conformes nec sunt 3 3. Igitur manare videtur - sic fere progreditur Cartesii oratio - e duabus causis simul concurrentibus, a facultate cognoscendi et a facultate eligendi sive libertate arbitrii h. e. ab intellectu et voluntate; nam per solum intellectum percipio tantum ideas, de quibus judicium ferre p08sum, nec ullus error proprie dictus in eo sic praeesse spectato reperitur; voluntatem sius arbitrii libertatem amplissimam et perfectam a deo accepi; intellectus meus perexiguus est et valde finitus, at voluntas nullis limitibus circumscripta. Hujus est idem vel sacere vel non facere po88e, h. e. affirmare
35쪽
vel negare, prosequi vel fugere; nam ad id, quod nobis ab intellectu proponitur, ita serimur, ut a nulla vi externa determinari nos ad id sentiamus. Quantoque magis in eam partem propendemus, in qua rationem veri et boni intelligimus, tanto eam liberius eligimus; nam indifferentia infimus est gradus libertatis, et incognitione defectum adesse testatur; ac si semper verum et bonum quid esset, clare videremus, nunquam de eo, quod esset eligendum vel judicandum, deliberaremus, atque ita, quamvis plane liberi, nunquam tamen indi ferentes possemus esse. Verum latius patet voluntas quam intellectus; quam si non intra eosdem cum intellectu limites continemus, sed patimur evagari ad ea, quae non intelligit, ad haec cum sit indifferens, facile a vero et bono deflectit, fallitur, peccat. Velut quamdiu nulla intellectui ratio occurrit, alia sit natura cogitans
ab re corporea an ambae sint eaedem, indifferentes sumus ad utrumlibet assirmandum vel negandum, vel
etiam ad nihil de hac re judicandum. Neque haec indifferentia in iis solis est, de quibus intellectus nihil cognoscit, sed in omnibus locum habet, quae ab illo
non satis perspicue cognoscimtur, itaque ubi non dantur certae et indubitatae rationes, sed sola conjectura utendum est, hoc est satis ad assensionem in contrariam partem impellendam. Quapropter quibus in rebus, quid sit verum, non satis clare et distincte percipimus, si quidem ab judicio ferendo caveamus, clarum est recte nos agere nec falli; sed si vel amrmemus vel negemus, tunc libertate arbitrii non recte utemur. Inest in hoe liberi arbitrii non recto usu privatio ea, quaesormam erroris constituit. Igitur opera danda est, ne
36쪽
unquam excidat animo, quotiens de veritate rei non liqueat, non esse judicandum; quam auream regulam tenentibus habitum quendam non errandi paulatim a quirere licebit. - Sed fecundissimi errorum cum Videantur sensus esse, de his singularis quaestio instituitur Med. VI, 40 sqq. multa de his, ait, a natura, quae generaliter sumpta nihil aliud est quam deus, docti sumus, at summa cautione et prudentia opus est in his ne erremus. Nam sensuum perceptiones proprie a natura datae sunt ad menti significandum, quaenam composito illi, cujus una pars est animus, altera corpus, commoda sint vel incommoda, et eatenus sunt satis clarae et distinctae; at facile eo ducimur, ut utamur tanquam certis regulis ad immediate c0gnoscendum,
quaenam sit corporum extra n08 positarum essentia;
de quibus nihil nisi valde obscure significant. Provocathoe loco ad Dioptrica, ubi docuerat c. m omnia, quae visu percipiuntur, nihil esse nisi diversos motus, eX quibus animus imaginem earum rerum, quae ponit esse harum sensationum objecta, natura sibi sua lamet ac fingat. - Ne illud quidem dubitat scribere ad Gassendum Resp. V, H, 71: ficum pomum, quod forte Venenatum est, judicas tibi utile esse in alimentum, intelligis quidem ejus odorem, colorem et talia grata esse, non autem ideo ipsum pomum utile esse in alimentum; sed quia ita vis, ita judicas.' Nihilo tamen minus non
potest negare, naturam hominis e mente et corpore compositi non posse non esse aliquando fallacem; nam et hydropici sauces siti arere consuesse, cum ei potus sit nociturus, et abscisso pede dolorem quendam saepe velut in ea parte sentiri. Haerere hoc in natura ce-
37쪽
rebri et nervorum et sensuum his motibus in mente exestatorum; sed nullam aliam harum partium constitutionem ad corporis conservationem aeque conduxisse. Hos errores facile posse et emendari et vitari; nam omnes sensus in eis, quae ad corporis commoda spectent, multo frequentius vera indicare quam falsa, ac posse nos uti semper sere pluribus ad sa dem; rem examinandam his addi memoriam, quae praesentia cum praeteritis connectat et intellegium, qui errandi causas omnes perspexerit. In Meditationibus
haec disputata sunt; quaedam his adjicimus, in aliis scriptis extantia, sed ad hunc locum pertinentia. Utque ab iis ordiamur, in quibus meditationes desierunt,
haeo de sensu per sensum emendando leguntur Resp. VI, 164; etenim cum geometrae Parisienses sensum se sui subvenire censuissent et exemplum baculi, qui fractus apparet in aquis, attulissent, illum errorem negat Cartesius solo tactu corrigi; quia etsi ex tactu baculum non esse Dactum recte judicemus idque eo judicandi modo, cui ab infantia assueti simus, qui idcirco sensus vocetur, non tamen hoc sufficere ad errorem emendandum, sed opus esse praeterea, ut aliquam rationem habeamus, quae nos doceat, credendum esse hac in re judicio e tactu potius quam e visu elicito; quae ratio eum in nobis ab insantia non fuerit, non sensui, Sed tantum intellectui esse eam tribuendam; ideoque in eo exemplo solum intellectum esse, qui sensus errorem emendet. - Νeque concedit solem jure quodam tantum nobis videri, quantus appareat; sed inveteratae consuetudinis ducit esse, quod astronomi non facile imaginentur, solem esse majorem terra, quamvis esse certis-Diuitiaco by Cooste
38쪽
simis rationibus evineant. - Ηis sensibus sibi persuaserat mentem in multis impediri ac nihil ad des et sui ideas formandas juvari Resp. V, H, 70; ejus rei praecipuas causas esse animadverterat, quod primum ab insantia varia de rebus physicis, ut quae ad vitae, quam ingrediebatur, conservationem conferrent, judicia tulisset easque postea opiniones, quas tune de ipsis praeconceperat, retinuisset; cumque mens illa aetate minus recte organis corporeis uteretur iisque firmius affxa nihil absque istis cogitaret, res tantum confusas se advertisse, et quamvis propriae suae naturae conscia esset, nec minus apud se idem cogitationis quam extensionis haberet, quia tamen nihil intelligeret quin simul etiam
aliquid imaginaretur, utrumque pro uno et eodem sumpsisse rationesque omnes, quas de intellectualibus haberet, ad corpus rettulisse. Ex methodo duos locos scribam; unum, in quo est, nec imaginandi facultate nec sentiendi ullius unquam nos rei certos posse esse nisi cooperante ratione et intellectu; alterum, quo praecipitantiam et anticipationem opinionum diligentissime jubet caveri p. 14. In principiis nihil novi allatum est praeter hoc p. 11: mirum videri posse, quod unquam fallamur, quia nemo sit, qui velit falli; sed aliud esse, velle falli, aliud velle assentiri sis, in quibus contingat
ut error sit nobis insciis; quin ipsa veritatis assequendae cupiditate saepe seri, ut iis, qui non recte sciant, qua ratione sit assequenda, de iis, quae non percipiunt, judicium ferant atque errent. Horum librorum in margine quaedam manu Cartesiana adscripta olim fuerunt, quae Leibnitius in unum contulit, et Foueher de Careit libro edito cum omnibus communicavit; ad rem per-
39쪽
tinent haec: in effectibus naturalibus examinandis pars causae si spectetur, longe sequi alia ac tota causa spectata. Ex epistolis unum affero: credere iis, quae ab aliis acceperimus, si Ialsa fuerint, non pr0prie errorem esse, modo ne nimis Veritatem eorum asseveremus q); et animae n0strae eam naturam esse, ut uno quasi momento attentionem suam non praebeat nisi uni eidemque rei; hanc esse fecundam errorum caussam 'Τ3.
In dijudieandis his de errore opinionibus primum illud reprehensione dignum Videtur, qu0d errorem omnem ex notionibus transtulit in judicia; verum est id quidem, quidquid obversetur animo, esse in animo, at aliquantum interest, cujus id generis sit; utrum sint inania, levia, abhorrentia a natura, an firma, stabilia, naturae convenientia; ut enim quisque maxime haec vel illa animo complexus est, ita in judieiis facillime vel verum sectatur vel turpiter labitur. Sit error, qui proprie dicitur, in judiciis, ut placet plerisque phil0sophis,
abi falsum vel verum in notionibus non est negligendum; falsas dico eas notiones, quae facile judieiis materiam praebent erroris, Veras, quae cum copulantur inter se,
vera efficiunt enuntiata; quibusdam in locis haec ipse Cartesius significat, Resp. IV, 12, 7, 128, plerumque parvi pependit. Unde factum est, ut censeret ideas,
prout sint operationes intellectus, nullo modo veritatem vel salsitatem objectorum respicere '), sed esse intellectum velut l0eum, quo notiones sive verae sint siVefalsae colligantur, neque ab intellectu judicium ferri; atque in genere omnes Species perceptionum Seu cognitionum, quae reperiantur in n0bis, posse Vocari pa8 ὶ Ι, 11 b. δ') ibid. Resp. IV, 127.
40쪽
siones; actiones animae esse omnes nostras Voluntates,
quia experimur eas directe venire ab anima nostra et ex ea sola pendere '). Νec tamen sibi constat et eximit eas cogitationes, quarum objectum non sit materiale; pendere eas praecipue a Voluntate, ut percipiamus; ideoque solere eas potius considerari ut actiones quam ut passiones '. - Ιpse primas perspexerat et demonstraverat, ut unum hoc commemorem, visu nihil proprie menti exhiberi praeter picturas quasdam et eas quidem
ex sola motuum corporeorum varietate constantes; cujus
rei occasione mentem totidem diversas qualitates in his corp0ribus cognoscere, quot varietates deprehenderet in eo motu, qui ab illis in cerebro excitaretur '); at maluit haec omnia nominare passiones, quam id, quod Verum est, intelligere, ex his sensuum velut datis animam actione sibi propria ac naturali imagines rerumessingere quasique essicere. Eas ideas, quae non ridentur in materia versari, quae hoc habent singulare, ut in eis omnium rerum sita sit veritas, cum in passionibus adnumerare vereretur, ad voluntatem rettulit, ciuus sit omnis, quae in animo nostro inveniatur, actio, atque in eadem voluntate posuit omne judicium. Ut exemplo fiat res manifestior, cum eo to vel me vel esse, notiones sunt in intellectu, at ubi conjungo et dico me esse, judicium est voluntatis. Jam apparet, cum intellectum in passionibus haberet, voluntatem in actionibus, quodcunque ita in animo esset, ut actio videretur esse, voluntatem esse ab eo judicatam. Id perperam factum est; inde omnis in hac parte error est repetendus; nam