장음표시 사용
41쪽
voluntas versatur in rebus agendis et est, ut Graeci loquuntur, πρακτικον eligit bona, aspernatur mala, efficit aut res, quae non sunt, aut qualitates, quae non sunt in rebus; longe alia ratio est intellectus, qui ve satur in rebus contemplandis aut dijudicandis et est θεωρητικόν τι, et Cariesima voluntas hoc loco nihil est aliud, quam ut clare et distincte perceptis assentiatur intellectus vel statuat esse intellectum aliquid. Haec
duo diversissima inter se - nam inter voluntatem hominum et cognitionem non raro mirum quantum est discrimen, ut altera pessima sit, optima altera - cum in eo conveniant, quod actiones sunt, Cartesius in eam lapsus est opinionem, ut differre ea omnino negaret.
Bene Hobbesius O . ΙΙΙ, 104 ἡnon modo scire, inquit,
aliquid verum esse, sed et eredere Vel assensum praebere aliena sunt a voluntate; nam quae validis argumentis probantur, vel ut credibilia narrantur, volentes nolentes credimus'; in quibus nomina nolentes volentes hoc dicunt, non dari in eis neque electionem neque effectionem; ac frustra Cartesius studuit haec eludere.
At si vel maxime verum esset hoc Cartesii decretum de Voluntate, quaeso, quid fiet 3 Est ea nullis finibus circumscripta; ergo ad arbitrium affirmabit et negabit nec in verum ineidet nisi temere ac nullo consilio. Quod cum minus placeat, negat Cartesius indisserentiam pertinere ad essentiam humanae libertatis Resp. VI, 161; pro hac, ut a junt, formali libertate inducit materialem,
quae eonvenientibus naturae se mancipes, ut tamen possit abhorrentibus in servitutem se dare, sed laciat illud apto consilio et liberrima voluntate. Is est assensus, quem Veris accommodamus, saetiis; sed videndum est,
42쪽
ne ea libertas sit appellanda, cum rei veritate commoti non possimus non judicare Veram esse eam. Perexiguus in hac re est finis veri et salsi; ratio notionum
et judicii ex his facti est eadem atque ratio deliberandi et consilii capti; illa actio est intellectus, haec Voluntatis; verum ea inter se multis modis colligata atque implicata sunt, cum et cognitio caute, prudenter, circumspecte facienda sit et electio scienter intelligenterque instituenda; at proprie dicendum est, veritati nos libenter assentiri, consilium libero capere. - Jam latius secundum Cartesium voluntas patet quam intellectus; hoc parum ad rem; nam quod nullo modo cadit in intellectum, non in rationem, non in imaginationem, non in sensus, quid ei est cum voluntate, quae ne ipsa quidem est sine aliqua cogitatione et modus est cogitandi pNovum illud et inauditum, quod ait, in quibus aliquid
non sit perspicue cognitum, in eo esse paria ad diversa judicia momenta; nam Verisimilioribus assensum adjungimus, Vera cum nondum percipimus; haec est naturamentis; sunt ea, ut riunt logici, praevia judicia et imperfecta, quae cum vera reppererimus, perficiuntur. Quod deinde habet, verum est, si prius eX nostra Sententia emendatum fuerit: errorem esse, cum ea pro veris habeamus, quae non sint a nobis Vere cognita h. e.
ut ipse interpretatur, clare et distincte, ut nobis placet, ita, ut cognitio cum re plane consentire reperiatur. Ipse hujus erroris causam in libertatis arbitrii non recto usu sitam esse est; nobis placet in cogn0scendo errorem inde fere proficisci, quod judicia saepe non ad regulam veritatis tanquam ad lapidem Lydium examinaverimus; quod quale sit numque vitio semper sit vertendum, nunc
43쪽
quidem in medium relinquimus, ac prius de Cartesianis placitis, quae sentimus, expromere pergemus. Atque id quidem evidens est sensuum eum judiciis, quoniam saepe in his fallebatur, quam plurimum esse diffsum; ad corporis commoda paranda et incommoda defendenda, non ad indagandas veritates data esse opin batur; in his quoque voluntatem arguit, si quis forte insciens Venenatum pomum edisset; sed in hydropico et similibus ab horrido illo decreto recessit et sensuum sallaciam quandam dixit esse; hoe concesso etiam eorum errorum, qui pertinent ad mentem, partem nonnullam ab arta unione corporis et animi repetebat, qua mensa prima insantia corporis potissimum velut vinculis constrictat eneretur. Nimirum ipse corporis assectionibus plurimum tribuebat; nam fieri interdum, ut phrenetici et dormientes varias species videant aut sibi videantur videre, quae oculis propterea non objiciantur; id evenire, si vapores cerebrum pulsantes partes illius, quae visioni inserviant, eodem modo disponant, quo ipsas mediante oculo disponerent objecta externa, si adessent '; et dissicillimum ac multae industriae et laboris latetur esse, contra mendacia affectuum bene praeparatum habere animum ); eaque jam ab initio professus est: animum adeo e temperamento et organorum corp0ris
dispositione pendere, ut si ratio aliqua possit inveniri, quae homines sapientiores et ingeniosiores reddat, quam ad id tempus suerint, illam in medicina quaeri debere '.
Adeo mentem corporis mole oppressam censebat. Contra hos sensuum errores in auxilium vocat alios
sensus, memoriam, intellectum; intellectum cum adhibet
44쪽
ad sensuum perceptiones optime facit, velut in remo, qui fractus apparet, sive tactu id emendamus, sive alia ratione, sic sere progredimur, ut rationem tam subitae mutationis quaevamus; cumque aliunde constet non hic
aquam esse causam, cum praesertim remus ex aquis
eductus cohaereat, non esse judicamus fractum, sed apparere, ac deinde indagamus, cur ita appareat. Quae causae investigatio ad intellectum pertinet, qui proprie dicitur. - Similia sunt innumerabilia, quae primum practent menti materiam falsi judicii. Turris quadratae longinquo rotunda saepe videtur; nam ea est oculorum nostrorum constitutio, ut certo intervallo quadrata non distinguant a rotundis; eumque in sensuum
perceptionibus ex iis, quae hi nuntiant, mens judicet,
non potest non judicare turrem esse rotundam; cum appropinquamus, am0Scimus errorem, ut is non erat vitio ducendus nec e voluntate pendebat. Ae licet postea noverimus turrem hanc quadratam esse, non tamen certo intervallo possumus a nobis impetrare, ne appareat rotunda; vetat aciei natura nec inveterata consuetudo culpanda erat. Ea caeli descriptio, quae a Ptolemaeo nomen accepit, diu obtinuit inter viros doctos; quid mirum, cum et terra stare sentiatur et sol currere cernatur 3 salsa evicta est esse; visis scilicet nitebatur, sed visis non omni ex parte satisfaciebat; itaque contraria ratio velut exercendo ingenio a Copemico assumpta est et, cum melius succederet, tanquam Vera recepta; quae postea a Kepplero et Newtonio ita est explicata et omnibus partibus persecta, ut astronomi glorientur, nullam esse tam absolutam omnibus numeris scientiam quam hanc, quae caeli mechanica appellatur.
45쪽
Hoc unde habet 3 quia rationes cum rebus ac res cum rationibus conveniunt. Hoc tanquam luculento exemplo
discitur, veritatem et posse inveniri et inveniri paulatim, ut, si non prius desistamus quaerere, dum cognitio plane quadret in rem, bonam de invenienda spem habere possimus. Neque sensuum ea natura est, ut timendum sit, ne parum faciant ad rerum cognitionem; ad vitam degendam qualescunque perceptiones sufficiunt, sed ne eae quidem a scientia tam remotae sunt semper, quam Volebat Cartesius; at curiosis et attentis quam multa suppeditant ad naturam rerum e tenebris evolvendam; atque ea ipsa mens, quam Cartesius sensibus velut inimicam opposuit, quid repertum est esse aliud quam id quod cogn0scit has res et his rebus cognoscendis sibi ipsum innotescit 3 - Neque in sensibus solum est, quod praebeat saepe materiam errandi, sed multo magis in formulis philosophorum componendis rationibusque concludendis; velut Cartesius, cum Verum sit, me cogitare et esse, quoniam vera et clara et distincta soleant esse, claritatem et distinctionem cum hujus sententiae, tum omnium veritatum notam salso constituit; idem quia videbat voluntatem debere actionem nominari, quidquid in mente actio videbatur esse, ad voluntatem pertinere judicavit; et quoniam nobis, cum simus, dulcissima et gratissima haec vita est ac melius saepe videtur esse quam non esse, habuit existentiam pro perfectione. Possum alia id genus enumerare, quae omnia in eo falsa sunt, quod in rebus considerandis similia animadvertebant, dissimilia negligebant, in quo omnis fere philosophorum error consistit; quod cum maximi intersit, ut certo sciamus, itane res se habeat, placet
46쪽
in hoc quasi campo errorum paululum latius excurrere ac majore negotio investigare, quo ex lante aliorum clarissimorum philosophorum errores manasse Videantur ut, si ad unum facile omnes referantur, sententia nostra
et probabilior aliquanto et certior evadat. Ac primum quidem Locrius, quidquid animo cernimus, id omne
oriri a sensibus ratus est, quando quidem rem0tis gensibus, qua ratione scientia et cognitio pariatur, nullo modo perspici possit atque omnes ex uSu rerum notiones petant; hoc m0do, quia usu rerum menti quasi
innotescunt, ex usu rerum fluxisse eas affirmat.
Monades statuit dari Leibnitius seu substantias simplices, quia dentur composita, neque enim esse composita nisi aggregata simplicium; verius erat diei simpliciorum, ac verissimum partium minorum quam erat totum, quae partes utrum sint simplices an compositae, inde non liquet. - Κantius, qui, ut aeternam acerrimorum ingeniorum dissensionem componeret, philosophiam a rebus sola ratione vel solis sensibus percipiendis avocavit et suos cuique parti et certos fines constituit, in hoc errore versatur, ut, quae natura menti indita et infixa sunt, quae a pri0ri esse riunt, ea, quia non proficiscuntur ex usu rerum, sed antecedere illum videntur, dicat contendatque non esse in re, Verum in mente sola; non vidit magis esse consentaneum, et eSSeea in rebus et esse in mente; sed quia cognitio horum principiorum non pendet ex usu rerum, idcirco censuit non dari ea in usu rerum, sed rebus quodamm0do amente ringi. Atqui evidens est, licet notiones temporum et spatiorum a priori insint in animo, nihilo tamen secius, cum applicamus ad res, non tam n0s in
47쪽
res, quam res in nos imperium exercere; quare enim huic ramo tria folia tribuimus, alteri novem, nisi quia non tam n0s rebus, quam res nobis hos certos numeros Praebent 3Jam tota ratio Fictuma hoc argumento conclusa est: naturam rerum mihi h. e. menti meae, quae ad res contemplandas se convertat, non obversari, nisi quatenus cogitatio quaedam et comprehensio sit h. e. qu tenus mens res intueatur; hinc sequi, ut omnis rerum natura omnino sit contemplatione mentis effecta. Quid certius ac Verius quam id, quo haec oratio fidem sibi confirmat 3 nam cum ea est mentis nostrae natura, ut omnis perceptione rerum et cogitatione constet, quid potest esse magis consentaneum, quam nihil quodammodo ad nos pertinere, quam quod firme graviterque comprehenderimus 3 deinde cum animus noster semperagat aliquid nee tam quiete, quam agitatione rerum et volutatione delectetur, neque nobis scientiam ullam comparemus, nisi mentis aciem intenderimus: quid magistra ac duce natura clarius et illustrius esse potest, quam omnis rerum cognitionis sine aliqua opera nostra mentem participem non fieri 3 Haec negare quis animum inducat 3 at ex his parva quam magna, ex his certis quam incerta, ex his veris quam incredibilia Fichte commentus est. Ad mentem nostram nihil pertinet nisi quod cognitum ac perspectum sit; inde efficit, nihil ut pertineat ad rerum naturam, nisi quod mens antea finxerit et formarit. Sine aliqua opera nostra nihil
cognoscimus; inde concludit, omnia ex animo originem trahere. Earum rerum scientiam et artem, quas animus sibi comparavit, quibus utitur tanquam suis, quae
48쪽
sunt ex universo collectae et in brevius coactae velut aliquod proprium universum et suum, ponit esse non partem universi, sed ipsum universum; mentis operam, sine qua nihil neque sentitur neque percipitur, ait esse
solam rerum effectricem. Nec melior sane ratio est, qua ex mentis natura rerum naturas voluit aptas esse.
Quoniam, ait, mentis est semper aliquid agere, affirmare Vel negare, neque potest, cum ad finitas tantum res se queat applicare, non fines sibi ipsi circumscriberer ea negesse est Velit et affirmet, quae uno nomine mundi complectimur. In quo quanquam illud verum est, nos sentire finibus nos circumscriptos esse, illud falsissimum, hos fines continuo illa qualia esse, e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus effectus est mundus. Schellinous, postquam ab extruenda animo natura totus se ad dei et animorum fata canenda contulit, Aristotelem amplexatus, censebat materiam esse τὸ δυνάμει δν, rem non tam effectam, quam initium rei efficiendae, quo in genere voluit contineri et deum et
animum et quidquid ubique est; quod placitum postea
nullo verbo adjecto, cur id facere liceat - neque enim licet - ad physicorum materiam transtulit, parum considerans huic cum illa nihil nisi nomen convenire. De
Hegelio nihil dicam hoc loco, quia ab aliis de hoc
praeclare disputatum est. LotZium et Herbarium non praetermittam, qui hanc, quae sensibus subjecta est m teria, quae locum aliquem tenet et intervallis distinguitur, oriri docent ex iis rebus, quae non modo non cadant sub sensus, neque alicubi cogantur esse, sed
simpliees sint nec dividi queant in partes neque sint
49쪽
materies, sed id ex quo materia diaec varia et multiformis conflata sit. Quae sententia aliena est a physicis, a quorum opinione prosecta videtur; hi enim plerique tanquam causam materiae ponunt esse corpuscula
quaedam, quae sensibus nostris hebetibus et infirmis non queant percipi, ut tamen ea omni materiae qualitate minime careant; at Lotetium et Herbarium si sequare, materia fluit ex rebus, quae a specie et qualitate hujus materiae remotissimae sunt; quod qui fiat, intelligi nullo modo potest. - Ηis exemplis inter se collatis perspicuum est, philosophos labi in sententia et errare, vel propterea quod, quae in quibusdam rebus habentur, ad omnes pertinere arbitrantur, Vel propterea qu0d, quae aliqua ex parte similes sint res, eas putant in
omnibus consentientes atque ejusdem esse naturae: quorum duorum errorum unus fons unaque origo est, nam committuntur, cum in rerum naturas, abrepti unius Veritatis amore, non tales, quales sunt singulae, inquirant ac partem pro toto sumant. Non aliter hac de re si tuit Spinoeta suadetque, ut minime abstracte procedamus, ne quid de aliqua re affirmemus, quod actu in ipsius conceptu non est. - Longius digressa est oratio nostra, ad Cartesium revertatur; apud ipsum exemplum extat erroris nostrum ad morem explicati; nam quaerit c. II de formatione fetus, unde error natus sit mentem et vim vitalem pro una eademque re habentium; has reddit causas; primum quia mens sit principium quorundam motuum, hinc effici videri, omnium motuum in sam eam esse; deinde quia m0rtua corpora et vita careant et mente, hinc mentem non a vita separatam esse; tertiam causam esse, quod in ignoratione internae
50쪽
corporis naturae ejusque partium configurationis vers rentur; quae non multum dissident a nostris; similiterque ait parte causae et tota causa spectata longe diversas existere rationes.
De causa erroris ipse sensit Cartesius, non posse omnem in liberum arbitrium conferri; sed esse multa, quae specie veritatis animum in errorem illiciant. In methodo praecipitantiam et anticipationem saepius inerepuit; quae ad mores pertinent, quas vitandas censet, ne erroribus simus obnoxii; negat fieri oportere, ut prius rei assentiamur, quam omnibus ex partibus examinaverimus. Sunt illa vitia saepe causae errorum; neque essent, nisi insideret in animo flagrantissimum quoddam desiderium veritatis, quod velut stimulis excitat ad eam citius arripiendam. Sed praeterea causae errorum sunt plurimae: sunt in moribus, sunt in ingeniis, sunt in rebus; ipsorumque errorum diversa genera sunt. Sunt qui digni sunt, censoria velut nota qui afficiantur; sunt qui omni vituperatione carent, velut si quis in nomine errat, cujus error nullus est, ut est apud jureconsultos, si de corpore constat; sunt quidam inter hos et illos medii interiecti, qui partim excusationem habent, partim in vituperationem incurrunt. Us in erroribus exagitandis et expellendis maxime o cupatus fuit, sed qui in eis, quae gravissima sunt, Ca testum secutus est, Malebranchus in eo libro, qui est de inquirenda veritate; praecipuus est in enumerandis a que emendandis, qui Xantio se in disciplinam triuiderat, MeseWetter in logicorum parte II. - Discrepant omnino de his philosophorum sententiae; Stoici cum Cartesio laetentes errores et peccata hominum inde re-