Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ν indic. cap.

Ista

dictum indictum sit,sactum infectum, verurn

falsum , archetypum ectypum , non erit quo hac abeant impune, dummodis erudiatorum judicio stare velint. Sciunt illi suo ex perimento primos lucubrationum conatus incompositos ferme esse,posterioribus subinde curis nitorem atque ordinem iis accedere, Atque hinc fit, ut auctores quo frequentius opera sua recognoscunt , e6 castigatius ea describant. E contra vero AmanuenseS,quos etpius alienos labores transcribunt, eo etiam mendosius. Quae si certa sunt, uti sunt certissima, exemplar anni I I. non auctorem refert, sed exscriptorem, cum iis mendis scateat, quae nemo grammaticus admiserit in prima sui operis designatione , nedum in postrema recognitione. Possem hic ego eraratorum myriades attexere , ni otio in iis minutiis abuti puderet: sed hujus rei speciamen reperiet cordatus lector in actis coram illust. Archiepiscopo n. I. Quamquam ea satis confessa est apud Thomae Patronos. Ut enim sileam Frontonem ea errata excussere benignius, Somma lius Amanuensis indilia gentia offensus emendavit non pauca, Rosnuveidus subsidio codicis Martiniani pendcentum loca restituit. Usque adeo ei crudavisse est codicis Antuerpiani barbaries, ut ei

52쪽

concoquendae par non fuerit , tam- etsi partium studiis exaestuaret. Qu9tquot demum in eo opusculo expurgando operam posuerunt, etiam Canonici Regulares, multa praeter fidem exemplaris Antuerpianicastigarunt. Atqui si Thomas alia exemplaria ante istud exarasset, reliqua omnia ad hoc cui postrema manus accesserat, exigenda forent : non vero istud ad alia recensendum. Rursias auctores majore diligentia orationem comere, quam characteres depingere student. Thomas vero totus est in litteris effingendis ac sic ubi incauto excigerint calamo , aut litura coercendis, aut minio instaurandis, quod proprium amanuensium officium est. Interim vero neglectim habet so- hecisimos ac barbarismos , phrases aliquas omittit; plures decurtat, & quod his omnibus gravius est, librorum seriem interturbat , ac quartum loco tertij reponit, ut ex

Actis evincitur. Siccine vero auctoreS Opera sua retractare, aut viros eruditos de CC.MSS. censere, aut adversarios exscriptorem

libri de Imitatione tam levi argumento pro

vero auctore venditare λ Neque vero ea e

rata sunt hominis in recta scribendi ratione aberrantis, sed haud plane capientis quid scriberet, ut patet ex eo quod habet stips,

53쪽

pro quo legendum erat stirps , & ex aliis quamplurimis quibus totum Opus commaculavit , quibus enumerandis in praesens super sedeo.

Liber de Imitatione Christi Doctoribus

Angelicis Bonamenturae ac Thomae familiaris, adeoque Thoma Malleolo an

NON exit, opinor, molestiim si istud

argumentum identidem inculcemus, nam ex eo tantum momenti nostrae cauta accedit, deceditque Κempensi, ut licet adversarsi nervos omnes huic elevando contenderint, nusquam nisi irrito impetu in illud arietarint. Nota res est Beatum Bonaventuram, qui caelos petiit anno I 17 . octo supra centum ante natum terris Kempensem , collatione . ad Novitios, librum de Imitatione his verbis laudasse , Ut patet in devoto libesto de imitatione Christi. EX cujus parte I. c. 23. ea omnia delibaverat. Qui igitur Thomas poterit esse atque haberi a uctor opusculi a Doctore Seraphico tot ante annos laudati aut

54쪽

qui Doctor Seraphicus ex libro nondum edito sibi aliquid decerpere potuisset Hoc

argumento dudum commotos Hispanos a Kem pensium partibus recessisse fatetur Ros.

sior factus, totus est in abjudicandis hisce collationibus S. Bonaventurae, sed eo 'licet reIuctante, illas Doctori Seraphico vindicant, qui de rebus Franciscanis egerunt plerique, atque inter eos LucasWad ingus scripta in eam rem apoIogi L. Consentiunt editiones Argentoratensis I 93. Veneta IJ6 . Romana, Moguntina, Lugdunensis, omnes denique una excepta vetustiori Argentinensi 1 89. Sic nimirum ferente usu, ut Veterum scriptorum opera aliqua sui parte minuta primum prodeant, posterioribus vero

curis auctiora recudantur. At enim collationem primam mutuatur

ex Ubertino aliquanto suppare. Quid tum me vide lector, Ubertinus in prologo Arboris vitae crucifixi, innuit se subJohanne Parmensi Generali Minorum Administro tyrocinium posuisse, quod ipsum testantur Rodul-phus Tossiniacensis lib. 3. hist. Marcus Ulisn

dingus dc alij. Atqui iisdem auctoribus Johannes de Parma praefectura dejectus est an.

55쪽

1116. indeque in carcerem trusus per continuos I 8. ann OS, non erat, opinor Novitiis per id tempus in ordinem coaptandis idoneus , ante annum igitur I 216. sacris Franciscanis aJohanne Parmensi addictum oportuit Ubertinum, nihil proinde vetat quin S. Bonaventura qui an . I 27 . diem suum clausit aliquid ab Ubertino seu concionante, seu familiariter colloquente, seu schedas, ut fit inter Ascetas communicante, sibi sublegere

potuerit, maxime cum talis ac tantus esset Ubertinus, ut de eo vulgatum esset prove

Vbarimus bium auod si ejus mores doctrime consensissent,

se anus toti mando in melisae mutando par fuerit: sed Ubertinus, inquiunt, an. I OS. a conve

sione sua 31. edidisse se narrat librum arboris vitae. Istud ego non inficior. Verum Ubertino ea narranti opponoUbertinum testantem se sub Johanne cie Parma meruisse ante an num Ir16. Qui igitur coincidit annus Contaversionis 3χ. cum anno I 3os. Si ipse Johanni de Parma operam dedit ante annum I 2 6. nodum hunc dissolvant adversarij, actam diversa scribentem Ubertinum Ubertino concilient, si conciliando sunt pares. At ne controversiam obscurare, aut lites ex lite serere velle videamur, Iucem aliquam his tenebris adfundamus, scilicet Ubertinus,

56쪽

non de prima sui a saeculo conversione, aut de prima libelli designatione loquitur, sed de sua in meliorem frugem restitutione, post decursum Parisiis Theologiae studium .,--

tamque, ut ipse quidem loquitur, priorem nouerimationem. Hoc Ubertinus innuit non obscure, dum se ait per visiim a Chrso admonitum, ac gravius correptum , mutatio

nem magnam 1 ubiisse, indeque forsitan annos Conversionis suae computavit, ac casti gandis lucubratiunculis animum appulit. Sed ut illae Collationes non sint Bonaventurae, sunt certh hominis Thoma antiquio ris , nam Marianus Florentinus, quem Rotadulfus Tossiniacensis & Henricus Villorus an . I OO. floruisse scribunt, inter opera S. Doctoris eas recensiuit, ac deinceps qui editionem Argentinensem I 'F. procurarunr, eas cum reliquis illius operibus emiserunt in lucem , ambo utique ex fide aliquorum ea

xemplarium M S S. se ipsis adeoque & Thoma de Kempis vetustiorum. Quis enim jure

suspicetur eos tam obesie fuisse naris, ut opus recens scriptum antiquo Doctori gratis an fingerent i Aringerent autem ineptisti me , si Thomas auctor esset librorum de Imitatione Christi. Exstabat igitur anno I 91. imm I Oo. annosus aliquis codex ex quo ejusce

57쪽

modi Collationes erui possent ac Bona veniaturς adseri; ille porro erat Thoma antiquior, recentior vero auctore libri de Imitatione qui collatione T. laudatur aperte, ergo non auctor Thomas, sed exscriptor. Huic conjecturae bur accedit ex D ctore Angelico , qui pleraque ex libro . de Imitatione derivavit in ossicium Ss. Sacraia menti, quod argumento est jam inde ab ejus aevo piissimum opusculum longe lateque vulgatum fui sie, concurrentibus in eam asia sertionem testimoniis utriusque D octoris

Thomae ac Bonaventurae. λAc nequis ex adverso auguretur auctorem

Iibri de Imitatione mutua sie nonnihil a Beatato Thoma , non Thomam ex eo delibasse, intercedit constans illa eruditorum observa tio, qua quid a quoque desumptum fuerit dijudica . Nempe fere fieri ut recentiores scriptores, que ab aliis decerpunt loca, fusiore stylo diducant, adeoque is primuS auctor alicujus sententiς habendus videatur, qui rem paucioribus verbis complexus sit, maximε vero si gravem aliquam sententiam argumento imprimis accommodam omi serit. Nunc autem comparanti facile liquet Doctorem Angelicum, que ex opusculo de imitatione desumpsit, nova accessione cu-

58쪽

mulasse. Exemplo sit antiphona qui; pr cinitur ad Magnificat an festo Ss. Sacramenti. o quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares an uavi AR mo de caelo praesito,esurientes reples bonis fastidiosos divites dimittens inanes. Quo verba mutuatus est S. Doctor ex lib. 4. de Imitatione c. I3. ubi sic habetur: O qaiam siuavis est spiritus tuuae, Domine, qui ut dulcedinem tuam in nos demons res, panes vitrimo de caelo descendente, istos reficere dignaris 3 quibus subjunxitDoctor Angelicus versiculum ex Luc. I. cap. quem haud dubie non rejecisset auctor libri de Imitatio ne si ex S. Thoma reliqua descripsisset. Non igitur ex ossicio Ss. Sacramenti in librum de Imitatione ; sed ex libro de Imitatione in ossicium Ss. Sacramenti ea transmissa fuere.

g. III. Librum de Imitatione Chri li Thoma antiquiorem agnovit Trithemius. Emincit codex Marthiae Farinatoris manu exa

ratus.

GEMi No errori sese implicuit Trithe

mius geminos comminiscendo Tho mas , sed ut nullum malum totius boni, aut

6 ij

59쪽

nullum falsum omnis veritatis expers reperiis ri observavit Augustinus , vel ex his tenebris sincerius lumen erumpit. Thomas de Rempus inquit Trithemius libro de illustribus Ger mani et viris j Gerardi Masm Daventriensis

. . . . discipuluου claruit Io Io. ct notianismquod duo feruntur hujus nominis, quorum pra uatemporibus magistriGerardi Magni adReligioni mconversuae I secundin veri, adhuc nostris pene temporibus viguit in humanis , libesius autem de Imitatione Christi, primi fertur auctoris, quem ante multos annos Seniores nostra suos ferunt legisse Se

niores.

In qua narratione Trithemium bifariam hallucinatum agnoscunt nobiscum adversa

riit in primis quod Kem pensem illum , qui

Gerardo Magno operam dedit, Thomam appellavit. Huic enim Johanni nomen erat non Thomς, teste Bru1chio l. 2. Chron. c. 31. quem nihil aliud scriptionis molitum esse commemorat preter libros Ecclesiς,Capituli Misi ale, Graduale,& Constitutiones . Fallitur rursus quod libros de Imitatione illi ad scripserit secus quam ipsi sentiant ac nos. Atqui ex gemino errore geminum argu mentum eruitur, quo Thomam Malleolum nostri Gersenis cmulum demonstremus non esse auctorem libri de Imitatione Christi

60쪽

Primum , quod is Trithemto ς qualis prope

fuerit : nam Trithemius novenniS erat cum

Thomas de Kempis excessit e vivis. Alterum, quod Trithem ij majores , aequales utique Kempensis, sacrum opusculum a suis maioribus , majoribus proinde Thomae, ante mutatos annos lectitatum adfirmarent. Ex quibus haud obscure conficitur libellum esse antiquIOrem, quam ut a Thoma lucubrari potuerit. Neque vero ejus argumenti vim elidunt , qui aiunt moribus receptum apud AL CetaS , ut Seniores vocentur qui ante alios professionem emiserunt. Si enim eo respexi sset Trithemius, eam de Senioribus Senio

Tum narrationem, non ex aliorum fide retulisset, sed veluti rem a se auribus exceptam atque oculis usurpatam memoriae prodidisset.

At ne juniori Thomae per vim aptentur quae de Seniore commentus est Trithemius, obstat in primis, quod hic sub Gerardo Magno meruerat, qui anno I 38 . diem obiisse dicitur in Chronico Montis sanctae Agnetis. c. 3. Clim ille Thomas quo de agimus vixtum vitae quadriennium exegisset di deinde quod vel eo argumento Thomae sacrum opusculum abjudicavit , quo eum sua prope aetate vixisse noverat, ita ut librum a Senio-

5 iij

SEARCH

MENU NAVIGATION