장음표시 사용
231쪽
Nequidquam humente manus exprimet irrita fruge; In sua si minuas segmina , dulce sapit. Tu tamen abstineas escam libare doIosam, Si calor in venis non tibi multus erit. Tu quoque, cui magnum fecerunt Bergo ma nomen, Vernas Bobboleis, suspicor, Elysiis. Desinit in conum simulator turbinis: ilIo Gratior haud alius cortice manat Odor. Omnis honos, omnis cute summa est gratia pomi; vilescunt fatuis interiora fibris. Exemplo vitanda mihi sunt poma sinistro, Quae nihil, excepto cortice, Iaudis habent. Non procul extollunt frontem, Catalaunia tellus Quae mittit longo germina clara mari.
Est odor in pretio; sapor est non dulcior illo: Sed sapit ille minus, dum sapit ille nimis.
Lusiacae istus sobolescit plurimus orae Aureus: atque suo concolor ille Tago. Immites nucleis solabere dulcibus aestus , ' Solicitat fauces cum sitis aegra tuas. Fas erit inclusos cum cortice carpere succos; Deliciis cortex non vacat ipse suis .
Quid dicam, stetu quae surgunt dispare , iactantque
Incertos ortus, ambiguumque genus RΛltera in alterius mores nam saepe, notasque Degenerant: vitio nobiliora putes. Semina nam varie ludunt permista vicissim; lNe careant monstris poma vel ipsa suis. lΛspera sunt; facili sunt & mollissima tactu; ιPerlita sunt auro; sunt propiora croco. Pars viretum, Magni Ducis Eibruriae AEdibus adsitim, risto Bobboli .
232쪽
Pars pompa gaudet sterili, nec idonea succo est; Pars contra tristi nectare tota tumet. 'Dulcia sunt passim;sunt quae malus asperat humor, Et sunt quae medio mista sepote placent. Quis reserat morbis medicamina tutay quis usus , Germinis & varii nomina mille canat pSed mihi nec Ligurum colles, nec Pittia Tempe, Aurea nec Calabro in littore syIva micat. Testa mihi nemus: Autumni spes omnis in illa: Plusquam Thessalicis hac ego dives agris. Parvo dives eram, claris non invidus hortis, Dulichias longum qui tenuere rateS, Aut quos Hesperio vos primum in littore amastis, Raptos flevistis postea , Atlantiades. Testae cura mihi Colubro non tradita ; custos Angustas inter quid mihi tantus opes pFrondes latratu fido servabat amicas, Qui custos horti, Pellitigrinus, erat.
Doctior haud alius, fures arcere nocentes; Hortetur tacitos nox licet alta dolos. Hei mihil quid toties tibi prodere gutture rauco Latronum caecas profuit insidiasyAbstulit en Boreas ramos , mea Regna , virentes . Nec te degenerem saeva rapina notat. Nanni neque fur sepem conscendit vepribus hirtam, Nec validam excussit postibus ille seram . Crassator Getico venit de littore; damnis Et fremuit toto conscius axe meis .
Testa perit, longos frustra mihi culta per annos, Gloria iam, miseri nunc dolor Agricolae . Saepe illam, memini, vicino sonte rigabam;
innat muscoso pumice Iympha mihi γ
233쪽
Urna mihi fuerat Samio de glutine; centum , Qua via fit latici, secta foraminibus. Sie Ccilis bene dimensam syphunculus undam Egerit; in numerum sic liquor omnis abit. Nee jactus bibulas gravat inconsultus arenas; Et lactat teneram , non premit imber humum. Explicat interea riguus spectacula turbo, Ramosas sypho dum jaculatur aquas . Idem qui glebas, oculos quoque recreat humor; Blanditurque simul frugibus, & Domino. Ergo , cadente die , cum jam Cythereius ignis Fulgurat , di niveos Cynthia jungit equos,
Ier circum v ridem mihi ducitur hydria truncum; Et bibit algentes cespes odorus aquas. Ast ubi Ruricolis sua munera dividit annus; Exercetque suus tempora certa Iabor; Sarcula vel tenuem vertunt, mea jugera, concham, Et nitet inverso cespite putre solum . Noxia tunc rigidae morsus timet herba bidentis, Siqua nocens testa sorte suborta mea est.
, vel juvat effoetas senio dimittere glebas; laque mutata scrobs juvenescit humo . Desuper immundam stipulam jactare solebam, Quam levis haedina corbula legit hara. Ipsae sit ni decori sordes; & poma salubri Ante diem veniunt exsaturata fimo. Quod si, nequidquam vana spectabilis umbra , Luxuriat pansis sylvula brachiolis, . Falce luit fastus, & castigata, modestis -
Laetatur frui tu proveniente comis.
Sideribus primum sed cum glacialibus annus Horruit, informi torpet dc unda gelu ;Qine
234쪽
Quaesieram densis intexta repagula cannis, Ne teneras frondes laederet aura rigens, Ipse, procellosas hyemes ne poma timerent, Texueram facili stramina tuta manu. In tegmen lento venerunt vimina sparto; Uenit & enodi scirpea virga sinu . Tortilis hinc, illinc calamos firmabat agrestes Arbutus, oc rigui sontis amica salix. Haec ubi composui; cum primum Aquilone moveri Sylva mihi curvis visa cacuminibus, Hinc, atque hinc modico curvabam stramina flexu, Quae firmant stabiles conςamerata sudes. Rustica sic validos arcent umbracula ventos: Admittunt nullos stragula fida metus . Pandit inoffensos angusto tegmine ramos, Et tepet invito tuta Decembre cedrus. Sunt calami, clypeus; molles, munimina, junci ;Uallaque sunt, valli; pilaque sunt, paleae . Ac veluti, notas ubi littus monstrat arenas, Praeceps irati concidit ira maris, Non aliter, conserre licet si maxima parvis, Textilis 2 lias tardat arundo minas . Sed quid inexpletas pomis impendere cur s , Horrentem brumam quid superasse juvat 'Ecce meas evertit opes elementior annus; Et , qua non rebar, vulnera parte tuli. Abstulit aestivus Boreas innoxia poma , Poma , quibus toties saeva pepercit hyems.; Ante solum virides sparsim jacuere capilli, Pompa colorati qui modo veris erant. Tabuit exanguis tostis arbuscula ramis, Umbraque de nudo stipite sola venit.
235쪽
Poma verecundo pendent ingloria collo; . Autumno nec quid polliceantur, habent. Ut vidit simul ut periit me vita reliquit Credo equidem I dc plantae concolor ipse sis. Nec tamen abstinui, si runc quoque vita maneret , Qua licuit, celerem serre saIutis opem. Ramos solicita populatus falce rigentes,
Scrutabar vitae semina siqua forent. Scrutabar frustra: vitium detonsa fatetur: Non illi robur, non vigor ullus erat. Altius ad vivum descendit lamina serrae; Findit oc aequato vulnere utrumque latus. Summa cadit; sed, quae remanet pars infima trunci, Uitae nescio quas arguit icta notas. Protinus exiluit mihi spe subita trepidum cor; Et, cedrus, exclamo, perdita vivit adhuc. Nec mora e congesta camporum sorde fovebam . Frugi serae tenues relliquias animae.
Cortice mox scisso in fibras serrata latentes It cuspis, secto qua via facta libro.
Λdvena per tenues tunicas se surculus insert; Dives adoptivo germine planta tumet. Haeret funiculi nexu ramusculus hospes; Ter quater in gyrum licia ducta mihi. Glutine viscoso linitur rimosa cicatrix; Ne vento, dc pluviis victa fatiscat aquis. Sed blandita prius miserum spes vana fefellit: Hei mihil quam modica concidit illa mora Postera tollebat currus Aurora; reviso Germina solicita cum medicata manu. Eloquar exanimata jacent: mea pectora solum Ut pulsent duro verbere, robur habent.
236쪽
i Exanimi suprema dedi medicamina, Iuctus;
' Si posset lacrymis sorte virere meis. Sed lacrymae a trunco discunt arescere: plantae , Concinit extremas tunc dolor Inserias. Inculta miseros solabar arundine casus;
Flebilibus modulis fistula triste sonat. Invide, dicebam, Borea, quo pontus : dc aer , ino merito tellus bella movente timet; Ο, Furiis Erebi, quid mitia nomina quaero Fallimur : o furiis exagitate tuis ; 3I nunc, di magna tumidus laetare rapina. Quae spolia ex illa tanta fuere tibi p Hospitium est, si vera fides, tibi Caucasus horrens Durior es patriis sed tamen ipse jugis., Illa, ni fallor , religatus rupe Prometheus, Lumina discerpto pectore rapta luit .l Cum sis Iapetidae socius furtique, locique ς' rina sodalitio quod vacet una, queror. Rupe Promethaea, & laqueis tu dignior illis;
Dignior obscaeni vulturis ungue Peti.
Crudelis, vilisque simul tu stipite rapto;
Clarescit magnis ille latrociniis. 2Estus erat, culmisque graves Cerealibus agros Torrebat multo sicca Leone dies .
Sibila tu misces, hibernaque frigora; Caeli, Eripis & Libycis fratribus imperium . Si sciat hoc Auster, te praelia quanta manebunt pinanto, si sciat hoc Asricus, ore fremet
Audiat hoc facinus resono Pater .Eolus antro ;Foedera perpetuo carcere fracta lues. Insormis tibi servit hyems; cum vertitur aestas, Aeris imperium non tibi sorte datum. Tunc
237쪽
Tunc Libyes animae regnant; pinguesque novales Educat humenti quae tepet aura Noto. Tune pruinosae si i liens aspergine brumae, Tu nive Parrhasia torpidus, arva colas P Arva colant alii: Boreas sera bella sequatur. Aspera conveniunt moribus arma tuis. 'Quod si fraterni fines invadere Regni Est furor: dc vetita te juvat ire via Saeuiat Alpinas Boreas aestivus in ornos Terrificos reddant dc nemora alta sonos. Te decet indociles flecti convellere sylvas Te decet insano bella ciere mari. 'Quid tibi cum pomis Tyrio certantibus ostro pNon iacit ad fastus testa petita tuos. Cum Rodliope, cu celsus Atlas, cu Taurus,& Othrys Te tremerent, Cedrus victa triumphus erat . Quamvis nosse prius te vilia furta sequentem Debueram: A mores edidicisse tuos. Attica s sed raptus pudor est memorare profanos Me poterat casus Virgo monere meos. Degener haud sollim , furto es sceleratus eodem Siqua tamen gelidus jura Tyrannus habet. Fraude lacessitus nulla mea germina perdis Fraude, velim quaeras, Pectora nostra varant. Non ego te virgis petii , cum pinea claustra, Improbe, dirueres P 'tis Achaemenii. Non ego te , longi socium Maris, utre serebam Inclusum, altricis tecta petens Ithacae. Non ego te vetui Neptunia verrere Regna Nec dixi e mediis, mos egoi torvus aquis Crimina quid memoro, nullo tibi crimine notus' ossiciis notum mereor esse meis.
238쪽
Qua tu Rhiphaea spiras glacialis ab Arcto, hContigit angusto fornice cella mihi. Ah quoties, Scythico concretas frigore pennas Cum quateres, toto corpore dirigui . Nec me pileolum juvat auriculare , nec ustas Pensilibus manicis implicuisse manus. AEquet nostra licet specularia flexile plumbum , Et cerata licet pone papyrus eat , Fraena licet duro succedant tertia ligno, Additaque obseptum penula claudat iter, Auditas tamen e audiris8 non, improbe, cessas Tristia cultori damna referre tuo.
Hinc, age, carpe fugam, socii me saepe monebant: Sui ctum parcas solicitare Larem. Ah fuge crudeles auras; fuge noxia tecta; Si nescis, statio non habet ista fidem. Perdidit Arctoum multos conclave sodales: Tu caveas, ne re par quoque casus agat. Ille simul noti memorabant nomen amici Morosam hinc primum rettulit Ischiada Ille aegris oculis viridi bombycina quaerit Panniculo; huic fauces tussis anhela quatit. Collige sarcinulas , clamant; nec falsa monebant
Doctus eram damnis vera monere meis .
Vitassesque utinam Borealia sidera, acerbo, optime amicorum , funere rapte mihi.
Cum me, fallacis primo sub flore Iuventae, Exciperet duro docta Stagira sinu,
. Ille' vectatissima probitate , doctrinaque Vir, Go rus, Societatis Iesu , iacuiboris Praeceptor in Philos pricis Disciplinis.
239쪽
Ille meo abstrusam scintillam in pectore Veri Extudit, artifici nobilis Eloquio. Ille mihi vitae socius , morumque magister ;Fida mihi dubia fax erat ille via. Ultima Lesbiaco canetem cum carmina plectro, Laudavit plectri carmina Lesbiaci. Hei mihil te tristes elegi, incultique manebant; Materiesque novi carminis ipse venis. Uergebas viride ad senium ; cum dura repente, o facinus 3 rapuit te Libitina mihi. Funere tuque, rigens Aquilo, culpatus in illo, Et quae Sithonio sibilat aura jugo . Saucia te Pallas flevit, te Suada jacentem: .
Ingemere ad cineres nec modus ante tuos.
Sorte tua felix sed nunc colis arva piorum :Non habitura vices nunc tibi parta quies. Et me fallacis vitae tot fluctibus actum
Deseris incerta per vada caeca rate.
Sed quo me tandem cineres rapuistis amati λAd Testam, heu frustra garrula, Musa redi. Horto multus honos , Cedrus dum floruit; horto Aruit haec postquam, gratia nulla fuit. Moesta solo buglossa jacet, lacrymosaque cepa . Moestaque cum sociis inlyba pimpinulis. Iam mihi nec fatuis nunc albicat area rapis, Turgida nec vili murice beta rubet. Pro tristi eruca, sylvescit carduus horrens; Pro levibus malvis, igne cremanda filix. Emoriens Cedrus secum abstulit omnia. fallor; Quid vano quereris si unere, stulte dolor Desii ne jam salis, Borea, tibi nomine presae . Plaudere: non potuit cedrina virga mori.
240쪽
Vivit, dc in lucos mutata sede recessit Elysios: horto paupere major erat. Illa piis dignas spargit cultoribus umbras ;Illa sacrum grato complet odore nemus. Non alia Uates, alia non fronde coronas Saepe legunt fortes, Martia turba, Duces. Illa Ducum rigidas ramis nunc sustinet hastas; Nunc vatum dulces sustinet illa lyras. Vive diu, nemoris decus immortale beati, Non illi species despicienda tua est. At, si sorte Nucem videas consurgeret, puro Carmine Pelignus qua celebravit OIor, .
Filia sis sylvae quamvis Atlantidos, illam Demissis, jubeo, devenerere comis.