Caroli de Aquino Societatis Jesu Carminum tomus 1. 3.

발행: 1702년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

148 ELEGIARUM

E LEGIA IV.

erat, & dulces imitari sydera somnos , otia si possent sydera nosse, Putes.

Curarum domitrix, redimita papavere frontem , Humida nox tacitos axe regebat equos.

Stellatum placido stipabant agmine currum Pigra leves humeros somnia, pigra pedes. Discolor est illis facies; nec foedera certa, Excipe quod nobis insidiantur, habent. Sunt aliis oculi tristes , atrataque vestis, Demissumque nigra fonte supercilium. Sunt, quae fausta ferunt hilari praesagia vultu, Candida queis facies, candida vestis adest. Otia pars sequitur; sequitur pars altera bellum; Illa jocos spirant vultibus, illa neces. Multa metus vani, spes multa fatigat inanis; Sunt, quae sceptra manu, sarcula quaeque gerant. Turba levis blandae serpit per tempora noctis, Curarum inducias fallere docta breves. Suppliciis animos exercet inanibus; ipsa Ne fluat ingrato nuda labore quies. Otia deserto cum vomere carpit arator, Saepe reluctantem tunc quoque versat humum. Dum

252쪽

Dum clypeo somnum miles commendat aheno , , licet sileant, Martia saepe timet. optata recubans & nauta potitus arena, Quas jam deseruit, saepe tremiscit aquas. Fallaces ludunt per amica silent ia larvae ;Nec modus incertis est volitare modis. Non requiem, requies dum possidet omnia, servant

Noctem illis, vigilem suspicor esse diem .

Noctivagos inter Fratres nitidissimus unus, Qui reliquos forma vinceret, ales erat. Gongagae cellam celeri petit ille volatu; occupat & nivea languida membra manu . Nox Iuvenis leve corpus agit per sidera ; corpus νNamque animus supra sidera semper erat. Singula dum tacitus lustrat Gongaga , supernum Fallit iter roseo penniger ore comes. Inclite , dicebat, Iuvenis, quem mascula virtus Fatiserum terris eximit ante diem, Sidereas metire vias, nunc hospes Olympi, Civis post modicas, credo, future moras. Regna vides, scopulis quae non horrentibus Alpes, Expansis geminum nec mare claudit aquis. Italiam, Italiam clamet per caerula, quaerit Regna pererrato qui peritura Μari. Gorizaga emensis conclamet sidera Terris ;Invideant Phrygiae Regnaque nostra rares. Principio aereos aditus, vacua atria , lustra , Immensum latas di per inane vias.

Scilicet haec sedes aurae spirabilis illa est, Carpitis ambiguae qua breve lucis iter. . Sed dulces haustus vitiant imbresque nivesque,AEolii Fratres praelia quaeque cient.

253쪽

Hic dum sanguineo fulgens rubet igne Cometes, Algent solicito regia corda metu. O pudori humanos cohibet fax quantula fastust Territat exiguus sortia Regna vapor. Altius evectis liceat pomoeria Caeli, Atque vagas stabili lege videre faces. Prima Hecate incertos vultus, maculisquς revelae In seistum, terrae proximitate, iubar. Desinit hic tellus potius , non incipit axis: Λlternas regio non habet illa vices.

Nunc, tibi quos orbis pandit versatilis, ignes

Suspicias , oculis digna theatra tuis. Splendida quae toto sparsit mendacia CoeIo , Quam fuerit dictis Graecia vana, vides. Non hic Hesperii custos Draco sibilat horti; Non haec Herculaus possidet arva Leo. Non hic, attollit picta dum sidera cauda , Pondere gemmanti vana superbit avis . Non est, Gnossiaci timeas quod cornua Tauri; Parrhasiamque Helicen, Icariumque Canem. Flagitiosus amor, scelerumque insana cupido Transulit ad superas crimina vestra plagas . Scilicet exuerent ut turpiter acta pudorem . Alliceret radiis quae Polus ipse suis.

Quae mora nam sceleri fuerit, terrere nocentes Si quae debuerant astra , nocere monent8

Dum triuimur, non tu seli revolubilis audis Dulcisonoe, rapido quos ciet axe, modos Quales Ismarii nec mendax gloria plectri, AEquarit partus, Calliopea, tuus; Lesbiaco nec monstra maris qui pectine flexit, Flectere vectorem non potis ipso suum . Dum

254쪽

Dum rapit ad numerum celeres zeler impetus orbes, . Argutos reddunt lucida Templa sonos . Dulcia sed vestros hebetant modulamina sensiis; Ut nimius vincit lumina vestra dies. Te quoque, lux animo nebulas nisi tanta repelIM, Obrueret verse concitus axe fragor. Haec eadem, stabili surgunt dum lege, caduntque, imperium tacitae signa secuta manus, Tempora distinguunt, celeri dimensa rotatu , Quaeque vices operum , quaeque quietis habent. Hinc vobis volucres anni labuntur ab astris, Lustraque, & eisceto Saecula longa gradu; Longa , quibus fluxae pars est modicissima vitae; . Nam breve, quod tandem praeterit, esse reor . Figere vos terrae pudeat, quos orbe citato Sidera dispensant, conficiuntque , dies. Tempora si tanto gigni molimine nossent, Prodigerent homines forsitan illa minus. Nec fluerent horae damnosa per otia; vitam Queis tantus verso praebuit axe labor. Desii nit hic demum quidquid longinqua vetustas Solvere , vel fati vis inimica potest. obscuri imperium exercent non desuper anni: Invida nil illic tempora juris habent. Pura dies regnat, sed non habitura sequentem; Nam noctis reduces non timet illa vices. Innumeros annos iis se collecta resorbet ;Perdit inexhausto saecula longa sinu . Immutata manet; spatio nec clauditur ullo orbita , fine simul principioque carens. Forsitan & terras ex hac statione requiris: Has sola magnas ambitione vides.. Eri

255쪽

Eridanum, Euphratem, Nili petis ostia' Ni Ium,

Euphratem, Eridanum contegit umbra brevis. Flumina quid memorem ρ latet hoc de vertice pontus, Ut latet aequorea saepe lapillus aqua. AEgaeum, Ionium Ionge caligat: ab ista Quantus nautarum deficit arce timori

Ipse, jugo late qui panditur Atlantaeo, Gutta est, quem vastum dicitis, Oceanus. Ulterius vano pudet indulgere labori: inius aethereis lumina redde plagis. Hic quoque Regna vides; sed quae non imbre cruento Regnandi vecors irrigat usque sitis. Hic quoque suIgentes aurum discriminat aedes; Sed pallet nullis aurea massa dolis. Ver habet hic etiam florum sua dona; sed Auster

Hic nullus vernas depopulatur opes.

Macte bonis animi, Iuvenis: praesagia mentem Grandia ni fallunt, tu quoque noster eriS. Sed non illecebras, & inania vota sequutus Haec inter Patrias Regna tenebis opeS. Bellum disce pati, Juvenis: si castra requiris , Digna reor, quae tu castra sequaris, habes. Mi Iitat invictis Caelo Lojola maniplis; Hunc sequere, & tanta praelia disce manu. Pugnabis, magno non degener ipse magistro; Et domito praedas ex Acheronte seres. Sidera victorem accipient; pugnaque calentem Purpurei toIlet nectaris unda sitim. Tempora si quaeris tempus nam torquet amantes Te nostrum faciet, suspicor, hora brevis. Aliger haec fatus dextram ditat vitamicam:

Namque prius socias implicuere manus )

Duiliges byl

256쪽

Excussus Gonraga thoro, cur brachia Iaxas ΘCur dulcis fandi copia cessat R. ait., Sermo scredo equidem paulum si tenderet ultra Me coelo poterat detinuisse tuus.

257쪽

Ad Paleas Bethlemii Praesepis , Infantis

Dioini membra conte

gentes.

FElix, quae Puero, dum bruma Aquilone protervo

Saevit, inornatum sternis, arista , thorum. Ne querere, ingrati quod languida solis ab aestu, Tabueris, virides arida facta comas. Ne querere, immites nudi me ris ad ictus Falciferae morsu procubuisse manus. Quod te despciat, non ullo faenore laetam, Area, cum tostis frugibus icta gemit, Quod per inane ferat te mobilis aura jacentem , Aut neglecta colas hospita putre Tolum , vilia sussicias demum quod pabula flammis, QDr te sola manent funera parce queri. Fortunae indecores cursus dedisce prioris: Ad titulos Infans te vocat i ste novos. Non te Coryciis vernat jactantior agris Ebria purpureo spica Cilissa croco. Non te, Cecropio quae nectare sudat arundo, Non aequent stipulis Galbana rara suis. Stirpe satus nostra teneros aspirat amores, ibi tibi divinus, tradita cura, Puer . Tu Puerum' spectas lactentes tendere palmas, Pectora dum matris captat eburna suae . Tu

258쪽

Tu lacrymas cernis, queis non pretiosior ulla Cortice populeo succina gutta fuit. Forsitan &, jugi fletu ne mersa fatiscas, Sed potis es potius quo revirere) times. Iam qui crebrescit querulo de gutture, pulsat, Quam tibi, non ulli notior, astra sonus. Forsitan & metuis, quae per suspiria gliscisnt, Ne te festinent corripuisse faces . iSiderei tu membra foves Infantia agresti Stramine; singultu te fovet ille suo. Non illum anguiti census, sors indiga rerum Λ te non illum poscere cogit opem. Sponte datum credas, quantum te noscis amari: Posi habuit Coelum Parvulus ille tibi. Ille queat molles inter recubare, hyacinthos, Membraque in Hyblaea semper habere rosa. Quia etiam Tyrio saturas de murice lanas Ille queat tremulis nectere brachiolis. Sed non ille rosas, saturas nec murice lanas, Nec tremulis nectit coccina brachiolis. Stamine pro molli, Phoenicum sic vellere, legit Hic Puer e culmis stragula sarta tuis. Hinc nova sublimem tantum te gloria tollit, Quam despecta prius, nudaque laudis eras. Sed meritas in amore vices tu grata repende. Quid sit amor, paleas nam quoque nosse puto. Culmus amat, longo spicam dum stipite lactat; Densaque grana humeris dum quoque sulcit, amat. Nunc quoque frumentu electum, sub Numine parvo, Sorte tibi fausta sustinuisse datur. Si tibi tantus amor frugis, quam terra eretvit; QM anta immortalis gratia frugis erit φ

259쪽

L E G I A R U MErgo, depositi si te reverentia tanti, Si tangit Domini cura, fidesque tui,

Fac venias Puero custos, columenque latenti; Et mollem niveo sterne thorum lateri. Principio stipulas socias sequare memento; Et, qua sunt sectae, parte jacere velis. Cuspidibus non ulla rigens horrentibus extet: Nec nodosa gravi tubere promineat.

Grande scelus fuerit, membris lactentibus esse Si quae praesidio debuit, ipsa nocet. Aspera siqua igitur tactu est, ct pressa remordet De numero caveas sit, precor, illa tuo. Moereat illa suis exclusa sodalibus; aequas De nimia & poenas asperitate luat. Quod si te pigeat tam duras sumere poenas, Degenerem reliquis supposuisse potes. Mitius ingenium flictu condiscet ab ipso Quoque, invita licet, sic quoque prosit, erit. Quamvis nulla, reor, fuerit, quae, Numine vila, Duritiam nolit deposuisse suam. Praecipue caveas, pungenti cuspide mordax Ne mala se sociis misceat herba tuis. Absit, qui soliis noceat paliurus acutis; Mistaque vulnificis sordida lappa rubis. Tempus erit, facinust, sylvestribus horrida dumis.

Cum cingent tenerum serta cruenta caput:

Texta sed in virides, sine, tristia differat annos; ,

Nec serat ante suum vulnera tanta diem. Haec ubi solicita provideris omnia cura; ominor , excipiet te novus inde labor. Instrue te nisus contra intractabilis anni:

Impete te rabido saeva lacesset byems.

260쪽

Cernis ut admittant multos spiracula ventos ZUt pateant pluvio rustica tecta Iovi δErgo, minax foedo seu decidat imber olympo ,

Seu glomeret densas algida bruma nives , Te decet a Cunis arcere agrestibus imbres , A membris gelidas repulisse nives. Molle latus si sorte rigens petit aura, caveto,

Improba ne tenerum mordeat aura latus.

Sithonio Boreae stipulas oppone stequentes; Lacteoli clypeus pectoris esse velis. Quod si sorte rapax sinuoso vortice turbo Ingruerit, veteres impuleritque sores; Ocyus in cuneum densatos collige culmos, Et toto sortis surge satellitio. Arida sis quamvis, omnique obnoxia vento, Λ Puero sortes vincere disce tuo.

Quem tegis, imbellis Puer est , di pectore nudo ;Sed tamen imbellem Tartara saeva timent. Forsitan oc nimbos grassantes aethere miscent Tartarei, suadet nam vetus ira, Duces. Ergo age, candidulum densis tege pectus aristis . Ingere collectam per latus omne struem. Cum se Nazarea parituram Sede Puellum, Fixum animo ferret non temeranda Parens,

Stamine de tenui velamina pura , brevesque Texuit arguto pollice fasciolas. Quin etiam senior Nutricius iste Tonantis, Qui latuit parva magnus in AEde Faber,

Etruxit odoratis Nato cunabula truncis Cedrina, Virginea saepe movenda manu. Cumque sua suerat meditatus conjuge carmen ,

Quae Puero insomni Naenia prima seret. R Irrita

SEARCH

MENU NAVIGATION