장음표시 사용
241쪽
Ea in Societatem Igm petit admitti.
Abstinuit Author in hac Elegia a littera Canina , ut morem gereret nobili Adolescenti leviter bisso, qui . illam publice dixit.
D G2 4 Loiolano, nitidae cui conscia vita
Facta notat vivis nobile nomen aquis, Pagina conveniat saltem te fida salutem, Qua vacat & Dominus, nunciet illa tibi. Ipse tibi supplex veniam ne sponte, molesta Undique me septum quae tenet, aula vetat. Te quoque deliciis olim fallacibus aulam, Astu quoque solet, detinuisse, puto. Sed tibi de laqueis, quos nectit vana cupido, Fas suit incautos explicuisse pedes. Secessuque pio tutus nunc eminus undas
Aspicis, insani damnaque mille sali. Quae
242쪽
Quae signas exempla, sequi mens poscit; iniquum
Excutiant utinam languida colla jugum. Illa dies Gangis gemma non divite, at ipso Illa mihi veniet sole notanda dies. Nunc ignava tenent me desidis otia vitae: Illaqueatque suis mobilis aula dolis. Quamvis nec desunt qui bella, minacia bella, Subjiciunt animo, non ad unda, meo . I, pere, mox addunt, summae fastigia famae, Inclita qua magnos semita duxit avos, Dum belli patiens aetas, dum laeta Iuventus, Nobile dum pectus vividus ignis alit. Aude aliquid, genus invictum quod pandat; avitis Et pigeat palmis incubuisse Iatus . ,
Tu nova lux titulis , columenque accede vetustis; Nomina tu gentis tolle, decusque tuae . Incipe longinquum quae Mantua mittat in aevum, Et quae fatidico Mincius amne canat. Sed neque solicitat vano me fama tumultu , Dives centenis sit licet illa tubis. Ambitio ventosa manu nec ducit hiantem,
Attalicos fasces spondeat illa licet. Nec me bella sequi juvat exitialia, aheno Nec clypeo dociles implicuisse manus. Quamvis bella placent, sed quae Cocytius hostis, Et toto Eumenides cum Phlegeton te timent. Tu modo , si stygias mens est domuissis phalanges, Me signis etiam, si vacat, adde tuis. Conjiciam in medios utinam me cominus hostes, Anceps qua multo limguine pugna calet. Non metuam jaculis impune volantibus ictus, Non metuam jactas in mea damna faces . . Non
243쪽
Non ego dissimulem: minimo sum commodus usu; Nec mihi, quae tecum militet, apta manus. Et passim lectos tibi novimus esse maniplos, Quos Cςlum palmis evehit usque novis. Distendunt cum Sole manus selicia bello Agmina, disjunctis agmina fusa plagis. Flos pugilum late non cessat dulce Tonantis Gentibus edomitis imposuisse jugum. Fusca comas Libye caelestibus abluit undis, divini Solis ab igne calet. Iam Ganges vobis, S Eous, fabula, Memnon , Caucaseo tellus cessit & usta gelu.Felices acies, quotquot tua signa secutae, Splendida magnanimae nomina Iaudis habent.
Haec ego suspiciam Ionge vestigia: illis
Me nulla aequatum conditione velim.
Ultimus accedam tibi miles, di agmina claudam; Dum liceat, ducunt quo tua jussa, sequi. Me gelido statuas Aquilonis in axe; madentes Est animus galea sustinuisse nives. Me statuas nimio Caeli flammantis in aestu, Qua calet assiduo Sole Libystis humus. Est mihi quod flammas domet, di Titania pectus Spicula; nec fauces vincet anheIa sitis. Atque utinam , quamvis ingens audacia voti est, Eoas jubeas me petiisse plagas; Pandit ubi Ganges Soli cunabula; totis Sed luget sceda nocte sepultus aquis . Expiet effusus campis mihi sanguis in illis, O utinam i labes , India caeca, tuas. Quid gemmis mendica tumes, & Gange beato pHoc magis es, dives quod tibi plaudis, inops . O me
244쪽
o me selirem, signum Ctleste salutis Si liceat Templis explicuisse tuis sQuam bene tunc Iςtum fodiant mihi spicula pectus ;
Nam bene tunc condat lumina summa dies. Saepius haec animo tacitus sitiente voluto; Allicit atque oculos India multa meos.
Illa quies mihi sola venit, 'mihi sola voluptas. Illa tenet noctes scilicet, illa dies. Expansis puppim velis quae tendat ad Indos, Saepe meis oculis obtulit alma quies. Saepe mihi pelagi facies est visa minantis; Excussit somnos non semel illa meos. Quin etiam, menti illudunt dum somnia , Gangi Non semel ad littus visus adesse mihi. Exilui, optata tanquam statione potitus: Non habuit statio sed tamen illa fidem . . Annue tu votis; &, quo mens incita tendit , Qui potis es, facilem tu mihi pande viam. Hoc poscunt oculi , mihi qui noctesque, diesque Fletu non unquam deficiente fluunt. Quod si missa notas confundit Epistola, noscas :Illam de pluviis immaduisse genis. Siqua movet pietas , Claudi, mea vota secunda Haec modo spes vitam sustinet una me/m,
245쪽
IBi, in Ausonias regalis Epistola terras λAn pudet Ausonias te quoque adire plagas Perge tamen: terras fugiat Cleopatra Latinas; Suscipiatque meas terra Latina notas . Elatam septemgeminis cum videris Urbem .
Collibus, di Latium, pagina fida, forum,
Tu caveas Romae fastus mirere superbos. Ductaque sidereis aemula tecta plagis Quin jubeo dieas jactantior Ocyus; astris . Celsior assurgit munere Roma meo. Nostrum est,quod duro niteant de marmore TempIa; Nostrum est, quod nubes ardua signa petant. Molibus illa nitens terrarum maxima Roma Quid, tua si repetat dona Canopus, erit Quod si Tarpeiae culmen lustraveris arcis, Et trifido Latium qui rubet igne Jovem , Ne paveas fatale jubar; majoraque , dicas, Forti tela manu noster Osiris habet. A Pharia demum te Regnatrice protectam Nil demirari, nil metuisse decet. A qua tu solum, non quo mutare memento Atque hoc te monitam' saepius esse puta. Vei ἰim ubi Terrarum Domini perveneris Aulam,
Cladibus exiliet, suspicor, illa meis
246쪽
Triste supercilium non te Victoris acerbi,
Nec moveant fassu Regia tecta suo. Mitia quin etiam ne captes tempora fandi, Sed quae Victori sint dolitura magis. Casus ille meos tunc perlegat, aegraque corda His urat demum pagina scripta notis . .
Quam nos Augusto fugimus victore salutem, Mittimus Augusto : haedic vota vel hostis habet Noscere si curae est speciem scribentis, di ora, Quosque animos viduo in littore victa geram: Dextra regit calamum, Libycum sed laeva colubrum; Et dextra officio, laevaque digna suo est . Non prius ista leges, quam me properata sub Dmbras
Mors agat , easus vindicet una meos.
Hinc melius disces, quantam tu viceris hostem ;Forsitan haec audens di tibi major ero. Quantum animi nobis, tantum tua gloria erescet; Hoc mage tu selix , quo magis ipsa serox. Forsitan & dices : quae se generosa peremit,
Non haec, ut rebar , Demina mollis erat.
Non est , quod sperem te nostro aegrescere letho ;Non est quod Iacrymas hostis ab hoste petam: Quamvis ex oculis largus tibi decidet humor , Uret 6c attonitus tristia corda dolor. Nullus. amor , sed moesta dabit victoria luctus , Non tibi quae numeris provenit aucta suis . Hos ego sed fletus, atque haec suspiria posco;
Et te perpetuo sic desuisse velim . . Ni silc indoleas nostro de , funere, lethi Perdideram causas , & decus omne mei. Ante meos cineres, lacrymas qui fundat amoris, Si, mea lux, superas , sorsitan aIter eris.
247쪽
Exprime tu rabidos commoto pectore luctus; Et me non pietas Caesaris , ira fleat. Has ego viperea lacrymas pro morte paciscar; Has exul Regno, cassaque luce, seram. Nunc, mea depascat quod viscera, gratulor, anguis; altius inque sinus noxia pestis eat. Tu quoque, ni fallor, partem trahis inde veneni; Teque anguis sorsan saevius iste petit. Transmittit Latiam generosum virus in aulam: Me prope, sed gravius te procul ille serit. I nunc, dc vano victam mentire triumpho, Tam bene quae casus concidit ulta suos.
Quamvis nec Latiis ne Roma stiperbia0 armis,
Deserar ad Stygios, nec tibi victa, lacus. Improba ventorum quam perdidit ira , marisque, A sola. victam noscere sorte potes. Sola regit varios per Regna liquentia fluctus; Sola procellosis imperat illa Notis. Niliacis meminisse potes gemuisse carinis, Subque Parethonia Nerea classe tegi; Actiacas per aquas Mundi cum sceptra natarent p. Perque undas ingens luderet Imperium. Iudice Leucate, arbitrisque Aquilonibus actum est,
Fortuna orbis tolleret arce caput.
Sed proras favet illa tibi complexa Latinas;
Ausoniasque rates dextra vehebat avis. Laeta Palatinas alnos Dea marmore ducit; Ad remos niveas admovet ipsa manus. Ventorum famulas tibi commodat a Ius iras, Et servit Latiis tota caverna tubis.
Indulsit Romae palmam Regnator aquarum:
aEmulus est Nilo stilicet ille ineo.
248쪽
Extimuit spatiosum Amnem grandescere Nereus Par peIago, victor si rediisset, erat. Ergo, dum vomuere incendia puppes,
Iussus & invito Mulciber ire Mari ;Hesperiis Phariae pinus arsere favillis;
Nec reparat tantas Ambracis unda faces.
Caerula dum flammae praetexunt, sydera sumus, Una ego vix caeco sospes ab igne fui. Quamvis quae sine te, conjux miserande , serebar Fluctibus in mediis, non ego sospes eram. Quid facerem ventis invisa, invisa profundo Abstulerant Regnum ventus , di unda meum is Victorem sequerer, jam non Regina, Latinum , Et premerem hostiles, sarcina grata, rates Λn sugerem , saltem vel sic habitura secundos, obruerant pelago qui mea sceptra, Notos Fortunam pudor est, dixi, mea terga viderer Sed pudor a viso Caesare major erit. . Me miserami geminus mea nomina postulat hostis: Victima Fortunae, an Caesaris esse ferar δAugustum fugimus: Fortunae cedimus hosti: Sed me victricem Caesaris illa facit. Me pelago domitam mentiris, Roma; Canopus .
Accedet titulis, non Cleopatra, tuis. Non captiva tuos sequar illaqueata triumphos, Vincta manus ferro vindice, vincta pedes. Non me degenerem Regno Fortuna videbit Ducere servili pensa Latina manu ; Romuleae nec, sublatis per compita natis,
Monstrabunt, curru praetereunte, nurus.
Barbara, non dicent, Regnatrix Mempheos, illa est:
Nunc jocus, at nobis anxius ante timor.
249쪽
. Illa est , quam duro Sponsi dum Marte satigant,
Flevimus ad viduos, turba relicta, thoros.
Illice nos vultu prope perdidit illa: Latinis
Non ingrata oculis namque fuisse, reor Haec ego non patiar pompae ludibria, risusque Inter adulantes, Regibus orta , vehi.
Hinc miserς subeunt vitae fastidia; Regno
Et piget amisso non caruisse die . Hi ne superest animus rabidos tractare colubros; Nec pavet ad celerem pectus inerme necem. . Hinc angues versat, gemmas , aequataque Regnis Pocula, quae Sponso diluit ante manus. Tortilibus serpens circum plicat ubera nodis, Aspera, sed laqueos explicat illa meos. Pectora sordenti languent vitiata veneno; Purior ex illo sed mea fama nitet. Ne quaeras, color inficiat num pallidus ora ;Num tremat officio dextera senista suo PFuneris optarim mihi tu spectator adesses; Non alio tantum judice laeta sorem . Frustra habitum victae , morientis & ora requiras; Ηostem laudares hostis oc ipse tuam. Libertas animi est patrium riaeuntis in astrum, Inscia quod mortis nomine turba vocat. Haec via , nam memini, sortem in sua sata Catonem
Iussit inomnium Caesaris esse jugo. Romanos Caesar domat; hunc Cato: perdidit ense Ille suo Romam ; vindicat iste suo.
Invictos cineres totis tegit Africa campis; . Et ianus resonat nobile Maura Thetis. Haec exempla sequar. favit Fortuna nocendo ;Λccumulat palmas, dum nocet illa, meas. Cum
250쪽
Cum Duce Romano, fateor, regnare negavit sSed dat cum magno posse Catone mori. . Clarius at multo est, Fato periisse Catonis, Terrarum domitis quam dare jura plagis. Plura loqui tecum conantem vita relinquit; Supremoque riget frigore nostra manus. Extremum adscribo tandem tibi victa, triumpho Sed non servili te comitata, vale.