Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i8 Epist. ad C. Curionem, S alios

cum haec ad te scriberem, quantum ossicii sustinerem, quantopere mihi esset in hac

petitione Milonis omni non modo contentione sed criam dimicatione elaboradum: plura scribe em. Nunc tibi omnem rem atque causam, meque totum commendo atque trado. Unum hoc sic habeto: si a te hanc rem impetraro, me penc plus tibi, quam ipsi Miloni dcbiturum non enim mihi tam mea salus chara suit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pictas erit in reserenda gratia iucunda. Eam autem tui unius studio me alscqui posse confido. Vale.

sER A gratulatio reprchendi non soler, praesertim s nulla negligentia praetermisi isa est: longe enim absum : audio sero. Sed & tibi gratulor: & ut sempiternae laudi tibist iste Tribunatus, exopto : teque hortor ut omnia gubernes&moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum conlilia. Nemo est qui sapientius tibi suadere possit te ipso. nunquam labere, si te audies. non scribo hoc temere: cui scribam, video: noui animum, noui consilium tuum . non vereor, nequid timide, ncquid stulte facias : si ea destiades quae ipse recta esse senties. Quod in id Rei p. tempus non incideris, sed veneris studicri enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti Tribunatum tuu prosecto vides, quanta vis in Rep. temporum sit, quanta Varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates: quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed amabo te, cura & cogita nihil noui: sed illud idem quod initio scripsi: tecum loquere: te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. Alteri qui melius dare consilium possit quam tu, non facile inueniri potest: tibi ve- ,, ro ipsi certe nemo melius dabit. Dii immortales, cur ego non adsum vel spectator lal dum tuarum, vel particeps, vel socius, vel minister consiliorum tametsi hoc minime tibi deest: sed tamen essiceret magnitudo & vis amoris mei, consilio te ut possem iuuare. Scribam ad te plura alias: paucis enim diebus eram missurus dona esticos tabellarios: Vt, quoniam sane seliciter & ex mea sentcntia Rem p. gessimus, unis literis totius aestitis res gestas ad Senatum pcrscribercin. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim, quamque dissicili in re atque causa, cognosces ex iis literis quas Thrasoni liberto tuo dedi. Te mi Curio pro tua incredibili in me beneuolentia, meaque item in te singulari, rogo atque oro, ne patiare mihi quicquam ad hanc prouincialem molestiam temporis prorogari. praesens tecum cgi, cum te Tribulatim pl. isto anno sere , non putarem: itemque petiui saepius per literas, sed tum quasi a Senatore nobilissimo&adolescente gratiosissimo, nunc a Tribuno pl. &ά Curione Trib. non ut decernatur aliquid noui uod solet esse dissicilius: sed ut nequid noui decernatur: & ut S. C. Seleges defendas: eaque mihi conditio maneat, qua prosectus sum. Hoc te vehementer

etiam atque etiam rogo. Vale.

M. T. CICERO PROCOS. M. C AE O O s. P. D.

Q v i De tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositioncs,ut vadimonia dilata,&Chresti compilationem mitteres, Stea quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat e Vide quantum tibi meo iudicio tribuam nec mehercule iniuria: πιλ κάτε- enim te adhuc neminem cognoui in ne illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus Reipub. geruntur quotidie: nisi quid ad me ipsum pertinebit : scribent alii, multi nuntiabunt, perseret multa etiam ipse rumor. is Quare ego nec praeterita, nec praesentia abs te, sed ut ab homine longe in posterum prospiciente, sutura expecto: ut ex tuis literis cum formam Reip. viderim, quale aedificiuna suturum sit, scire possim. Neque tamen adhuc habeo quod te accusem: neque enim fuit quod tu plus prouidere posses, quam quiuis nostrum, in primisque ego, qui cum Pompcio coplures dies nullis in aliis, nisi de Rep. sermonibus versatus sum: quae nec possunt scribi, nec scribenda sunt. tantum habeto,ciuem egregiuesse Pompcium,

22쪽

Lib. II. I9

d ad omnia, quae prouidenda sunt in Rep. & animo &consilio paratum. Quare da te homini: complectetur, mihi crede . iam iidem ili: & boni & mali ciues videntur, qui

nobis videri solent. Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem, multumque mei ε ciun Gallus noster Caninius: proficiscebar inde prid. Non. Quint. cum hoc ad te literarum dedi. tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio,tum nihil magis quamne tempus nobis prouinciae prorogetur.in eo mihi sunt omnia. Quid, luando,& quo modoM per quos agendum sit,tu optime constitues. Vale.

P L v R i M V M tibi,ut debeo, gratulor. laetorque cum praesenti, tum etiam spcrata tua dignitate, serius, non negligentia mea sed ignoratione reru omnium. in his enim sum locis,quo & propter longinquitatem,& propter latrocinia tardii sine omnia perseruntur.& cum gratulor,tum vero quibus verbis tibi gratias agam, non reperto,quod ita factum sit, ut dedcris nobis, quemadmodum scripseras ad me qucm semper ridere possemus. Itaque cum primum audivi, ego ille ipse factus sum sicis quem dicam eg uel, omneis illos adolescenteis, quos ille iactitabat. difficile est loqui. Te autem contemplans absentem,&quasi tecum coram loquerer, Non aedepol quantam egeris rem, neque quantum facinus seceris.quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud. Incredibile hoc factu obiicitur. Repente vero incessi omnibus laetitiis. in quo cum obiurgarer,quod nimio gaudio pene desipercna, ita me defendcbam, Ego voluptatem animi nimiam. Quid quaeris3 dum illum rideo, pene sum factus ille. sia haec pluribus, multaque alia & dc te,& ad te, cum primum ero aliquid otii nactus. Tc vero mi Ruse diligo, quem mihi sortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem nomodo inimicorum, sed etiam invidorum incorum : ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum poeniteret. Vale.

M. T. CICERO I M P. M. . CAELIO RUFO AEDILIC v R. DES. S. P. D.

is Tu vide quam ad meliterae non perserantur moenim adduci possum ut abs te posteaquam AEdilis factus es, nullas putem datas: praesertim cum esset tanta res, latae gratulationes:de te quia quod speraba de Hillo balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto nullam me epistolam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae

me laetitia extuleriit. Ex quo vereor ne idem eueniat in meas literas. Equidem ntiquam domum misi unam epistolam , quin esset ad te altera: nec misi est te iucundius quicquam, nec charius. Sed balbi non sumus. ad rem redeamus. Ut optasti, ita est: velles enim,ais, latum modo ut habere negotii, quod esset ad laureolam satis. Parthos times, quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit: nam Parthico bello nullato, locorum quibusda angustiis, si natura montium fretus, ad Amanum excrcitum addit xi, suis probet, ornatum auxiliis,& quadam auctoritate apud cos,qui inc non norant, nominis nostri:

multum est enim in his locis, Hiccine est ille, qui Vrbeim quem Senatus mosti caetera. Cum venissem ad Amanum, qui mos mihi cu Bibulo communis est, diuisus aqtiarum diuortiis: Cassius noster quod mihi magnae voluptati suit, feliciter ab Antiochia hoste

reiecerat. Bibulus prouincia acceperat. interea cum meis copiis omnibus vexavi Amanieses hosteis sempiterno s. multi occisi, capti: reliquidissipati. Castella munita, improuiso adue tu capta & incesa. Ita victoria iusta Imperator appellatus apud Issum: quo in loco saepe,ut ex te audiui Clitarchus tibi narrauit, Darisi ab Alcxandro esse superatum. Abduxi exercitu ad infestiissima Ciliciae parte. ibi quintum & viget imum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnaba oppidum munitiisimu Pindenissum, talis opibus, tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desat, nisi nomen oppidi. Quodio si, Ut spero, cepero: tu vcro literas publice mitta. Haec ad te in praesenti scripsi, ut spereste assequi id quod optasses. Sed ut redeam ad Parthos: haec aestas habuit hunc exitum B. ii.

23쪽

ao Epit ad C. Curionem, S alios

satis felicem. ea quae sequitur, magno est in timore. Quare mi Ruse vigila, primum ut mihi succedatur in id erit,ut scribis & ut ego arbitror, spillius: illud quod facile est, nequid mihi temporis prorogctur. De Rep. ex tuis literis,ut antea tibi scripsi, cum praesentia, tum etiam sutura magis expecto. Quare ut ad me omnia quam diligentissime

perscribas te vchcmcnter rogo. Vale.

M. T. CICERO IMP. M. CAELIO AEDILI C v R. s. P. D.

PUTARE sNE unquam accidere posse, ut mihi verba deessent, neque solita ista vestra oratoria sed haec etiam leuia nostratiae Desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum solicitus quidnam de prouinciis decernatur. miru me desiderium tenet Vrbis, incredibile meorum, atque in primis tui, satietas autem prouinciae, vcl quia videmur eam famam consecuti,ut non tam accessio quaerenda, quam sortuna metuenda sit: vel quia totum negotium non est dignum vitibus nostris, qui maiora in Rep. onera sustinere & possimus & soleamus: vel quia belli magni timor impendet:quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus. De pantheris per eos,qui venari solent, agitur mandato meo diligenter: sed mira paucitas est: & eas quae sunt, valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea prouincia, nisi sibi fiat. Itaque consiluisse dicuntur in Caria ex nostra prouincia decedere. sed tamen sedulo sit, di in primis a Patischo. quicquid erit, tibi erit: sed quid plane esset, nesciebamus. Mihi metiercule magnae curae est AEdilitas tua. Ipsa dies me admonebat: scripsi enim haec ipsis Negalensibus Tu velim ad me de omni Reip. statu quamdiligentissime perscribas: ea

enim certissima putabo, quae ex te cognovero. Vale.

M. T. CICERO IMP. M. CAELIO AEDILI C v R. s. P. D.

s O L I C i T v s equidem eram de rebus urbanis: ita tumultuosae conciones, ita molestae Quinquatrus asserebatur: nam citeriora nondum audiebamus. Sed tame nihil me magis solicitabat, quam in his molestiis non me, siqua ridenda essent, ridere tecum. sunt enim multa: sed ea non audeo scribere. Illud moleste sero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum literarum. Quare, cili cum tu haec leges, ego iam annuum munus consecero: tame obuiae mihi velim sint literae tuae, quae me erudiant de omni Rep. ne hospes plane venia. hoc melius quam tu facere nemo potest. Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit. iter habebat ad Deiotarum Regem: quanquam omnia nec benigna, nec copiosa cognorant. Vrbem mi Ruse cole

& in illa luce vive: omnis enim peregrinatio squod ego ab Idolescentia iudicauiὶ obscura & sordida est iis, quorum industria Romae potest illustris esse . quod cum probe

scirem utina in sententia permasissem. cum una mehercule ambulatiucula, atque uno sermone nostro omneis fructus prouinciae non cosero. Spero me integritatis laudem consecutum. Non erat minor ex contemnenda, quam ex conseruata prouincia spes

triumphi, inquisi Satis gloriose triumpharem, si non essem tandiu quidem in desiderio rerum mihi charissimarum. sed sui spero) propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte epistolas te dignas. Vale.

M. T. C. IMP. M. CAELIO AEDILI CVR. s. P. D.

RARAs tuas quide sortasse enim non perserutur sed suaves accipio literas: vel quas proxime accepera, quam prudentis, quam multi & officii Si consilii. Etsi omnia sic constituera mihi agenda, ut tu admonebas:tamen confirmantur nostra consilia, cuna sentimus prudentibus iideliterq; suadentibus ille videri. Ego Appiusvisaepe teculocutus sum valde diligo: meq: ab eo diligi statim coeptu esse, ut simultate deposuimus, senti. nam & honorificus in me Cosul fuit, & suauis amicus, & studiosus studioruetia meorum. Mea veroossicia ei no defuisse, tute es testis:quonia κώμυς- ut opinon accidit Phania.& mehercule etiam pluris eum seci, quod te amari ab eo sensi. Iam me Po-peii totum esse scis: Brutum a me amari intelligis. Quid est causae cur mihi non sit in optatis, coplecti hominem floretem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propin-

24쪽

quis, affinibus, amicis e collegam meum pri sertim, & in ipti collegii laude & scientia studiosum mei Haec eo pluribus scripsi, quod mihi significabant tuae literae subdubitare qua essem crga illum volutate. Credo te audisse aliquid: salsum est mihi crede, siquid audisti. Genus institutorum & rationum mearum dissimilitudinem nonnullam habet cum illius administratione prouinciae. cx eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me ab eo discrepare. Nihil autem iaci vi quam, neque dixi quod contra illius existimationem esse vellem. post hoc negotium autem, & temeritatem nostri Dolabellae, deprecatorem me pro illius periculo praebeo. Erat in eadem epistola veternus ciuitatis. gaudebam sane, &congclasse no-srum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais Caesarem nunc defendit Curio e quis hoc putaret praeter me e nam, ita Vitiam, putaui. Dii immortales, quam ego risum nostrum desidero. Mihi erat in animo, quo- is niam iurisdictionem conseceram, ciuitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, priuatis, summis, infimis sueram iucundus: proficisci in Ciliciam Non.Maii,&cum primum aestiua attigissem, militaremque rem collocassem, decedere ex S. C. Cupio te AEdilem videre: miroque desiderio me Vrbs afficit,&omnes mei,tuque in primis. Vale.

M. T. CICERO IMP. N. CAELIO AEDILI CVR. s. P. D.

MARco Fabio viro optimo,& homine doctissimo familiarissurie utor mirificeque eum diligo, cum propter summu eius ingenium, summamque doctrinam, tum propter singularem modestiam: eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. Novi ego Vos magnos patronos . hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit. sedi. in hoc homine nullam accipio excusatione. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti volet. Ego res Romanas vehementer expecto & desidero: in prim sLque quid agas, scire cupio: nam iandiu propter hycmis magnitudinem nihil noui ad

nos afferebatur. Vale.

NON potuit accuratius agi, neque prudentius, quam actum est a te cum Curione de supplicatione. & mehercule consecta res est ex mea sententia cum celeritate, tum quod is qui erat iratus, competitor tuus & idem meus, assensus est ci,qui ornauit res nostras diuinis laudibus. Quare scito me sperare ea quae sequutur: ad quae tu te para. Do labellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari: nam ea quae spcras Tulliae meae prudentia temperari possc, scio cui epistolae tuae respoiadcant. Quid si meam le- αν gas,qua ego tum ex tuis literis misi ad Appiui Sed quid agas3 sic vivitur. quod actum est, dii approbent. Spero fore iucundu generti nobis: multum in eo tua nos humanitas adiuvabit. Resp. me valde solicitat. faveo Curioni: Caesare honestum esse cupio: pro Pompeio emori possum. Sed tamen ipsa Rep. nihil mihi est charius: in qua tu non valde te iactas. districtus enim mihi videris esse, quod & bonus ciuis, & bonus amicus es. Ego de prouincia decedes, Quaest. Caelium praeposui prouinciae. Puerum, inquis/At Quaestorem, at nobilem adolescentem, at omnium sere exemplo: neque erat superiore honore usus,qucm praeficerem. Pontinus multo ante discesserat. a QAratre impetrari non poterataque in tamen si reliquissem, dicerent iniqui, no me plane post annum, Ut Senatus voluisset, ex prouincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem. nasse Si illud adderent, Scitatum cos voluisse prouinciis praeesse, qui antea nonia praefuissent, fiatrem meum triennium Asiae praefuisse . Dcniquc nunc solicitus non lum: si fratrem reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte, quam potentissimorum virorum exemplor qui omneis Cassios, Antoniosque complexi sunt. hominem adolescentem non tam allicere volui, quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est: mutari enim non potest. De Ocella parum plane ad me scripseras,& in actis non erat. Tuae res gestae ita notae sunt, ut trans B. iii.

25쪽

eta Epist. ad C. Curionem,& alios

montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me Etesiae morabuntur, celeriter ut spero)vos videbo. Vale.

M. T. CICERO I M P. M. CAELIO AE D I L I C V R. S. P. D.

M Ac No dolore me affecissent tuae literae, nisi iam & ratio ipsa depulisset omneis molestias, & diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem notium. Sed tame quare acciderit,ut ex meis superioribus literis id suspicarere, quod scribis, nescio. quid enim suit in illis praeter querelam temporum, quae non animum meum magis G 'licitum habent,quam tuum 3 nam non cam cognoui aciem ingenii tui, quod ipse vi deam, te idui non pulcna videre. Illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut me existimares aut tam improuid in qui ab excitata fortuna aὸ inclinatam.& prope iacentem desciscerem: aut tam inconstantem ut collectam gratiam floretissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem: & quod initio, semperque fugi, ciuili bello interessem. Quod est igitur meum triste consilium e ut discederem sortasse in aliquas solitudines. nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quodam habebas,sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum, nomenque imperii, quo appellor. co si onere caracm, quan uis paruis Italiae latcbris contentus essem. Sed incurrit haec ια nostra laurus no solum in oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum

ita esset, nihil tamen unquam de prosectione, nisi vobis approbantibus, cogitaui. Sed mea praediola tibi nota sunt in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. Quod autem in maritimis sum facile moueo nonnullis suspicione,velle me nauigare. quod tamen fortasse non nollem, si possem ad otium: nam ad bellum quidem qui couenit praesertim coaraeum cui spero me satisfecisse: ab eo, cui tamen satisferi nullo modo potest. Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venistimon enim te celaui. Sed n ne tum prouidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda ρ quod cum audissem, nonne tibi affr- maui, quiduis me potius perpessurum, quam ex Italia ad bellum ciuile exituru3 Quid

ergo accidit, cur consilium mutaremi nonne omnia potius,Vt in sentetia permanere e

Credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, ex his miseriis nihil aliud me quaerere, nisi ut homines aliquado intelligant, me nihil maluisse, quam pace:ea desperata, nihil la fugisse,quam arma ciuilia. huius me constantiae puto fore, Vt nuquam poeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q morten sium, quod nunquam bello ciuili interfuisset. hoc nostra laus erit illustrior, quod illi

tribuebatur ignaviae: de nobis id existimari posse non arbitror. Nec me ista terret, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur: nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur:quam

quidem ego a Rep. meis priuatis & domesticis incommodis libentissime, vel istis ipsis nquae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo quem tibi charum esse gaudeo, si erit ulla Resp. satis amplum patrimonium relinquam memoria nominis mei: sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis ciuibus . Nam quod rogas, ut respiciam senerum meum, adolescentem optimum, milisque charissimum: an dubitas, cum scias quanti cum illum, tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime solicitet & co magis, quod in communibus miseriis hac tantum oblectabar specula, Dolabellam meum, vel potius nostrum sore ab iis molestiis quas liberalitate sua contraxerat, libcrum. Velim quaeras, quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihi ipsi socero non honestos. Itaque neque ego hunc Hispaniensem casunt expecto,de quo mihi exploratum est ita esse ut tu lcribis: neque quicquam astute cogito . siquando erit ciuitas, crit prosecto nobis locus. sin au- utem non erit, in easdem solitudines tu ipse svi arbitror in venies, in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse vaticinor: & haec omnia melioreis habebunt exitus. re-

26쪽

cordor enim desperationes eorum qui senes erant adolescente me . Eos ego fortasse nunc imitor, & utor aetatis vitio . velim ita sit. sed tamen togam praetextam texi Oppio:puto te audisse . nam Curtius noster dibaphii cogitat: sed eum insector moratur. Haec aspers ut scires me tame in stomacho solere ridere. De Dolabella quod seripsi, suadeo videas, tanquam si res tua agatur. Extremum illud erit : nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus.Te tamen oramus, quibuscunque erimus in terris,ut nos liaberosque nostros ita tueare.ut amicitia nostra St tua fides postulabit. Vale.

M. T. CICERO IMP. . CANINIO SALLUSTIO PRO RI AE S. S. P. D.

34 L i T E R A s a te mihi stator tuus reddidit Tarsi ad x v i. Cal. Sext. his ego ordine vivideris velle, respondebo. De successore meo nihil audiui: nec quenquam fore arbitror.quin ad diem decedam, ulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto: neque id tamen ccrium cst. ad Urbem velim quam primum venire:sed ta men iter meum Reip. & rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo,ut tu inc in Asia possis conuenire. De rationibus rese-rcndis, non crat incommodum te nullam referre: quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem. Sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non seruat: tibi magnopere seruandam censeo. Quod scribis Ap Π mea praesidium deduci non oportuisse, videbam idem caeteros existimare: molesteq; serebam, de ea re minus commodos sermones malevolorum suilla. Parthi transierint necne, praeter te,Video dubitare neminem. Itaque omnia praesidia,quae magna & firma paraueram, commotus hominum non dubio sermone dimisi. Rationes mei Quaestoris nec verum suit me tibi mittere, nec tum erant consectae . eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter Quaestores urb. id est populum Rom. teruncium nec attigit, nec tacturus cst quisquam. Laodiccae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae,ut & mihi,& populo cautum sit siae vecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmis cccinao, nihil est, quod in isto genere cuiqua possim commodare: omnis enim pecunia ita tractatur,ut praeda a praesectis: quae autem mihi attributa est, a Quaestore curetur. Quod quaeris, quid existimem dc legioni-u bus,quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent: nunc mihi non est dubium quin si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint. Marium quidem succc rem tarde video esse venturum propterea quod Senatus ita decreuit, ut cum legionibus iret. Vni epistolae respondi:venio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam diligentissime commendem: in quo mihi voluntas non deest: sed locus videtur esse tecum expostuladi: solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me nunquam secisti,quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiochiae inctus esset, & magna spes in me, atque in exercitu meo solitum dicere,quiduis se perpeti malle, quam videri eguis. si auxilio meo. Quod ego officio quaestorio te adductum reticere de Praetore tuo non moleste serebam: quanquam, quemadmodum tractarere,audiebam. Ille autem cum

D ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me literam nunquam misit, ad quem intelligebat eius belli periculum pertinere. tantum de Auguratu filii sui scriptit ad me. in quo ego misericordia commotus, & quod semper amicissimus Bibulo sui.dedi operam ut ei quamliumanissime scriberem. Ille si omnibus est malevolus, quod nunquam existimaui: minus offendor in me . sin a me est alienior: nihil tibi literae meae proderunt. nam ad Senatum quas Bibulus literas misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sbi soli attribuit. Se ait curasse, ut cum Quaestu populi pecunia

permutaretur. Quod autem meum erat proprium, ut alariis transpadanis uti nega

rem , id etiam populo se remisisse scribit. quod vero illius erat solius, id mecum com-B. iiii.

27쪽

a Ad C. Curionem,&alios Lib. I I.

municat: Equitibus auxiliariis, inquit, cum amplius frumenti postularemus. Illud vero pusilli animi, Si ipsa malevolcntia ieiuni, atque inanis, quod AriobarZanem, , quem Senatus per me Regem appellauit, milisque commendauit, iste in literis non Regem , sed Regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt, deteriores sunt rogati. Sed tibi morem gesti: literas ad eum scripsi: quas cum acceperis, facies quod voles. Vale.

N. T. CICERO I M P. THERMO P R O P R AE T. S. P. D.

O F F I C a V M meum erga Rhodonem, caeteraque mea studia,quae tibi ac tuis praestiti, tibi homini gratissimo grata esse vehementer gaudeo: milisque scito in dies maiori curae esse dignitatem tuain:quae quidem a te ipso integritate & clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur. Sed mihi magis magIsque quotidie de rationibus tuis cogitanti, placet illud meum costium quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi graucis te suscepturum inimicitias, si adolesccns potens & nobilis a te ignomi- is nia affectus esset.& hercle sine dubio erit ignominia:habes enim nemine honoris gradu superiorem. Ille autem,ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos,hominesque innocentissimos legatos tuos quod & Quaestor est,& Quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio: sed tam e treis fratres summo loco natos, promptos, non indisertos te nolo habere iratos, praesertim iure, quos video deinceps Tribunos pl. per triennium fore.Tempora autem Reip.qualia sutura sint,quis scit mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunitios, praesertim cum sine cuiusqua reprehesione legatis Quaestore possis anteferree Qui si dignum se maioribus suis praebuerit,ut spero & opto tua laus ex aliqua parte fuerit. sin quid ODsenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. Quae mihi veniebant in inclem,quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimaui me ad te oportere scribe- ., re.tu quod egeris id velim dii approbent. sed si me audies vitabis inimicitias,& posteritatis otio consules.

cv M optatissimum nuntiu accepissem, te mihi Quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in prouincia mecum fuisses. magni enim videbatur interesse, ad eam necet studinem,quam nobis sors tribuisset, consuerudinem quoque accedere. Postea cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de aduetu tuo scriberetur:verebar ne id ita caderet squod etia nunc Vereor)ne ante quam tu in prouinciam venisses ego de prouincia decedcrem. Accepi autem a te missas literas in Cilicia cum essem in castris, ad x. Calend. Quint. scriptas humanissime: quibus 4

facile & officium & ingenium tuum perspici possit:sed neque unde neque quo die d

tae essent, aut quotem pore te expectarem, significabant: nec is qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem quo ex loco, aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta, existimaui tamen esse faciendum ut ad te statores meos &lictores cum litetis mittere:

quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimia mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum veneris. Nam quod ad me Curius consobrinus tuus, mihi ut scis maxime necessarius, quod item C. Virginius propinquus tuus, familiarissimus noster de te accuratissime scripsit:valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominiana amicissimorum diligens cominendatio: sed tuae literae, de tua praesertim dignitate, Si de no istra coniunctione, maximi sunt apud me ponderis. Mihi Quaestor optatior obtingere

nemo potuit. Quamobrem quaecunque a me ornamenta in te proficiscentur:elaborabo ut omnes intelligantia me habitam esse rationem tuae, maiorumque tuorum dignitatis. Sed id iam facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris: quod ego & mea, &Reip.&maximc tua interesse arbitror. Vale. .

28쪽

M. TVLLII cIcERONI s EPIs ToLARUM AD APPIUM LIBER Ii I. N. T. CICERO APPIO PVLCHRO IM P. S. P. D.

a ipsA Resp. tibi narrare posset quomodo sese haberct, non facilius ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est homo nomodoprudens, Vcrum etia, quod vidi, curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit: id enim mihi & ad breuitatem est aptius, & ad reliquas res prouidentius. De mea autem beneuolctia erga te, cui potes ex codem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae incae

partes: sic enim tibi persuade, charissimum te mihi esse cum propter multas suauitates ingenii ossicii,humanitatis tuae, tum quod ex literis tuis, & ex multorum sermonibus intelligo,omnia quae a me prosecta sunt in te,tibi accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam prosecto ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra cosue ludine,& gratia,crebritate, & magnitudine officioru meorum sarcia. Idque me sqvox niam tu ita vis) puto non invita Minerua esse facturum: quam quidem ego si sorte de tuis sumpsero, no solum Pallada, sed etiam Appiada nominabo. Cilix libertus tuus antea mihi minus suit notus: sed ut mihi reddidit a te literas plenas & amoris & officii, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem literaria tuarum. Iucunda mihi eius oratio suit, cum de animo tuo,cum de sermonibus, quos de me haberes, quotidie mihi narraret. Quid quaeris biduo factus est mihi familiaris, ita tamen ut Phania valde sim desideraturus. quem cum Romam remittes squod, ut putabamus, celeriter eras facturusὶ omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim. L.Valerium iurisconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam si non est iurisconsultus. melius enim ei cauere volo, quam ipse aliis solet.valde hominesse diligo: est eae meis domesticis, atque intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias: sed idem scri-3bit, meas literas maximum apud te pondus habituras. id cum ne saltat, te etiam, atque

etiam rogo. Vale.

N. T. C. PROCOS. APPIO PVLCHRO I M P. S. P. D.

C V M & contra volutatem meam, & praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in prouinciam proficisci necesse esset: in multis,&variis molestiis, cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere, neq; ego ab ullo prouinciam accipere, qui mallet ca mihi quam maxime aptam explicatamque tradere. Quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te prosecto nunquam saliet. A te maximopere pro no-

. stra summa coniunctione, tuaque singulari humanitate etia atque etiam peto & quaeso: ut quibuscunque rebus potes spotes autem plurimis) prospicias& consulas rationibus meis. Vides ex S.C. prouinciam esse habendam, si eam quoad cius facere potueris quamexpeditissimam mihi tradideris: facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. Quid in eo genere efficcre possis, tui consilii est. ego te, quod tibi veniet in metem mea interesse valde rogo. Pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas tosiorem orationem expectaret, aut id fieri nostra amicitia pateretur, aut res verba desideraret, ac non pro se ipsa loqueretur. Hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis a te prouisum esse intellexero magna te cx eo & perpetuam voluptate esse capturii. Vale.

M. T. C. PROCOS. APPIO PVLCHRO I M P. S. P. D.

1 Α D x i. Cal. Iun. Brundusium cum venissem, Q Fabius legatus tuus mihi praestosuit, eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non modo mihi, ad quem pertinebant,

sed uniuerso Senatui venerant in metem, praesidio firmiori opus esse ad istam prouinciam. censebat enim omnes sere, ut in Italia supplementum meis,& Bibuli legionibus

29쪽

26 Epist. ad Appium Pulchrum

scriberetur. Id cdm Sulpitius cos. passurum se negarct, multa nos quidem questi sumus:sed tantus consensus Senatus suit, ut mature proficiscercmur, paredum ut suerit: itaque secimus. Nunc quod a te petii literis iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit, ut quae successori coniunctissimo de amicissimo commodare potest is qui prouinciam tradit, ea pro nostra constantissima voluntate erga te, cura ac diligentia tua complectarciri omnes intelligant, nec me beneuolentiori cuiquam succedere, nec te amiciori potuisse prouinciam tradere. Ex iis literis, quarum exemplum ad me smisisti, quas in Senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos: led mihi Fabius idem demonstrauit id te cogitasse facere: sed cum ipse a te dis. cederet, integrum militum numerum fuisse. id si ita est, pergratum mihi seceris,si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minimum imminueris. Qua de re f. C. quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. Equidem pro eo quanti te facio,quicquid secer approbabo: sed te quoque colido ea esse facturum, quae mihi intelliges maxime esse accommodata. Ego C. Pontinum legatum meum Brundusii expectabam: eumque ante Calend. Ian. Brundusium venturum arbitror. qui cum Veneris, quae primum nauigandi nobis facultas data erit, ea utemur. Vale.

N. T. C. PROCOS. APPIO PVLCHRO IN P. f., P. D.

PRIDIE Non. Iun. cum essem Brudusii, literas tuas accepi: quibus erat scriptum, Ite L. Clodio mandasse,quae illum mecum loqui velles. Eum sane expectabam : ut ea quae a te afferret, quam primum cognoscerem. Meum studium erga te, Si officiu tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero, tuam mihi existimatione de dignitatem charissimam esse. Mihi & Fabius Virgilianus,&C. Flaccus L.F. &diligentissime M. Octauius Cn. F. demonstrauit, me a te plurimi fieri: quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram, maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suauissimum misisti. Mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. nam cum teipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, quotidie pluris seci: tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum. duos enim duarum aetatum plurimi facio.Cn. Pompeium filiae tuae socerum,&M. Brutum generum tuum. Collegii quoque a coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata, non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. Sed si Clodium conuenero, ex illius sermone ad te scribam plura: de ipse operam dabo, ut te quam primum videam. Quod scribis, manendi tibi causam eam suisse, ut me conuenires: id mihi, ne mentiar, gratum est. Vale.

M. T. CICERO PRO cos. APPIO PULCHRO I M P. s. P. D.

V R A L L Ei s veni ad v i. Cal. Sext. ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum literis, mandalsique tuis: quo quidem homine neminem potuisti nec mihi amiciorem,nec viarbitron ad ea cognoscenda quae scire volebam, aptiorem, prudelioremue mittere. Ego autem & tuas literas legi libenter,&audiui Lucilium diligenter. Nunc quoniam de tu sita sentis scribis enim quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi ea iucunda sue

runt, tamen quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse) de re vcra, confirmata amicitia, & perspecta fide, commemoratio officiorum superuacanea est: eam partem orationis praetermittam:tibi tamen agam, ut debeo, gratias. animaduerti enim& didici ex tuis literis, te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consideres, re- si tueresque, de praeparares quodammodo omnia, quo mea ratio facilior S solutior esse posset. Hoc tuum ossicium cum mihi gratissimum esse dicam: sequitur illud, ut te existimare velim, mihi magnae curae sere, atque esse iam, primum ut ipse tu, tusque omnes, deinde etia vi reliqui scire possint me tibi esse amicissimum. Quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis hoc animo nos esse, quam non intelligere videntur.sed profecto intelligent: neque enim obscuris personis, nec paruis in io

30쪽

Lib. ΙΙΙ.

causis res agetur. sed hoc fieri melius quam dici aut scribi volo. Quod itinerit me

rum ratio te nonnullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in prouincia :ea res sic habet. Brundulii cum loquerer cum Phania liberto tuo, veni in cum sermonem, ut dicerem me libeter ad eam partem prouinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer.Tuc mihi ille dixit classe te velle decedere: per re accommodatum tibi, si ad Sidam, maritimam partem prouinciae, nauibus accessissem. Dixi me esse facturum: itaque secissem nisi mihi L. Clodius noster Corcyrae dixisset, minime id esse faciendum:te Laodiceae sere ad meum aduentum. Erat id mihi multo breuius, multinue commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer. tua ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu sicillime statues. ego tibi meum consilium cxponam. Pridie Cal. Scxt. puto me Laodiceae sere: ubi perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, comorabor. Deinde iter facia ad exercitum, ut circitcr Id. Sext. putem me ad Iconium sore. Sed liquid nunc me fallit in scribendo procul enim abera ab re ipsa,& locis simul ac progredi coepero, quam celerrimis potero, & quam creberrimis literis iaciam, ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itineru meorum. Oneris tibi imponere nec audeo quicquam, nec debeo. sed quod tuo commodo fieri possit utriusque nostrum magni interest, prius ut te conueniam, quam decedas. Quam facultatem siquis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt, non secus, ac si te vidissem. Tibi de nostris rebus nihil sumante mandaturus per literas, quam desperaro coram me tecum agere posse. Quia ii te a Scaevola petiisse dicis,ut dum tu abesses ante aduentum meum, prouinciae praeesset: eum ego Ephesi vidi,suitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus tum mec ex eo quicquam audiui, quod sibi a te mandatum diceret. Sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae mon enim arbitror noluisse. Vale.

M. T. CICERO PROCOS. APPIO PVLCHRO IMP. S. P. D.

Q v x M meum factum cum tuo coparo: etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector, quam tuo. ego enim

Brundusi quaesiui ex Phania, cuius mihi videbar & fidelitatem erga te perspexisse, &nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem prouinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venire. Cum ille mihi respondisset, nihil me tibi gra' tius facere posse, quam si ad Sidam nauigamem: etsi minus dignitatis habebat ille aduentus, & ad multas res mihi minus erat aptus, tamen me ita dixi esse facturum. Idem , ego cum L. Clodium Corcyrae convcnissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi cum illo quum loquerer, tecum loqui viderer: dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. Tunc mihi ille cum gratias egisset, magnopere a me petiuit,ri Laodiceam protinus irem: te in prima prouincia velle esse, ut quamprimum decederes quin, nisi ego successior effem, quem tu cuperes videre, re antea quam tibi successum esset, decetarum fuisse. Quod quidem erat consentaneum cum iis literis, quas ego Romae acceperam: ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere. Respondi Clodio me ita esse facturum, ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum quod promiseram Phaniae. Itaque & consilium mutaui, &adtestatim mea manu scriptas literas misi: quas quidem ex tuis literis in-,4 tellexi satis mature ad te esse perlatas. Hoc ego meo facto valde delector: nihil enim potuit fieri amantius. considera nunc vicissim tuum. Non modo ibi non suisti ubi me quam primum videre posses: sedeo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege ut opinor) Cornelia constituti essent: ut tuum factum illis,qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis lut leuissime dicam) & fugientis congressum: meum vero coniunctissimi&amicissimi esse videatur. Ac mihi tam cantequam in prouinciam venirem, redditae sunt a te literae: quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei con-

SEARCH

MENU NAVIGATION