Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

α8 Epit ad Appium Pulchrum

uentedi asserebas: cum interea credo equidem malevoli homines late enim pater hoc vitium, & est in multis) sed tamen probabilem materiem nacti sermonis, ignari meae

consi uitiae, conabantur alienare a te voluntatem incam : qui te serum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent cum posses iam suspicari, tibi esse successum: is quae ne ab iis quidem fieri solerent qui breui tem pore sibi successum iri putarent. Horum ego sermone non mouebar: quinetia scredas mihi velim siquid tu ageres, leuari me putabam molestia:&ex annua prouincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensium prouinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset. Illud suere dicam) me mouet in lata militum paucitate abcsse treis cohortes,quae sint plenissim ala nec me scire ubi sint. Molestissime autem sero, quod te

ubi visurus sim, nescio: eόque ad te tardius scripsi, quod quotidie te ipsum expectabam:

cum interea ne literas quidem ullas acccpi, quae me docerent quid agercs, aut ubi re vi surus essem. Itaque virum sortem, milisque in primis probatum Antoniti praesectum euocatorum miti ad te, cui si tibi videretur cohortes traderes:vt dum tempus anni es sit idoneum aliquid negotii gerero possem. in quo tuo consilio ut me sperare osse usu- βrum,& amicitia nostra,& literae tuae secerant:quod ego ne nunc quidem despero. Sed

plane quando, aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum. Ego ut me tibi amicissimum esse & atqui & iniqui intelligat, curabo. De tuo in me animo iniquis secus existimandi videris nonnihil loci dedi iste: id si correxeris, mihi valde gratum erit. Et ut habere rationem possis, quo loco me salua lege Cornelia couenias: ego in prouinciam veni prid. Calend. Sext. iter in Siliciam facio pcr Cappadociam. Castra movi ab Iconio prid.Cal. Sext. Nuc tu & ex diebus, & ex ratione itineris, si putabis incesse conueniendum, constitues quo loco id commodissime seri possit, &quo dic. Vale.

N. T. CICERO PRO cos. s. D. APPIO PVLCHRO.

v Risus verbis ad te scribam, cum plus otii nactus ero. Haec scripsi subiici cum Bruti pueri Laodiceae me conuenissent,& se Romam properare dixissent. Itaque nullas iis, praeterquam ad te & ad Brutum dedi literas. Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem literis meis impedissem Iadem epistola petebas, ut eos quam primum, ne in hyemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem:& simul peracute querebarc, quod eos tributa exigere vetare prius, quam ego re cognita permisissem: genus enim quoddam suisse impediendi, cum cgo cognoscerc non posscm, nisi cum ad hyemem me ex Cilicia recepiDsim. Ad omnia accipe,& cognosce aequitatem expostulationis tuae. Primum cum ad

me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi: quid habuit iniquitatis, me scribere, ne facerent ante quam ego rem, causimque cognoscereme non poteram, credo, ante hyemem: sic enim scribis. quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, ianon illi ad me venire debucrint. tam longe, inquis/quid Zcum dabas iis literas, per quas

mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hyemem aedificarent, non eos ad

me venturos arbitrabarcρ tametsi id quidem secerunt ridicule . quas enim literas asserebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. Sed scito, de multo plureis csse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint: & me tamen, quod te velle existimem esse facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lontuli liberto,accenso meo, audiui cum diceret,ic secum esse questum, quod tibi obuiam no prodissem. scilicet contempsi te: nec potest fieri me quicqua superbius. Cum puer tuus ad me secunda sere vigilia venisset, isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque utra via, cum ess ent duae: altera Varronem tuu familiarissimum, altera QTeptam praesectum fabrum meu tibi obuiam misi: mandaui utrique corum , , ut ante ad me excurrerent, ut tibi obuiam prodire possem. Currens Lepta venit, mihique nuntiauit, te iam castra praetergressum esse: cosestim Iconium veni. Caetera iam

32쪽

tibi nota sunt. An ego tibi obuiam non prodirem primum Appio Claudiordeinde imperatoriedeinde more maiorum ρ deinde, quod caput est, amico/praesertim cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus & dignitas postulet. sed haec hactenus. Illud idem Pausania dicebat te dixisse: Quidρ Appius Lentu

lo, Lentulus Appio processit obuiam, Cicero Appio noluite Quaeso etiamne tu has ineptias homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu:addo urbanitatem quae est virtus,ut Stoici rectissime putant,vllam Appietate, aut in Lentulitatem valere apud me plus, quam ornamenta virtutis existimas e cum ea consecutus nodum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina nunquam sum admiratus:viros eos, qui ea vobis reliquiisciat, magnos arbitrabar. Postea vero quam ita & accepi & gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem, neque ad gloriam acquirendum putarem: superiorem quidem nunquam, sed parem vobis me speraui esse factum. Nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. P peium, quem omnibus qui unquam suerunt: vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono. tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius sui quid sita , quid sit C α. intelligas) Athenodorus Sandonis filius quid de his rebus dicat,attenderis. Sed

ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimesti velim:profecto omnibus meis ossiciis efficiam ut ita esse vere possis iudicare. tu autem si id agis, ut minus mea causa,dum ego absum, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura. h si γε υ -ωπι με τιμων mim, μ ν dum 6 . Si autenatura es φιλήτιος,illud non perficies, quo minus tua causa velim :hoc assequere,ut qua in partem accipias, minus laborem .Haec ad te scripsi liberius, fretus conscientia ossicii mei, beneuolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conseruabo. Vale.

M. T. CICERO PROCO s. S. D. APPIO PVLChRO.

ET si quantum ex literis tuis intelligere potui,videbam te hanc epistolam, cum ad Vrbem esses, esse lecturum, refrigerato iam leuissimo sermone hominum prouincia- lium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putaui,ut tuis literis breui responderem. Sed prima duo capita epistolae tuae tacita mihi quodammodo relinquenda sunt: nihil enim habent quod aut definitum sit, aut certum : nisi me vultu & taciturnitate significasse tibi non esse amicum, Idque pro tribunali, cum aliquid ageretur,& nonnullis in conuiuiis intelligi potuisse. Hoc totum nihil esse, possum intelligere: sed cuni sit nihil, nec quid dicatur quidem intelligo. Illud quidem scio, meos multos & illustreis,& ex superiore, & ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude, & cumagna significatione nostrae familiaritatis, ad te vere potuisse deserri. Na quod ad legatos attinet, quid a me feri potuit aut elegantius,aut iustius, quam ut sumptus egctisumarum ciuitatum minuerem sineis vlla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis ciuitatibus postulatibusρ na mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum ciuitatum principes ad me detulerunt, sumptus decerni legatis nimis magnos, cum soluendo ciuitates non essent. Hic ego multa simul cogitaui: primum te hominem non sollim sapientem, verum citam Vt nunc loquimurjurbanum,

non arbitrabar genere isto legationum delectari: Idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputauissὸ primum Appium Claudium Senatui, populoque R. non Myndensium testimonio de ea enim ciuitate mentio facta est) sed sua sponte esse laudatum: deinde me ista vidisse multis accidere, ut corum causa legationes Romam, venirent, sed his legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari:studia mihi eorum placere, quod in te bene merito grati essent, consilium totum Vi-i deri minime necessarium: si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, siquis suo sumptu lanctus esset officio: concessurum, si legitimo: no permio

33쪽

3o Epist. ad Appium Pulchrum

strum,si infinito. Quid enim reprehcdi potest nisi quod addis, visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas csse accommodatum. Iam non tam mihi videntur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent. Romae composui edictum. nihil addidi, nisi quod publicani nac rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo cdicto totidem verbis transterrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus ciuitatum: quo in capite sunt quaedam noua salutaria ciuitatibus quibus ego magnopere dclcctor. Hoc vero, ex quo suspicio nata est, me exquisiuisse aliquid, in quo te offendcrem, tralatilium est neque enim eram tam desipicias,ut priuatae rei causa legari putarem qui & tibi non priuato,& pro re non priuata sua, sed publica, non in is priuato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in Senatu ut gratias agerent, mittebantur. neque cum edixi, nequis iniussu meo proficisceretur,exclusi eos, qui me in castra,&qui trans Taurum persequi non possent: nam id est maxime in tuis literis ridendum. Quid enim erat, quod me persequeretur in castra, Taurtinaue transirenticum ego Laodicea usque ad Iconium iter ita secerim, ut me omnium illarum diaccsium, quae cis Taurum sunt, omniumque carum ciuitatum Magistratus, legationcsque couenirent. Nisi sorte postea coeperiit legare, quam ego Taurum transgressus sum: quod certe non ita est. cum enim Laodiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconii essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes erant costitutae. Atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo, aut remittedo decreuisse nihil, nisi quod principes ciuitatum a me po- is stulassent, ne in veditionem tributorum, de illam acerbissimam coctioncm, quam tu non ignoras, capitum atque hostiorum induceretur sumptus minime necessarii. Ego autem cita hoc suscepissem, non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut leuarem miseriis perditas ciuitates,& perditas maxime per Magistratus suos: non potui in illo sumptu non necessario negligens elia Tu cum istiusmodi sermones ad te delati de me sunt non debuisti credere. si autem eo genere delectaris, ut quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas: genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. ego, si in prouincia de tua fama detrahere unquam cogitassem, non ad generum tuum Lentulum, neque ad libertum tuum Brundusii, neque ad praesectu fabrum Corcyrae quem in locum e venire velles, retulissem. Quare potes, doctissiinis hominibus aut horibus, in quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis tollere. Dis P v TABANT: egor contra disserebam. Dicebant: ego negaba. An nrahi de te nihil esse dictum unquam putas3ne hoc quidem, quod cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti quod iisdem diebus meus conuentus erat Apameae,

Synnadis, philomeli tuus Taerimon dicam plura, ne in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari. Illud dicam, ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis,tua summa

culpa estisin alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non ulla est. Mea ratio in tota amicitia nostra constans & grauis reperictur. Quod liquis me astutiorem fingit quid potest esse callidius, quam cum te absentem semper defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque absens a te defendendus cs- iasem,nunc committere,ut tu iure optimo me absente deserere possestVnum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici: si aut legatorum tuorum cuipiam, aut praesectorum, aut Tribunorum mil. male dicitur: quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit me audiente, ut aut grauius dicerctur, aut in plures, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur, te aliorum improbitate minus selicem fuisse. Hos ego sermones, quod & multi sunt, iam existimationem,ut ego sentio, non offendunt, lacessivi tauquam, sed non

valde repressi. Siquis est, qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam simulque non de me is peius, quam de te

34쪽

existimat. Sin autem quem mea instituta in prouincia non delectant: & quadam dissimilitudine institutorum meorum, ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostru re- iste secerit, sed non idem uterque secutus sit: bunc ego amicum habere non curo. Iiberalitas tua,ut hominis nobilissimi latius in prouincia patuit: nostra si angustior,& si de tua prolixa beneficaque natura limauit aliquid posterior annus, propter quandam

tristitiam temporum, non debent mirari homines, cum & natura semper ad largien dum ex alieno fuerim restrictior,&temporibus, quibus alii mouentur, iisdein ego mouear, me en acerbum sibi, ut sim dulcis mihi. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti cum per se milii gratum fuit:tum quod significasti tibi omnia mea mandata curaefore. in quibus unum illud te praecipitc rogo, ut cures nequid mihi ad hoc negotii aut oneris accedat, aut temporis Hortensiumque nostrum collegam, Si famili rem roges, ut si unquam mea causa quicquam aut sensit, aut secit, de hac quoque sen-

μα tentia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire vis, Tarso Non. Oct. Amanum versus profecti sumus. Haec scripsi postridie eius diei cum castra haberem in agro Mopsuhestiae . si quid egero, scribam ad temeque domum

unquam ad meos literas mittam quin adiungam cas, quas tibi reddi velim. De Pamiliis quod quaeris, suisse nullos puto. Arabes qui fuerunt, admixto Parthico ornatu, dictitur omnes reuertisse. hostem csse in Syria negant vllum. Tu velim ad me quam-

saepissime &de tuis rebus scribas,&de meis, S de omni Reipub. statu, de quo sum solicitus co magis, quod ex tuis literis cognoui Pompeium nostrum in Hispaniam

iturum. Vale.

M. T. CICERO I M P. APPIO PVLCHRO S. P. D.

v i x tandem lcgi literas dignas Appio Clodio, plenas humanitatis, ossicii, diligenii liae. Aspectus videlicet Vrbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit. Nam quas ex itinere ante, quam ex Asia egressus es, ad me literas misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Apam eorum aedificatione impedita, legi perinvitus. Itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. iis vero literis le- istis quas Philotimo liberto meo dedisti, cognoui intellexique in prouincia multos suisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nolent. Ad Urbem vero ut accesseris, vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te obseruantia & constantia Bissem. Itaque quanti illud me aestimare putas, quod cst in tuis literis scriptum liquid acciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum. Tu vero facile facies:N i ii i L cst enim quod studio & beneuolentia, vel amore potius essici non ,, possit. Ego, etsi St ipse ita iudicabam,& fiebam crebro a meis per literas certior:tamen maximam laetitiam cepi ex tuis literis de spe minime dubia & plane explorata triumphi tui: neque vero ob eam causam, quo ipse sicilius consequerer riam id quidem Em-κθυμον est) led mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa chara per se. Quare quoniam plureis tu habes, quam caeteri, quos scias in hanc prouinciam proficisci, quod te adcunt sere omnes,siquid velis: gratissimum mihi feceris, si ad me, simul atque adeptus eris, quod & tu confidis,&ego opto, literas miseris. Longi subsellii sui noster Pompeius appellasi iudicatio, & mora siquem tibi item unum, alterumue diem abstulerit quid enim potest ampliusεὶ tua tamen dignitas suum locum obtinebit. Sed si me diligis. si a me diligi vis ad me literas,ut quam primum laetitia afficiar, mittito ιι Et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persoluas. Cum ipsam cognitionem iuris auguralis cosequi cupio:tum me hercisse tuis incredibilitcr studiis erga me, muneribusque delector. Quod autem a me tale quiddam dcoderas: sane mihi

considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. nam prosecto non est meum qui in scribendo ut soles admirari)tantum industriae ponam, committere, ut

in scribendo negliges suisse videar:praesertim cum id nomodo negligentis, scd etiam

35쪽

3a Epist. ad Appium Pulchrum

ingrati animi crimen suturum sit. verum haec videbimus. Illud quod polliceris, velim pro tua fide, diligentiaque, Ac pro nostra non instituta, sed iam inueterata amicitia, cures, enitare,ut supplicatio nobis quainhonorificentissime quam primum decem natur. Omnino serius misi literas, quam vellem. in quo cum difficultas naitigandi suit odiosa rum in ipsum discessum Senatus incidisse credo meas literas. Sed id seci addu- stus authoritate 5 consilio tuo adque a me recte factum puto:quod non statim,ut imperator appellatus sim, sed aliis rebus additis, aestiuissi ue consectis, literas miserim. Haec

igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis: meque totum, & mea,& meos com-

mendatos habebis. Vale.

Q y.v M E s T ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesseret, etsi grauiter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinioncm meam accidere potuit: tamen ut me collegi caetera mihi facillima videbatur quod At in te ipso maximam spem, &in tuis magnam habebam : multaque mihi veniebant in mentem,

quamobrem istum laborem ti Di etiam honori putarem fore. Illud plane moleste tuli, quod certissimum & iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. Quod tu si tanti facies quanti ego semper iudicaui faciundum esse,si ucies sapicter,& ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum .ego enim

plane video sere neruis opus, sapientiaque tua,vehementer Vt inimicos tuos poeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans omnes deos, promitto atque confirno,

me pro tua dignitate malo enim dicere,quam pro saluteὶ in hac prouincia, cui tu praesuisti, rogando, deprecatoris:laborando, propinqui: authoritate, chati hominis ut spero)apud ciuitates: grauitate, imperatoris suscepturum officia atque parteis. Omnia volo a me & postules & expectes. vinca meis ossiciis cogitationes tuas. Seruilius per-brcucis a te mihi literas reddidit quae mihi tamen nimis longae visae sunt: iniuria enim mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem accidisset lcmpus, in quo perspicere posses, quanti ego te, quanti Pompeium squem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi)quanti Brutum facerem : quanquam in consuetudine quotidiana perspexisses, sicuti perspicies.sed quoniam accidit, siquid a me praetermissiam suetir, commissum facinus,& admissum dedecus constebor. Pontinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide cuius tui beneficii sum ego testis, praestat tibi memoriam beneuolentiamque,

quam debet. qui, cum maximis rebus suis coactus a me inuitissimo decessisset, tamen ut vidit tua interesse conscendens ia nauem Epheso Laodiceam rc uertit. Talia cum testudia videam habitur uesse innumerabilia, plane dubitare non possum, quin tibi amplitudini ista solicitudo sutura sit. Si vero effeceris ut Censor creeris,& si ita gesseris Cestram, ut Si debes,& potes: no tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio fit turum. Illud pugna,&enitere nequid nobis temporis prorogetur: ut cum hic tibi satisiecerimus, illic quoque nostram in te beneuolentiam nauare pos- ιν simus. Quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda,& maxime iucunda acciderunt: eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. Itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla, sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeatur: tum vero etiamnum remanere in ciuitate nostra studia prope omnium consensu erga sortes Se industrios viros: quae mihi ipsa una semper tributa mercos est laborum Ss vigiliarum mearum. Illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem suisse in eo adolescente, cuius ego salutem duobus capitis iudiciis summa contetione defendi: ut tuis inimicitiis suscipiendis obliyisceretur patroni omnium sortianarum ac rationum suarum : praesertim cum tu omnibus vel ornamentis, vel praesidiis redundares, illi sui leuissime dicam multa dccssent. cuius sermo stultus & puerilis erat iam antea ad me a M. Caelio familiari nostro perscriptus:de quo item sermone multa scripta sunt abs te. Ego autem

36쪽

citius cum eo qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem, quam nouam conciliassem. neque enim de meo erga te studio dubitare debes: neque id est obscurum cuiquam in prouincia nec Romae suit. Sed tamen significatur in tuis literis suspicio quaedam do dubitatio tua. de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Vbi enim ego cuiquam legationi sui impedimento,quo minus Romam ad laudem tuam mittercture aut in quo potui,si te palam odissem, minus quod tibi obesset, sacere e si clam, magis aperte inimicus essee Quod si est em ea perfidia qua sunt ii qui in nos haec conserunt:tamen ea stultitia certe non suissem ut aut in obscuro odio apertas inimicitias: aut in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocedi. Ad me adire quosdam memini, qui dicerent, nimis magnos sumptus legatis decerni,quibus ego non tam imperaui, quam cea sui, sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam deccrnedos. Atque in eo ipse me non perseuerase,testes supi rationes ciuitatum: in quibus quatum quaeque voluit, legatis tuis datum induxit.Te autem quibus mendaciis homines leuissimi oneraruntρ non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eoru qui iam prosccti essensi

repetitos εἰ ablatos: eamque causam multis omnino non eundi fuisse. Quererer tecti, atque expostularem, nisi sui supra scrips) purgare me tibi hoc tuo tempore, quam a cusare te mallem, Idque putarem esse rectius. Itaque nihil de te,quod credideris de me: quamobrem non debueris credere, pauca dicam. nam si me virum bonum, si dignum

4 iis studiis, eaque doctrina cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consilii in maximis rebus perspectum habes: nihil in me non modό perfidiosum 8e instadiosum de fallax in amicitia sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere. sin autem me astutum εἰ occultum lubet fingere: quid cst quod minus cadere in eiusmodi naturam possit, quam aut florentissimi hominis aspernari beneuolentiam: aut eius existimationem oppugnare in prouincia, cuius laudem domi defenderis: aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obiis: aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum leuissimum Quid erat

autem, cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere paricis, inimicum mihi fuisse cognouissem Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetitsct quid in Consulatu tuo stu-stra mecum egisti, quod me aut facere,aut sentire voluisses/Quid mihi mandasti, citate Puteolis prosequerer, in quo non expectationem tuam diligentia mea vicerim

Quod si id cst maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre: quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius, quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, libcri, affines, propinqui mihi magno vel ornamento, vel praesidio esse possent e Quae tamen ego omnia in expetenda amicitia

tua, non astutia quadam, sed aliqua potius sapicntia secutus sum . Quid illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt E studiorum similitudo, suauitas

consuetudinis delectatio vitae atque victus, sermonis societas, literae interiores . atque

haec doliaestica. Quid illa tandem populariaρ reditus illustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae . amplissimi sacerdotatii collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non e- rat, sed ne cooptari quidem sacerdotem liccbat, qui cuiquam ex collegio esset inimi-cUS . Quae Vt omittam tam multa atque tanta : quis unquam tanti quenquam secit,

aut facere potuit, aut debuit, quanti ego Cn. Pompeium socerum filiae tuae e Etenim si merita Valent, patriam, liberos, salutem , dignitatem, memet ipsum mihi per illum rcstitutum puto: si consuetudinis iucunditas: quae fuit unquam amicitia consularium in nostra ciuitate coniunctior si ulla amoris atque officii signa: quid mihi ille non commisit equid non mecum communicauit e quid de se in Senatu cum ipse abesset, per quenquam agi maluit e quibus ille me rcbus non ornatissimum

C. i.

37쪽

3 Epi L ad Appium Pulchrum

voluit amplissime qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone, aduersantem interdum actionibus sitis ρ quo studio prouidit, nequa me illius temporis inuidia attingeret, cum me consilio, cum authoritate, cum ar- Minis denique texit suist quibus quidem temporibus haec in eo grauitas, haec animi altitudo fuit, no modo ut Phrygi alicui, aut Lycaoni, quod tu in legatis secisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. Huius igitur filius cum iit gener tuus: cumque praeter hanc coniunctionem affinitatis, quam sit Cn. Pompeio chartis, quamque iucundus intelligam: quo tandem animo in te esse debeo cum praesertim cas ad me is literas miserit, quibus etiam si tibi, cui sum a in icissimus, hostis est , placarer tamen, totumque me ad eius viri ita de me in criti voluntatem nutumque conuerterem. Sed haec hactenus: pluribus enim etiam fortassie verbis, quam ne-ccsse suit, scripta sunt. Nunc ea quae a me persecta, quaeque instituta sunt cognosce. Atque haec agimus, At agemus magis pro dignitate, quam pro periculo tuo: te enim sui spero propediem Censorem audiemus: cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi, summique consilii, tibi diligentius & accuratius, quam haec quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo. Vale.

c v M essem in castris ad fluuium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistolae duae, quas ad me QSSeruilius Tarso miserat. Earum in altera dies erat adscripta Non. April. in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non crat. Respondebo igitur superiori prius: in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. De qua etsi permultum ante certior iactus eram literis, nuntiis, fama denique ipsa nihil enim suit clarius mon quo quisquam aliter putasset: sed nihil de in lignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet)tamen eadem illa laetiora secerunt mihi tuae literae: non solum quia pla- inius loquebantur,& uberius, quam vulgi sermo: sed etiam quia magis tibi videbar gratulari, cum de te ex te ipso audieba . Complexus igitur sum cogitatione te absentem: epistolam vero osculatus, etiam ipse mihi gratulatus sui quae enim a cuncto populo, a Senatu, a iudicibus ingenio, industriae virtuti tribuuntur:quia mihi ipse assenior sortasse, cum ea esse in me fingo: mihi quoque ipse tribui puto. Nec tam gloriosum exitum tui iudicii extitisse, sed tam prauam inimicorum tuorum metem fuisse mirabar. De ambitu vero quid interest, inquies, an de maiestate Ad rem nihil: alterum enim non attigisti, alteram auxisti. Veruntamen est maiestas sui Sylla voluitὶ ne in quentiis impune dcclamare liceret. Ambitus vero ita apertam vim habet, Ut aut accusetur improbe, aut de sendatur. qui enim facta, aut non sacta largitio ignorari poteste tuorum autem honorum cursus cui suspectus unquam sulte Me miserum, qui non affuerim: .s quos ego risus excitassenas Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis literis iucundissima suerunt: unum, quod te ab ipsa Repub. de sensum scribis: quae quidem etiam in summa bonorum & sortium ciuium copia tueri taleis viros deberet: nunc vero eo magis, quo i tanta penuria cst in omni vel honoris, vel aetatis gradu, vitam orba ciuitas taleis tutores complecti debeat: alterum quod Pompeii & Bruti fidem beneuolentiamque mirifice laudas. Laetor virtute & officio cum tuorum necessarioru, meorum amicissimorum, tum maximc alterius omnium seculorum & gentium principis, alterius iampridem iuuentutis, celeriter sui speroὶ ciuitatis. De merccnariis restibus a suis ciuitatibus notandis, nisi iam aliquid factum est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam. Nuc ad alteram epistolam venio. Quod ad me quasi formam com- rmunium temporum, & totius Reipub. misisti expressam: prudelia literarum tuarum valde est mihi grata. video enim & pericula leuiora quam timebam, & maiora praesidia: siquidem ut scribisὶ omnes vires ciuitatis se ad Pompeii ductum applicauerunt, tuumque simul promptum animum & alacrem perspexi ad defendendam Rempub.

38쪽

mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupatio nibus milii tamen Reipub. statum per te notum esse voluisti. Nam augurale is libros ad commune utriusque nostruin otium serua: ego enim a te cum tua promissa per literas flagitabam, ad urbem te otiosissimum cssc arbitrabar. Nunc tamen ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas consectas omneis expectabo. Tullius, cui

mandata ad me dederas, non conuenerat me: nec erat iam quisquam mecum tuoru, 8 praeter omneis meos, qui sunt omnes tui. Stomachosiores meas literas, quas dicas es

se, non intelligo. Bis ad te scripsi me purgans diligentente leuiter accusans in eo, quod de me cito credidisses. Quod genus querelae mihi quidcm videbatur esse amici: sin tibi displicet, non utar eo posthac. Sed si, ut scribis, eae literae non fuerunt disertae, scito meas non suisse:vt enim Aristarchus Homeri versum negat,quem non probat: sic tu libet enim mihi iocari)quod disertum non crit, ne putaris meum. Vale,&in Censura, si iam es Censor ut spero de proauo multum cogitato tuo.

ORAT v L A nost tibi prius sita enim rerum ordo postulat) deinde ad me conuertar. Ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus: neque id quod nemini dubium fuit, absolutum te esse: sed illud, quod quo melior ciuis, quo vir clarior, quo sem , tior amicus cs, quoque plura virtutis & industriae ornamenta in te sunt,eo mirandii est magis, nullam ne in tabellae quidcm latebra suisse absconditam malcuotcntiam, quae te impugnare auderet: non horum temporum, non horum hominum, atque morum negotium . nihil iam sum pridem admiratus magis. De me autem suscipe paulisper meas parteis,& cum te esse finge, qui cgo sum: si facile inueneris quod dicas, noli ignoscere haesitationi meae. Ego vero velim mihi Tulliaeq; mcae licui tu amicissime & suauissime optas) prospere euenire ea, quae me insciente iacta sunt a meis: sed ita cecidisse Ut agerentur eo tepore, spero omnino cum aliqua selicitate, Si opto: veruntamen plus me in hac spe, tua sapientia & humanitas consolatur, quam opportunitas temporis. Itaque quemadmodum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio: nc-N que enim tristius dicere quicqua debeo ea de re, quam tu ipse omnibus optimis prosequeris: neque non me tamcn mordet aliquid. in quo Vnum n5Vereor, ne tu parum perspicias, ea quae gesta sunt, ab illis esse gesta: quibus ego ita mandaram, ut cum tam longe abfuturus essem ad me ne referrent, agerent quod probastent. In hoc aute mihi illud occurrit, Quid tu igitur si assuisses Rem probassem. De tempore, nihil te inuito, nihil sine consilio egissem tuo. Vides me sudare, iandudum laborantem quomodo catuear quae mihi tuenda sunt,& te non ostendam. cua me igitur hoc onere riuinquam enim mihi videor tractasse causam dissiciliorem. Sed tamen sic habeto: nisi iam tunc Omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime consectilem : tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi affinitateo renuntiata, non maiore equidem studio, sed acrius apertius, significantius dignitatem tuam defendissem. Decede timihi, Ss iam imperio annuo termin sto, ante diem III. Non. Sext. cum ad Sidam naui accedercm,& mccum Seruilius esset, literae a meis sunt redditae. Dixis fatim Seruilio tetenim videbatur esse commotus) ut omnia a me maiora expectaret. Quid multa beneuolentior tibi quam sui, nihilo sum factus: diligentior quidem ad declarandam bencuolentiam multo. nam Vt vetus nostra simultas antea stimulabat me, ut cauerem ne cui suspicionem fidic reconciliatae gratiae darem:sic assinitas noua curam mihi affert caucili, ncquid de summo meo erga te amore detractum esse videatur. Valc.

T. CICERO IMP. APPIO PVLCHRO S.

cis A s i diuinarcm tali in officio sere mihi aliquando expetedum studium tuum: sic cum de tuis rebus gestis agebatur inseruiebam honori tuo. Dicam tam e vere: plus si quam acceperas, reddidisti. Quis cnim ad me non perscripsit, te non solum authori- C. ii.

39쪽

36 Ad Ser. Sulpitium, & alios

tate orationis,sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram : sed etia opera, consilio, domum veniendo, conueniendis meis, nullum onus officii cuiquam reliquum fecisse3 Haec mihi ampliora multo sunt, quam illa ipsa, propter quae haec claborantur: a N sic Ni A enim virtutis multi etiam sine virtute assecuti sunt:talium virorum tanta

studia assequi sola virtus potest. Itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitia, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum deuinctus est: nam tibi me profiteor Si in Repub. socium, de qua idem sentimus, & in quotidiana vita coniunctu cum iis artibus studiisque, quae colimus. Velim ita sortuna tulisset, ut quanti ego omneis tuos facio, tanti tu meos facere posses: quod tamen ipsum nescio qua permotus animi diuinatione, non despero. Sed hoc nihil ad te, nostrum est onus. Illud velim sic habeas quod intelliges: hac re novata additum potius aliquid ad 1s meum erga te studiu, cui nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum. Cum haec scribebam, Censorem iam te esse sperabam:co brcuior est haec epistola,&vt

aduersus magistrum morum modestior. Vale.

M. TvLLII CICERONIS EPISTOLARUM AD svLPITIUM, ET ALIOS LIB. IIII. M. T. CICERO SER. SULPITIO S. P.

A i v s Trebatius similiaris meus ad me scripsit, te ex s. quaesisse, qui- bus in locis essem: molesteque serre, quod me propter valetudinem tuam cum ad urbem accessissem, non vidisses: & hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de ossicio utriusque nostrum communicare. Vtina Serui saluis rebus sic enim est dicendum)colloqui potuissemus inter nos: profecto aliquid opis occidenti Reipub . tulis semus. cognoram enim iam absens, te haec mala multo ante prouidentem, desen rem pacis,& in Consulatu tuo, & post Consulatum fuisse. Ego autem cum consilium tuum probarem, & idem ipse sentirem, nihil proficiebam. sero enim veneram: solus eram: rudis esse videbar in causa: incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc quoniam nihil iam videmur posse opitulari Reipub. siquid est, in quo nobismetipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus: nemo est omnium, quicum potius mihi, i

quam tecum communicandum putem . nec enim clarissimorum virorum, quorum

limites esse debemus, exempla: neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem, te frustra in Senatum, siue potius in

conuentum Senatorum esse venturum, ni veritus essem, ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. Cui quidem ego cum me rogaret ut adessem in

Senatu, eadem ininia quae t te de pace de de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse di cturum. Rem vides, quomodo se habeat: orbem terrarum imperiis distributis ardere bello: Vrbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide, relictam direptioni &inccndiis. Itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. Sin autem tibi homini prudentissimo videtur utile es se, nos colloqui: quanquam longius etiam cogitabam ab Vrbe discedere scuius iam

etiam nomen inuitus audioὶ tamen propius accedam. Trebatio mandaui, siquid tu cum velles ad me mittere, ne recusaret: idque ut facias,velim : aut siquem tuorum fidelium voles, ad me mittas: ne aut tibi exire ex Vrbc necesse sit, aut mihi accedere. Ego tibi tantum tribuo, quantum mihi fortasse arrogo : Vt exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omneis homines probaturos. Vale.

40쪽

m. Cal. Maias, cum essem in Cumano accepi tuas literas: quibus lectis, cognoui non satis prudenter sedisse Philotimum:qui cum abs te mandata haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, literas tuas misisset: quas intellexi breuio- res suisse, quod eum perlaturum putassies. sed tamen postqua literas tuas legi, Posthumia tua me conuenit, & Seruius noster. His placuit, ut tu in Cumanum venires: quod etiam inccum, ut ad te scriberem, cgerunt. Quod meum consilium exquiris: id est tale, ut capere facilius ipse possim, quam alteri dare. quid enim est, quod audeam suadere tibi homini summa authoritate, summaque prudentia E si, quid rectissimum sit, Quaerimus: perspicuum est. si quid maxime expediat: obscuru . Sin hi sumus, qui profecto eise debemus, ut nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum honestumque sit: non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. Quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua: certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error suit. nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectauerunt. Qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius: gratiam quoque nos inire ab eo, defendenda pace arbitrabas mur. Quantum nos sesellerit, & quem in locum res deducta sit, vides: nequc solum ea perspicis quae geruntur, quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit. Ergo aut probare oportet ea quae fiunt: aut interesse, ctiam si non probes. quarum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur. Restat ut discedendum putem: in quo reliqua videtur esse deliberatio quod cos alium in discessu.quae loca sequamur. Omnino cum miserior res nunquam accidit, tum ne deliberatio quidem disicilior: nihil enim constitui potest quod non incurrat in magnam aliquam dissicultatem . Tu si videbitur, ita censeo facias: ut si habes iam statutum quid tibi agedum pulcs, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc

neris. Hi

labore itineris. nn autem est quod mecum communicare vclis:cgo te cxpectabo. Tu, ε quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi & Seruio & Posthumiae placerc. Vale.

M. T. CICERO SER. SULPITIO S. D.

v EMEMENTER te esse solicitum, & in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi, multi ad nos quotidie deserunt. quod quanqua minime miror, & meum quodammodo agnosco: doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari,non tuis bonis delectari potius, quam alienis malis laborare. Me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie & pcste Rcip. molestiam traxcrit, tamen multa iam conso

lantur, maximeque conscientia consiliorum meorum: multo enim ante tanqua ira cx

aliqua specula prospexi tempestatem suturam meque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente & denuntiate te. Etsi enim absui magnam partem Consulatus tui tamen εἰ absens cognosceba quae esset tua in hoc pestisero bello cauendo & praedi-ν cendo sententia: & ipse affui primis teporibus tui Consulatus, cum accuratissimc monuisti Senatum collectis omnibus bellis ciuilibus, ut & illa timcrct quae meminissent:&scirent, cum superiorcs, nullo tali exemplo antea in Rep. cognito, tam crudeles suissent, quicunque postea Rem p. oppressisset armis, multo intolerabiliorem suturum: N A M quini exemplo fit, id etiam iure fieri putant, de aliquid, atque adeo multa addunt de afferunt de suo. Quare meminita dcbes, eos qui authoritatem & consilium tuum non sunt secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salui esse potuissent. Dices, Quid me ista res consolatur in tantis tenebris Sequasi perpetuis Rcipe est omnino vix consolabilis dolor, tanta est omnium rerum amissio &desperatio recuperandi:sed tamen & Caesar ipse ita de te iudicat, & omnes ciues sic existimant, quas lumen aliquod extinctis caeteris cluccrc sanctitatem & prudentiam & dignitatem tuam. Haec tibi ada leuandas molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, ideo leuius serendum est, quod eodem tempore a multis ac magnis molestiis abes: quas ad te omneis C.iii.

SEARCH

MENU NAVIGATION