장음표시 사용
11쪽
res, haec cogites, ad haec te exerceas: sentiasque id, quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intelligas te sicillime posse obtinere summum atque altissimum gradum ciuitatis. Quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis, aut line causa is suscepta videatur, illa me ratio mouit,ut te ex nostris euentis com munibus admonendum putarem, ut considerares in omni reliqua tua vita, quibus credcres, quos
caucres. Quod scribis te velle scire, qui fit Reipub. status: summa dissensio est, sed contentio dispar: nam qui plus opibus, armis, potentia valent, prosecisse tantum mihi videntur stultitia &inconstantia aduersariorum, ut iam etiam authoritate plus valerent. Itaque perpaucis aduersantibus, omnia quae ne per populum quidem sine seditione se assequi posse arbitrabantur, per Senatum consecuti sunt. nam & stipendium Caesari decretum est, & decem legati: & ne lege Sempronia succederetur, facile persectum est. Quod ego ad te breuius scribo, quia me status hic Reipub. non delectat: scribo tamen ut te admoneam, quod ipse literis omnibus a pueritia deditus, expcriendo tamen magis quam discendo cognoui, id i Vt tu rebus tuis integris discas, neque salutis nostrae rationem nobis habendam est .
se sine dignitate, neque dignitatis sine salute. Quod mihi de filia, & de Crassipede
gratularis agnosco humanitatem tuam:speroque S opto, nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, cximia spe, summae virtutis adolescentem, cum caeteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias: nulla enim erit hac praestantior disciplina. Quem nos, & quia tuus,& quia te dignus est filius, & quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus,
M. T. CICERO P. LENTvLO PROCOS. S. P. D.
D E omnibus rebus quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex Emplatorio cognosces: qui non solum intersuit ullis rebus, sed etiam praetulimeque ullum ossiciu erga te hominis amantii simi, prudentissimi, diligetissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces: quae quales sint, non facile est scribere. sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem unquam hac hominum aetate habitura res cse videatur. Ego quidem, ut debeo, & ut ture mihi praecepisti, S ut me dignitas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in incis rationibus tibi csse adiungendum putasti. Sed te non praeterit, quam sit dissicile. sensum in Repub. praesertim rectum Si confirmatum, deponere. Vcruntamen ipse me consermo ad eius voluntatcm , a quo honeste distiantire non possum: ne- ue id facio, ut forsitan quibusdam videor, limul ratione: tantum enim animi in-uctio, & mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt,& quae ille vult, ea mihi omnia iam &recta, & vera Videantur. Neque svi ego arbitror crrarent ne aduersarii quidem eius , si cum pares esse non possent, pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ca defendam, quae Pompeius velit: vel taceam:
vel etiam id quod mihi maxime lubet, ad nostra me studia reseram literarum. Quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit: quae enim proposita suerant nobis, cum & honoribus amplissimis, & laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in Repub. capessenda, ea sublata tota, sed nec mihi magis, quam omnibus: nam aut assentiendum est nulla cum grauitate paucis, aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam in axime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere . Commutata tota ratio irest Senatus, iudiciorum, rei totius publicae. Otium nobis exoptandum est: quod
ii qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidem homines patientius eorum potentiam serre potuerint. Dignitatem quidem illam Consularem sortis εἰ con-
12쪽
stantis senatoris, nihil est quod cogitemus. amissa est culpa eorum, qui a Senatu &ordinem coniunctissimum,& hominem clarissimum abalienarunt. Sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, reuertar, Pompeium tibi valde amicti esse cognoui:& eo tu Consule quantum ego perspicio omnia quae voles obtinebis: quibus in rebus me illi sibi affixum habebit: neque a me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur. neque enim verebor, ne sim ei molcstus: cui iucundu erit etia propter id ipsum, quod me esse gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esic miniis mam,quae ad te pertineat, quae mihi non charior iit, quam meae res omnes. Idque
cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis acere possum : re quidem ipsa ideo mihi
non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo reserenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. Rem te valde bene gessiste rumor erat. Expcctabantur literae tuae, de quibus cramus iam cum Pompeio locuti: quaesierunt allatae,nostrum studiu extabit in conueniendis Magistratibus Si Senatoribus.
Caetera quae ad te pertinebunt,cum etiam plus contenderimus, quam possumus,minus tamen faciemus, quam debemus.
M. T. CICERO P. LENTULO PROCOS. s. P. D.
PERivcvNDAE mihi fuerunt literae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem:quid cnim dicam beneuolentiam cum illud ipsum grauissimum &sanctissimum nomen pietatis leuius mihi m critis erga me tuis esse videature auod au- 3 tem grata tibi mea erga te studia scribis esse : sacis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea quae praetermitti fine nefario scelere non possint: tibi autem multo notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, ouo seiucti suimus, & una, & Romae fuissemus nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum, quodque & in primis potes, & ego a te vehementer expecto, in sententiis senatoriis,& in omni actione atque administratione Reip. storuissemus. De qua ostedam equidem paulo post qui sit meus sensus & status: Si rescriba tibi ad omnia quae
quaeris. Sed certe & ego te authore amicissimo ac sapientissimo, δἰ tu me conliliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem & benevolo certc usus esses. quanquam tua quidem causa te esse imperatorem, prouinciamque bene gestis rebus cum exems: citu victore obtinere,ut debeo, laetor. Sed certe qui tibi ex me fructus dcbentur, eos uberiores S praestantiores praesens capere potitiises. In eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis meae, partim inuidere propter illius actionis amplitudinem & gloriam, mirificiim nie tibi comitem praebuissem. quanquam ille pcrennis inimicus amicorum suorum,qui tuis maximis beneficiis ornatus, in te potissimum fractam illam & debilitata vim suam contulit: nostram vicem ultus est ipse sese. ca est enim conatus, quibus palcfactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem parte reliquit.
Te autem etsi mallem in meis rebus expertum, quam etiam in tuis: tamen in molestia gaudeo eandem fidem cognoscere hominum non ita magna mercede, quatia ego maximo dolore cognoram. De qua ratione tota iam vidctur mihi exponendis tempus dari:vi tibi rescribam ad ea quae quaeris. Certiorem te per literas scribis esse factum, me cum Caesare & cum Appio esse in gratia: teque id non reprehedere adscribis. Vatinium autem scire te velle ostendis, quibus rebus adductus defenderim& laudarim. quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem meorum costiorum repetam neccsse est. Ego me Letule initio rcrum atque actionum tuarum non
solum meis, sed etiam Rei p. restitutum putabam:& quoniam tibi incredibile quendam amorem, & omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, Reipub.
uae te in me restituendo multum adiuvisset, cum certe me animum merito ipsius ebere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio ciuium, non aliquo
erga me singulari beneficio, debitum praestitissem. Hac me mente fuisse,& Senatus
13쪽
ex me te Consule audiuit,& tu in nostris sermonibus, collocutioniblisque ipse vidisi. Etsi iam primis temporibus illis, multis rcbus incus offendebatur animus: cum tte agite, dc rcliqua nostra dignitate, aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam. nam neque de monimetis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti,neoue de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus: neque hercule in iis ipsis rebus, quae quanquam crant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex authoritate Senatus rcfarciendis, eam voluntatem, quam expectaram, praestitertit. Quae cum viderem neque cnim crant obscura) non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa
grata quae secerant. Itaque quanquam & Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam: Z cum non solum beneficio, sed amore etiam, At perpetuo quodam iudicio meo diligebam: tamen, non reputans quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de Repub. pristinis pcrmanebam. Ego scdcnte Cn. Pom- 3spcio, cum, ut laudaret P. Sestium, introiisset in urbem, dixissetque testis Vatinius, me sortuna & selicitate C. Caesaris commotum, illi amicum csse coepisse: dixi me, eam Bibuli sortunam, quam ille afflicta putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre : diraque eodem teste alio loco, eosdem esse, qui Bibulum cxire domo prohibuimcnt,& qui me coegissent. Tota vero interrogario mea nihil nabuit aliud, nisi reprehensionem illius Tribunatus: in qua omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum: neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in Senatu. Quinetiam Marcellino J Philippo Coss. Non. Apr. mihi est Senatus assensus, ut de agro Campano frequenti Senatu Idib. Maii referretur. Num potui magis in arcem illius causae inuadere, aut magis obliuisci temporum
meorum,& meminisse actionum ρ Hac a me sentcntia dicta, magnus animoru mo - s tus cst factus, cum eorum, quorum oportuis, tum illorum ctiam . quorum Iauquam
putaram. nam hoc S.C. in meam sententiam facto, Pompeius, cum nihil mihi ostedisset se esse offensum in Sardiniam & in Africa prosectus est: eoque itinere Lucam ad Caesarem venit: ubi inulta de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Rauennae Crassum ante vidisset, ab eoque in me esset incensus. Sanc moleste Pompeium id serre constabat. quod ego cum audissem ex illis,maxime ex meo fratre cognoui. quem cum in Sardinia Pompeius paucis post dicbus, quam Luca discesserati conuenisset: Te, inquit, ipsum cupio: nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratre diligcnter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondiasti. Quid multa questus est grauiter: sua merita commemorauit:quid egiiset saepis. sime de actis Caesaris cum ipso meo fratre, quidque sibi is de me recepissiet, in me- ις moriam redegit: seque, quae de mea salute cgisset, voluntate Caesaris egisse, ipsum
meum statrem testatus est: cuius causam, dignitatemque mihi ut commedaret, rogauit:vt eam ne oppugnarem, si nollem, aut non possem tueri. Haec cum ad me sta,
ter pertulisset, & cum anter tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium inliasisset, ut integrum mihi de causi Campana ad seu reditum reservarem: collegi ipse me,& cum ipsa quasi Rcp. sum collocutus, ut mihi tam multa pro se perpeta atque
perfuncto cocederet, ut officium meum, memoremque in bene meritoS animum,
fidemque fratris mei praestarem: eumque, quem bonum ciue semper habuisset. bonum viructa pateretur. In illis autem meis actionibus lantetissique omnibus quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones reserebantur ad me. qui cum illa sentirent in Rep. quae ego agebam semperque sensissent: me tamen non satisfacere Pompeio,Caesaremque inimicissirinum mihi suturum gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum sed multo magis illud. quos inimicum meum meum autem ρ immo verblegum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omni sic amplexabantur, sic in manibus habebant,sic fovebant,sic me
14쪽
praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum sacerct, quem ego sunditus perdidi sed certe ut facere se arbitrarentur. Hic ego quantum humano consilio escere potui, circunspectis rebus omnibus, rationibusque subductis, summam
seci cogitationum mearum omnius quam tibi, si potero, brcuiter exponam . Ego
si ab improbis & perditis ciuibus Rem p. teneri videre,sicut & meis temporibus scimus, & nonnullis aliis accidissic accepimus: non modo praemiis quae apud me mini-3 mum valent,sed ne periculis quide compulsus vllis,quibus tamen mouentur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adii erem, ne si summa quidem eorum in me merita constarcnt.Cum autem in Repub.Cn. Pompeius princeps esset viris qui hac potentiam & gloriam maximis in Rem p. meritis, praestantissinaisque rebus gestis es set consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in Praetura autem &in Consulatu adiutor etiam extitissem: cumque idem authoritate & sententia per se, consiliis & studiis tecum me adiuvisset, meumque inimicum vnuin in ciuitate haberet inimicummon putaui famam incqnstantiae mihi pertimescendam,si quibus dam in sententiis paulum me immutassiem, meamque voluntatcm ad summi viri, de meque optime meriti dignitatem aggregassem. In hac sententia complectendus
erat mihi Caesar,ut vides in coniuncta Si causa &dignitate. Hic multum valuit cum 33 Vctus amicitia,quam tu non ignoras mihi, S iatri cum Caesare fuisse:tum humanitas eius ac liberalitas breui tempore & literis ossiciis perspecta nobis & cognita. Vehementer etiam res ipsa pub. me mouit:quae mihi vidcbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis,cum illis viris nolle fieri, S ne fieret, vehementer rccusare.Grauissime autem me in hanc mentem impulit&Pompeii fides quam de me Caesari dederat,& fiatris mej, quam Pompeio. Erat praeterea haec animaduertenda in ciuitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta diuinitus: cba L E s in Rep. principes essent,ialcis reliquos solere esse ciueis.Teneba memoria nobis Consulibus ea sundamenta iacta ex Cati Ian. confirmandi Senatus, ut neminem mirari oporteret, No. Deccb. tantu vel animi fuisse in illo ordine, vel authoritatis. idemque D memineram, nobis priuatis usque ad Caesare & Bibulum c o s s. cum sententiae no-srae magnum in Senatu pondus haberent, unum sere sensum suisse bonorum omnium. Postea cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres, ncque Respub. Consules haberet, sed mercatores prouinciarum,&seditionum seruos ac ministros: iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem, diffensionemque ciuilcm. quo in discrimine,cum mirifica Scnatus, incredibilis Italiae totius, singularis bonorum omnium consensio in nac tuendo extitisset : non dicam quid acciderit multorum est enim & varia culpaὶ tantum dicam breui non mihi exercitum, sed duccs defuisse. in quo,ut iam sat in iis culpa, qui me non defenderunt: non minor est in iis qui reliquerunt. etsi accusandi sunt, qui pertimuerunt una-gis etiam reprehendendi, qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum co- ο silium iure laudandum cst, quod incos ciueis & a me seruatos,& me seruare cupientes, spoliatos ducibus seruis armatis obiici noluerim: declararique maluerim quata vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuissiet, cum aD flictum excitare potuissent. Quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed citam confirmasti atque tenuisti. qua in causa non modo non negabo, sed etiam semper & meminero, Si praedicabo libenter. Vsus es quibusdam nobilissimis hominibus, fortioribus in me restituendo,quam sucrant iide in tenendo. qua in sententia si constare voluissent, suam authoritatem simul cum salute mea recuperassent. recreatis enim bonis viris Consulatu tuo,& costantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis Cn. Popeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rcbus maximis gestis singularibus ornatus,& nouis honoribus ac iudiciis Sem natus, ad authoritate eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad Rem p.
15쪽
violandam esse potuisset. Sed attende quaeso, quae sint consecuta: primum illa serta muliebrium religionum, qui non pluris secerat Bona deam, quam treis sororcs, impunitatem cst corum sententiis assecutus, qui cum Tribunus pleb. poenas a seditio cive per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclaristinati in posterum vindicandae seditionis de Repub. sustulerunt: iidemque postea non meumonimentum non enim illae manubia: m eae, sed operis locatio mea secratin monimentum vero Senatus, hostili nomine,& cruentis inustuliteris ei se palis sunt. Qui me homines quod saluum esse voluerunt,esti nihi gratissimum: sed velle, non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed etiam, ut aliptae, virium,&coloris rationem habere voluissent. Nunc ut Apelles Veneris caput,& summa pectoris politissima aric perfecit, ireliquam partem corporis inchoatam reliquit : sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt. in quo ego spem seselli non modo invidorum, sed etiam inimicorum eorum: qui de uno accr-rimo & sortissino viro, meoque iudicio, oronium magnitudine animi εἰ constantia
praestantissimo Q detello L. F. quondam falsam opinioncm accepertit: quem post reditum dictitant fracto animo S demisso fuisse. Est vero proba luna, qui si summa
volutate cesserit, Si egregia animi alacritate abfuerit, neque sane redire curarit: eum
ob id ipsum fractum suille animo, in quo cum omnes homines, tum M. illum Scaurum singularem virum constantia & grauitate superasset. Sed quod de illo acceperant, aut etiam suspicabantur: de me ita cogitabant abiectiore animo me suturum: cum Respub. maiorem etiam mihi animum, quam unquam habuissem, daret: quae Miam declarasset sese non potuisse me uno cive carere: cumque Metellum unius Tribuni pl. rogatio, me uniuersa Rcsp. duce Senatu,somitante Italia. promulgantibus omnibus reserente Consule comitiis Centuriatis, cunctis ordinibus, hominibusque incumbentibus, omnibus denique suis viribus recuperasset. Ncque vero ego milii postea quicquam assumpsi, neque hodie assumo, quod quenquam malevolentis. simum iure possit offendere. tantum enitor,ut neque amicis, neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos sortas te qui splendorem & speciem huius vitae intuentur, solicitudinem autem & laborem perspicere non pollunt. Illud vero non obscure queruntur in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciverim a pristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paulo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. NO ostendes eundem bonorum sensum Lentule, quem reliquisti:qui confirmatus Consulatu nostro nonnunquam postea interruptus & afflictus ante te Consulem recreatus abs te totus est, nunc ab iis,a quibus tuendus suerat, derelictus Idque non solu fronte atque
vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, ii declarant qui tum nostro illo statu
optimates nominabatur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt. Itaque tota iam sapientium ciuium, qualem me & esse & numerari volo, Si sententia de voluntas mutata esse debet. Id enim iubet idem ille Plato, quem cgo authorcna vchementer sequor, T AN TvM contendere in Re p. quantum probare tuis ciuibus possis:
Vim neque parenti, neque patriae afferre oportere. Atque hanc quide ille causam sibi ait non attingendae Reip .sui se, quod cum offendisset populum Atheniensem prope Miam desipientem senectute: cumque eum nec persuadendo, nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret cogi fas esse non arbitraretur. Mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo, neque integra re mihi ad consul edum capesceremne Rem p. implicatus tenebar. sed laetatus tam e sum quod mihi liceret in eadem causa de mihi utilia, εἰ cuiuis bono recta defendere. Huc accessit commemoranda quaedam & diuina Caesaris in me, fratremque meum liberalitas: qui mihi quascunque res gereret, tuendus esset: nunc in tanta felicitate, tantisque victoriis, etiam si in nos non is esset qui est, tamen ornadus videretur. Sic enim te existimare velim, cum
16쪽
i vobis meae salutis authoribus discesserim, neminem es e cuius osciis me tam eis deuinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. Quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea quae a me de Vatinio & de Crasso requiris. Nam de Appio quod
scribis, sicut de Caesare, te non reprehendere: gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio autem primum reditus intercesserat ingratiam per Pompeium statim,ut ille Praetor est sactus,cum quidem ego eius petitionem grauissimis in Senatu sententiis oppugnassem neque tam illius laedendi causa, quam defendedi atque ornandi Catonis: post autem Caesaris,ut illum defenderem, mira contentio est consccuta.Cur autem laudarim peto a te ut id a me neuc in hoc reo, neue in aliis requiras: ne tibi ego idem reponam,cum veneris tametsi possum vel absenti. recordare enim uibus laudatione ex ultimis terris miseris,nec hoc pertimueris: nam a meipso lauantur & laudabuntur iidem . sed tamen defendedi Vatinii suit etiam ille stimulus, de quo in iudicio cum illum defenderem dixi me saccre quiddam, quod in Eunu- 'I cho parasitus suaderet militi: Vsi nominabit Phaedriam: tu Pamphilam Continuo. siquando illa dicet PhaeJriam in-
Tromittamus comessatum: tu, Pamphilam ..
Cantatum prouoccinus. si laudabit haec Illius formam:tu huius contra.denique Par pro pari reserto, quod cana mordeat. Sic petivi a iudicibus, ut quonia quide nobiles homines,& de me optime meriti nimis amarent inimicumcum, meque inspectante saepe eum in Senatu modo seuere seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur: quoniamque illi haberent suum Publili darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem eorum animos mediocriter lacessitus leuiter repungere.
Neque solum dixi sed etiam saepe facio diis hominibusque approbatibus. Habes de
' Vatinio:cognosce de Cras .Ego cum mihi cum illo magna ia gratia esset,quia eius omneis grauissimas iniurias communis concordiae causa, voluntaria quadam obli . uione contriueram: repeti nam eius desensionem Gabinii quem proximis superioribus diebus acerrimer oppugnasset: tamen si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem. sed cum me disputante non lacessentem lacessisset: exarsi, non solum praesenti credo iracundia nam ea tam vehemes fortasse non suis et sed cum inclusu in illud odium multarum eius in me iniuriarum , quod ego estudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me suisti omne repente apparuit. Quo quidem tempore ipso quidam homincs, & iidem illi, quos saepe nutu significationeque appello:cum se maximum fructum cepisse diccrent ex libertate mea, meque tum denique sibi esse visum Reip. qualis seruem restitutum cumque ea conrentio mihi mam gnum etiam soris fructum tulisset: gaudere se dicebant mihi & illum inimicum &eos qui in eadem causa essent, nunquam amicos futuros. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur,csimque Pompcius ita contendisset ut nihil unquam magis,ut cum Crasso redirem in gratiam:Caesarque per literas maxima se molestia ex illa contentione affectum ostenderet. habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae:Crassusque ut quali testata populo RO. esset nostra gratia, pene a meis laribus in prouincia cst prosectus. nam cum mihi condixisset.coenavit apud me in mei generi Crassipedis Lortis. Quamobrem eius causam quod te scribis audisse magna illius commendatione susceptam defendi in Senatu, sicut mea fides postulabat. Accepisti quibus rebus adductus , quamquerem, causamque defenderim,quique meus in Rep. lit pro mea parte capessenda sta-so tus. de quo sic velim statuas, me haec eadem censurum fuisse, si mihi integra omnia
ac libera suissent. nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes, neque dele-dum, etiam si id fieri posset, summorum ciuiuna principatum meque permanedum
17쪽
in una sententia,conuersis rebus, ac bonorum voluntatibus immutatis, sed temporibus assentiendum. N v N AM enim praestantibus in Rep. gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permasio. sed ut in nauigando tempestati obsequi ' hartis est, etiam si portum tenere non queas: cum vero id possis mutata velificatione assequi, stultum est cum tenere cum periculo cursum qilcm ceperis, potius quam eo commutato, quo Vclis tamen peruenire: sic cum omnibus nobis in administranda
Rep. propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictu est, cum dignitate otium, NON idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Quamobre, ut pauibante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in Rep. non alius essem, atque nunc sum. cum vero in hunc sensum de alliciar beneficiis hominum, & compellariniuriis, sicile patior ea me de Rep. sentire ac dicere, quae maxime cum mihi, tum etiam Reip. rationibus putem conducere. Apertius autem haec ago ac saepius, quod& Q rater meus legatus est Caesaris,&nullum meum minimum dictum, non m do factu pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit,ut ego cum 'mihi deuinctum putarem. Itaque eius omni & gratia quae summa est,& opibus quas intelligis esse maximas, sic fruor ut meis . nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me colitia stagere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiapotentium beneuolentiam coniunxissem. His ego consiliis si repraesentern habuis.sem, ut opinio mea fert, essem Vsus eisdem . novi enim temperantiam & moderationcm naturae tuae: noui animum tum mihi amicissimum, tum nulla in caeteros malevolentia suffusum. contraque cum magnum & excelsum, tum etiam apertum & i
simplicem.Vidi ego quosdam in te taleis, qualeis tu eosdem in me videre potuisti. quae me mouerunt, mouissent eadem te prosecta sed quocunque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator cosiliorum meorum. Tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae. Me quidem certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium, comitemque habebis: neque mihi in omni vita rcs tam erit ulla proposita, quam ut quotidic vchementiuste de inc optimc meritum csse laetere. Quod rogas,ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuu scripserim: sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae ut pertimescas. Scripsi etiam nam ctiam ab orationibus disiungo me sere, reseroque ad mansuetiores musas, quae me maxime, sicut iam a prima adolescen - πtia, delectantὶ scripsi igitur Aristotelico more, quemadmodum quidem volui, treis libros in disputatione ac dialogo de Oratore : quos arbitror Letulo tuo sore non inutileis. abhorrent enim a communibus praeceptis,& omnem antiquorum, & Aristotelicam,&Isocraticam rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibustreis libros de temporibus meis: quos iampride ad te misissem, si esse edendos putassem. sunt enim testes, Si erunt sempiterni meritorum tuorum erga me, nacaequc in . te pietatis. Sed quia verebar, non eos qui se laesos arbitrarentur setenim id feci parce& molliter sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos onancis nominare, non misi. quos tamen ipsos libros liquem cui recte committam inuenero, curabo ad te persercndos. Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te desero. quantum literis,quantum studiis, vcteribus nostris delectationibus consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime ciseremus. Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis, quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri: rogari vero sine magno dolore vix possim. Quod de infratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transeris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum ut conficias:id scito esse eiusmodi, ut frater meus vere existimet, adi insto isto sendo patrimonium sere suum per te constitutu. Tu me de tuis rebus omnibus,& de Lentuli tui nostrique studiis & exercitationibus velim quam familiarissime certiorem St
18쪽
quam saepissime facias: existime'; neminem cuiquam neque chariorem, neque iii u cundiorem unquam fuisse, quam te mihiridque me non modovi tu sentias, sed ut mnes gentes, etiam ut posteritas omnis intelligat esse facturum. Appius in sermo
nibus antea dictitabat, postea dixit etiam in Senatu palam sese, si licitii esset, legem
Curiatam ferre sortiturum esse cum collega prouinciam:si Curiata lex non esset, se
paraturum cum collega, tibique successurum: legem Curiatam Cosuli serri opus esse, necesse non esse: se quonia ex S. C. prouinciam haberet, lege Cornclia imperium habiturum, quoad in Vrbem introiisset. Ego quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio: varias effe opiniones intelligo. Sunt qui putent non posse te decedere, quod sine lege Curiata tibi succedatur. sunt etiam qui si decedas a te relinqui posse, qui prouinciae praesit. Mihi non tam de iure certu est quanquam ne id quidem valde dubium est)quam illud ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, liberalitatem, qua te scio libentissime solere frui, pertinere, te sine ulla mora prouinciam s. successori concedere:praesertim cum sine sulpicione tuae cupiditatis, non possis illius, cupiditatem resutare. Ego utrunque puto meum csse:& quid sentiam ostendere: &quod seceris defendere. Scripta iam epistola superiore, accepi tuas literas de publicanis : quibus aequitate tuam non potui non probare. Facilitate autem, quod vellem , consequi potuisses, ne eius ordinis,quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere:sed nosti consuetudinem
hominum. scis quam grauiter inimici illi ipsi Scaeuolae fuerint. tibi tamen sum
auctor,ut quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies,aut mitiges. Id etsi difficile est tamen mihi videtur esse prudentiae tuae. Vale.
π c v R enim tibi hoc non gratisicer, nescio: praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per literas tuo nomine gratias diligenter. Sed tu velim desinas iam nostris literis uti, & nos aliquando reuisas, & ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic,ubi solus sapere videare. quanquam qui istinc nunc veniunt:partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas: partim contumeliosum,quod male respondeas. Sed iam cupio tecum coram iocari. Quare fac Ut quam primum venias, neque in Apulia tuam accedas, ut possimus saluum te venis. se gaudere: nam illosi veneris,tanquam Vlysses, cognosces tuoru neminem. Vale.
M. TVLLII CICERONIS EPIsTOL RRUM AD CURIONEM, ET ALIOS, LIBER II. M. T. CICERO C. CuRIONI S. P. D.
v AN Qv Abime nomine negligetiae suspectu tibi est e doleo: tamen non tam mihi molestu fuit, accusari abs te officiti meum, quam iucundu requiri: praesertim cum in quo accusabar, culpa vacare: in quo autem desiderare te significabas meas literas, prae te serrcs perspectu mihi quide, sed tam e dulcem,& optatu amorem tuum. Equide nemine praetermisi, quem quide ad te peruenturum putare, cui literas non dederim. etenim quis est tam in scribedo impiger quam egoi a te vero bis, tertie ad summii,& eas perbreueis accepi. quare si iniquus es in me iudex: COdemnabo eo- de ego te crimine.ta me id sacere noles, te mihi aequii praebere debebis. Sed de literis hactenus mon enim vereor ne non scribendo te explea: praesertim si in eo genere studium meu non aspernabere. Ego te abfuissetadiu a nobis, & doleo, quod carui stu- , ctu iucundissimae consuetudinis tuae:& laetor quod absens omnia cla maxima digni late es cosecutus:quodque in omnibus tuis rebus, meis optatis fortuna respodit. Breue
19쪽
est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit. tata est expectatio vel animi vel ingenii tui, ut ego te obsecrare obtestatique non dubitem, sic ad nos cos matus r errare, ut quam expectationem tui concitast, lianc sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga me meritorii memoriam nulla via quain delebit obliuio: te rogo ut memineris quantaecunque tibi accessiones sent & sortunae εἰ dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantis. limis consiliis paruisses. Quare hoc animo in nos esse debebis, ut aetas nostra iam ingrauescens, in amore atque in adolescentia conquiescat tua. Vale.
M- T. CICERO C. CVRIONI S. P. D.
GRAva teste priuatus sum amoris summi erga te inei, patre tuo clarissimo viro: squi cum suis laudibus, tum vero te filio superasset omnium sortunam, si ei contigis.set, ut te ante videret, quam e vita discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium dii fortunct. me certe habcbis, cui charus aeque sis,&periucundus, ac suisti patri. Vale.
M. T. CICERO C. CVRIONI S. P. D.
R v Ρ ΑΕ studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine: sed nec mi hi placuit, nec cuiquam tuorum, quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum. Meam quidem sentetiam aut scribam ad te postea pluribus: aut
ne ad eam meditere, imparatum te offendam, coramque contra istam tua rationem, meam dicam: ut aut te in meam sententiam adducam, aut certe testatum apud ani
anum tuum relinquam quid senserim: ut siqvado quod nolim displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. Breui tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis quae tibi natura, studio, sortuna data sint facilius omnia quae sunt in Repub. amplissima, consequi possis, quam muneribus.quorum neque facultatem quisquam admiratur: est enim copiarum non virtutis) neque quisquam est,quin satietate iam desessias st. Sed aliter atque ossederam, facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae. quare omnem hanc disputationem in aduentum tuum differo. Summa scito in expectatione te esse, eaque a te expectari, quae a summa virtute, summoque ingenio expectanda sunt: ad quae si es, is debes, paratus quod ita esse confido plurimis naarim Isque muneribusti nos amicos, & ciueis tuos uniuersos.&Rempub. assicies. Illud prosechocognosces, mihi te neque chariorem, neque iucundiorem esse quenquam. Vale. s
M. T. CICERO C. CVRIONI S. P. D. .
EPisTOLARvM genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissim v, cuius causa inuenta res ipsa est, ut certiores faceremus absenteis, siquid esset quod eos scire,aut nostra, aut ipsorum interesset. Huius generis literas a me proscctb non expectas. domesticarum enim rerum tuarum habes & scriptorcs & nuntios: in incis autem rebus nihil est sane noui. Reliqua sunt epistolarum gen cra duo, quae me magnopere delectant:vnum familiare & iocoseni: alterum seuerum εἰ grave. Vtro me minus deceat uti, non intelligo. Iocerne tecum per literas e ciuem mehercule non
puto esse qui temporibus his ridere possit. An grauius aliquid scribani3quid est quod possit grauiter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de Repube atque in hoc genere
haec mea causa est: vi neque ea quae nunc sciatio,velim scribere. Quamobrem quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est: viarea clausula, qua soleo: teque ad studium summae laudis cohortabor. est enim tibi grauis aduersaria constituta & parata, incredibilis quaeda expectatio: quam tu una re facillime vinces, si hoc salucris,quarum laudum gloriam admiraris, quibus artibus eae laudes comparatur,
in iis esse elaborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi re tua sponte satis incitatum esse confiderem. &hoc quicquid attigi, non seci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei. Vale.
20쪽
M. T. CICERO C. CVRIONI S. P. D.
BAEc negotia quomodo se habeant, ne epistola quidem narrare audeo. tibi, etsi ubicunque es ut scripsi ad te anteaὶ in eadem es naui: tamen quod abes, gratulor: vel quia non vides ea quae nos: vel quod excelso de illustri loco sita sit laus tua in plu-7 rimorum εἰ sociorum de ciuium cospectu: quae ad nos iacc obscuro, nec vario sermone, sed declarissima, δ una omnium voce perfertur. Vnum illud nescio, gratule ne tibi, an timeam, quod mirabilis est expectatio reditus tui: non quo verear, ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, scd mehercule ne cum veneris, non habeas iam quod cures: ita sunt omnia debilitata iam prope, de extincta. Sed haec ri sanescio rectene sint hieris commissa. quare caetera cognosces ex aliis. Tu tamen tiue habes aliquam spem de Re p. siue desperas: ea para, meditare,cogita, quae esse in eo cive ac viro debet qui sit Rem p. afflictam de oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem libertatem ac dignitatem vindicaturus. Vale.
N. T. CICERO C. CVRIONI s. P. D.
N O N D v M erat auditum, te ad Italiam aduentare, cum Sext. Iulium Milonis a mei familiarem cum his ad te literis misi: sed tamen cum appropinquare tuus aduentus putaretur, δἰ te iam ex Asia Romam versus prosectum esse constaret: magnitudo rei secit, Vt non vereremur, nc nimis cito mitteremus, cum has ad te quamprimum perferri literas magnopere vellemus. Ego si mea in te essent ossicia solum Curio tanta, quanta magis a te ipso praedicari, quam a me ponderari solent, verecundius a te, siqua magna res mihi petenda est, contenderem: GRAvE est enim homini
pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet: ne id quodpctat, exigere magis quam rogare, εἰ in mercedis potius, quam beneficii loco numerare videatur. Sed quia tua in me vel nota omnibus, vel ipsa nouitate meorum tem -ν porum clarissima dc maxima extiterunt: es T QI E animi ingenui, cui multum debeas , eidem plurimum velle debere: non dubitaui id a te per litcras petere, quod mihi omnium cst maximum, maximeque necessarium . neque enim sum veritus, ne sustinere tua in me vel innumerabilia beneficia non possem: cum praesertim confiderem, nullam esse gratiam tantam, quam non vel capere animus meus accipiendo, vel remunerando, cumulandoque illustrare possit. Ego omnia mea studia, omnem operam,curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis Consulatu fixi de locaui: statusque, in eo me non ossicii solum fructum, sed etiam pietatis laudem debere quaerere . Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae suise unquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita es decreui. Huic te unum tanto adiumento cffe, si volueris, posse intelligo, ut nihil sit praeterca nobis requirendum. Habemus haec omnia : bonorum studium conciliatum ex in Tribunatu propter nostra ut spero te intelligere)causam: vulgi ac multitudinis, propter magnificentiam munerum, liberalitatemque naturae: iuuentutis Si gratiosorum in sesagiis, propter ipsius cxcellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam : nostram suffragationem si minus potentem, at probatam tamen, δἰ iustam, εἰ debitam, ι εἰ propterea fortasse etiam gratiosam. Dux nobis εἴ auctor opus est, dc eorum ventorum, quos proposui, moderator quida, δἰ quasi gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esst,quem tecum conserre possemus, non haberemus. Quamobrem, si me
memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso quod tam vinementer de Milone laborem existimare potes: si dignum denique tuis beneficiis iudicas:hoc a te peto,ut subuenias huic meae solicitudini, ut huic meae laudi, vel sut verius dical prope si-luti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor te maioris animi,
ii grauitatis, constantiae, bcneuolentiae erga te, scomplecti hominem volucris habiturum esse neminc m. Mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris, ut eundem te facile agnosca sui se in laude mea, qui fueris in salute. Ego ni te videre scirem,
