Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

s a Epist. ad Atticum

lationis,tamen etia praecipua multa sunt,quae tu profecto vides &grauissima esse.&me facillime vitare rotuisse: ea tamen erunt minora, si sui adhuc factum est) administri tione, diligentiaque tua leuabuntur. Pecunia apud Egnatium est. sit a me, ut est: ne que enim hoc, quod agitur, videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid mi xime opus sit. etsi egeo rebus omnibus quod is quoque in angustiis est quicum sumus cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. Tu, ut antea fecisti, velim, siqui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes, ipse coficias. Tuis salutem dic. Cura ut valeas. in primis id quod siti bis,omnibus rebus cura &provide. nequid ei desit, de qua scis me miserrimum esc. Idib. Iun. ex castris.

Α c c E p i ab Isidoro literas, di postea datas binas. ex proximis cognoui, praedia non svaenisse. Videbis ergo ut sustentetur per te. De Frusinati, si modo suturi sumus, erit mihi res opportuna. Meas literas quod requiris, impedior inopia rerum,quas nullas habeo literis dignas: quippe cui nec quae accidui,nec quae aguntur,vllo modo probentur. na coram tecum olim potius,quam per epistolas. Hic tua, ut possum, tueor apud hos: caetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis, quod ita nihil poterat agi, ut mi i& meis rebus aptum esset. Quid sit gestum noui quaeris: ex Isidoro scire poteris: reli. qua non videntur esse difficiliora. Tu id velim quod scis me maxime velle cures, vitabis ut facis. Me coficit solicitudo, ex qua etiam summa infirmitas corporis: quaicua. ta,ero una cum eo qui negotita gerit, estque in spe magna. Brutus amicus in causa versatur acriter. Hactenus suit, quod caute a me scribit posse. De pensione altera, oro te, omni cura considera quid sit faciendum, ut scripsi iis literis, quas Pollex tulit. Vale.

Q v Α E me causae mouerint,quam acerbae, quam graues, quam nouae,coegerintque

impetu magis quodam animi uti, quam cogitatione, no possum ad te sine maximo Jolore scribere: fuerunt quide tantae, ut id quod vides, effecerint. Itaque nec quid ad te scribam de meis rebus, nec quid a te petam,reperio: rem & summam negotii vides. Equidem ex tuis literis intellexi & iis, quas communiter cum aliis scripsisti,& iis, quas tuo nomine quod etiam mea sponte videbam, te subdebilitatum nouas rationes tuendi mei quaerere. Quod scribis placere ut propius accedam , iterque per oppida noctu faciam: non siner video quemadmodum id fieri possit. Neque enim ita apta habeo diuersoria, ut tota tempora diurna in his possim consumere: neque ad id quod quaeris multum in- terest utrum me homines in oppido videat an in via. Sed tamen hoc ipsum, sicut alia, considerabo quemadmodum commodissime fieri posse videatur. Ego propter incredibilem & animi & corporis molestiam conficere plureis literas non potui: iis tantiis rescripsi, a quibus acceperam. Tu velim &Basilio, & quibus praeterea videbitur, etiam Seruilio, conscribas ut tibi videbitur, meo nomine. Quod tanto interuallo nihil onu nino ad vos: profecto intelligis rem mihi deesse de qua scribam, non voluntatem. Quod de Vatinio quaeris: neque illius, neque cuiusquam mihi praeterea officium deest si

reperire possent qua in re me iuuarent.. I intus auersissimo a me animo Patris suis: 3 eodem Corcyra filius venit: inde prosectos eos una cum caeteris arbitror. Vale.

CICERO ATTICO S.

so Oci TvM esse te cum de tuis, communibusque fortunis, tum maxime de me,ac

de dolore meo sentio.qui quide dolor meus non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum, sed etia augetur. Omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione leuari maxime possim: probas enim meum cosilium, negasque mihi quicquὸ

tali tempore potius facie eum fuisse. Addis etiam quod etsi mihi leuius est, quam tuum iudicium, tame non est leue caeteris quoque, id est qui pondus habeant, factu nostrum probari. id si ita putare, leuius dolere. Crede,inquis, mihi. Credo equide: sed scio quam

382쪽

Lib. XI. 37 4

cupias minui dblorem meum. Me discessissie ab armis nunquam poenituit: tanta erat ' in illis crudelitas,tanta cum barbaris gentibus coniunctio, ut non nominatim, sed generatim proscriptio eli et informata: ut iam omnium iudicio constitutiam csset, omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae, vestrum plane dico: nunquam enim de teipso, nisi crudelissime cogitatum est. Quare voluntatis me meae nunquam poenitebit: consilii poenitet. In oppido aliquo mallem resedisse, quoad accerserer: minus sermonis subiissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundusii iacere, in omne is parte is est molestii propius accedere svi suades)quomodo sine lictoribus quos populus dedit posui qui mihi incolumi adimi no possunt:quos ego modo paulisper cum bacillis in turba conieci ad oppidum accedens, nequis impetus militum fieret. recipio tempore me domo. te nunc ad Oppium, quoniam iis placeret modo propius accedcre, ut hac de re considerarent, credo fore authores: sic enim recipiunt, Caesari non modo de conseruanda sed etiam de augenda mea dignitate curae sere: meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem, ea spondent, confirmant. quae quide mihi exploratiora essent. si remansissem.Sed ingero praeterita. Vide quaeso igitur ea quae restant & explora cum istis:& si putabis opus esse,& si istis placebit quo magis sadhunostrum Caesar probet quasi de suoru sententia factum, adhibeatur Trebonius, Pansa, siqui alii:scribantque, ad Caesare, me quicquid fecerim, de sua sententia secisse. Tulliae meae morbus & imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intelligo magnae cura: csse,quod est mihi gratissimum. De Popeii exitu mihi dubium nunqua suit:tanta enim delperatio rerum eius omniti Regum & populorum animos occuparat,vt quocunque venisset,hoc putarem futurum. non possum eius casum no dolere: homine enim inte- grum & castum &grauem cognoui. De Fannio coselcr tet perniciosa loquebatur demasione tua. Lucius vero Lcntulus Hortensi domum sibi,& Caesaris hortos& Baias de- spoderat. Omnino haec eodem odo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinita omnes enim, qui in Italia remanserant hostiu numero habcbatur. Scd mlim haec aliqua-do solutiore animo. Quintum fiatre audio prosectum in Asia, ut deprecaretur. De filio nihil audiui. sed quaere ex Diocare Caesaris liberto,que ego non vidi, qui istas Alexa- . drinas literas attulit. Is dicitur vidisse an eunte, an ia in Asia.Tuas literas, prout res postulat,expecto:quas velim cures quaprimum ad me perseredas. Vale. I II I. Cal. Decemb.

CICERO ATTICO S.

GRATAE mihi tuae literae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia, quae ad me per- .is tinere arbitratus es.factum igitur, ut scribis istis placere iisde istis lictoribus me uti quod concessum Sestio sit: cui non puto suos esse concessos,sed ab ipso datos:audio enim euca s. c. improbare, quae post discessum Tribunorum facta sunt. quare poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare. quanquam quid ego de lictoribus, qui pene ex Italia decedere sim iussus nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se literarum, in quibus erat, se audiuisse Catonem & L. Metellum in Italiam venisse, Romae ut essent palam: id sibi non placere nequi motus ex eo fieret: prohiberique omneis Italia, nisi quorum ipse causam cognouisset: deque eo vehemcntius erat scriptum. itaque Antonius petebat a me per literas, ut sibi ignoscere: facere se non posse, quin his literis pareret. tum ad eum mili L. Lamiam qui demostraret illum Dolabellae dixisse ut ad mei scriberct ut in Italiam quam primum venirem, eius me literis venisse. tum ille edixit ita, ut me exciperet, & Laelium nominatim : quod sane nollem: poterat enim sine nomine re ipsa excipi. o multas & graue is offensiones : quas quidem tu das opera ut lenias: nec tamen nihil proficis: quin hoc ipso minuis dolorem meum,quod ut minuas, tam valde laboras Idque velim ne grauere quam saeptissime facere. Maxime autem assequere

quod vis si me a duxeris ut existimem me bonorum iudicium non sunditus perdidiose. quanquam quid tu in eo potes ρ nihil scilicet. Sed siquid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit. quod nunc quide video non esse. sed siquid ex eventis,ut Aa. iii.

383쪽

3Tq. Epist . ad Atticum

hoc nuc accidit. Dicebar debuisse cum Popeio proficisci. exitus illius minuit eius oscii praetermissi reprehensione. Sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur, quam quia in Asrica non ierim .iudicio hoc sum usus, non esse barbaris auxiliis fallacissimae genti,

Rempub. defendenda, praesertim contra exercitum saepe Victorem . non probat fortas iise: multos enim viros bonos in Asticam venisse audio,& scio fuisse antea. valde hoc lo co urgeor. hic quoque opus est, casu aliqui sint ex eis, aut,si potest, omnes,qui salute an teponant. nam si perseuerant & obtinet,quid nobis suturum sit vides. Dice ,Quid illis, si victi erunt Honestior est plaga. haec me excruciant. Sulpitii aute consilium non scii psisti, cur meo non anteponeres. quod & si non tam gloriosum est, quam Catonis tame& periculo vacuum est,&dolore. Extremii est eorum, qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habet, quam nos, quod & multi sunt uno in loco, & cum in Italiam vene rini,domum statim venerint. haec tu perge, ut iacis, mitigare,&probare quamplurimis. Quod te excusas: ego vero & tuas causas nosco,& mea interella puto, te istic esse, Vesut cum iis,quibus oportebit, agas, quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti: in primis iique hoc velim animaduertas. multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint, delatust uesint, me aut poenitere consilii mei,aut non probare quae fiant. quorum cisi utrunque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita perspexerint, sed in

tum ut hoc Balbus sustineat, & Oppius, & eorum crebris literis illius voluntas erga me confirmetur,& hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis. Alterum est,cur te nolim ei cedere, quod scribis Terentia flagitare. Grem miseram. quid scribam aut quid velinis breue faciam lachrymae enim se subito profuderunt. tibi permitto: tu consule. tantum vide, ne hoc temporis Terentiae obesse aliquid possit. Ignosce, obsecro te: non possunt prae fletu & dolore diutius in hoc loco commorari. tuum dicam, nihil mihi gratius csie, quam quod eam diligis. Quod literas, quibus putas opus esse curas dandas, facis co- mode. Quintum filium vidi, qui Sami vidisset, patre Sicyone: quorum deprecatio est irsacilis.Vtina illi*ui prius illum viderunt, me apud eum vclInt adiutum tantum, quaatum ego illos velle, siquid possem. Quod rogas, ut in bonam parte accipia, siqua fatin tuis literis, quae me mordeant:ego vero in optimam: teque rogo, ut aperte, quemadmodii facis, stribas ad me omnia, idque facias quam saepissime. Vale. x III i. CDan.

CICERO ATTICo

Q v ANTIs curis afficiar, etsi profecto Vides, tamen cognosces ex Lepta & Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae, quam tu prudentiam mihi videri vis: neque te deterreo quo minus id disputes, scribasque ad me quam saepissime nonihil enim me leuant tuae literae hoc tempore. Per eos, qui nostra causa volunt, valentque apud ibium, diligentissime contedas opus est, per Balbum & Oppium maxime, ut de me scilii bant quam diligentissime: Oppugnamur enim, ut audio, & a praesentibus quibusdam, &per literas. iis ita occurrendum, ut rei magnitudo postulat. Furnius est illic mihi inbmicissimus. Quintus misit filium no solum sui deprccatorem, sed etiam accusatorem mei. Dictitat, se a me apud Caesare oppugnari. quod resellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicunque est, omnia in me maledicta conferre. Nihil mihi unquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent,

cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam ad me pertulciut. Nosti genus, etiam expertus es fortasse: in me,id est omne conuersum. Sed augeo cinmemorando dolorem, & facio etiam tibi.Quare ad illud redeo. cura, ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. Ad quos videbitur, velim cures litcras meo n0'

mine. Vale. x V. Calend. Ian.

CICERO ATTICO S.

Eoo vero & incaute, ut scribis, & celerius quam oportuit, seci, nec in ulla sum si': quippe qui exceptionibus edictorum retinear.quae si non essent sedulitate effecta, S bc neuolentia tua,liceret mihi abire in solitudines aliquas . nunc ne id quidem licet. QVii

384쪽

ρ Lib. XI

autem me iuuat quὀ1 ante initum Tribunatum veni, si ipsum, quod veni, nihil iuuat iam quid sperem ab eo qui mihi amicus nunquam sult cum iam lege ctiam sim consectus & oppressus/quotidie Balbi ad me literae languidiores, multaeque multorum ad illum sertasse cotra me. meo vitio pereo nihil mihi mali causa attulit. omnia culsa contracta sunt: ego enim, clim genus belli viderem, imparata & infirma omnia, contra par ratissimos lucram quid facerem e) ceperamque consilium non tam sorte, quam mihi praeter caeteros concedendum. cessimus, vel potius parui. ex quibus unus qua mente sucrit is,quem tu mihi commodas, cognosces ex ipsius literis,quas ad te & ad alios nabsit. quas ego tauquam aperuissem,nisi res acta siccsset. delatus est ad me fasciculus: solui, siquid esset ad me literarum : nihil erat. Epistola Vatinio se Ligurio altera: iussi ad eos deserri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt, scelus hominis clamantes. Epi' stolas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius serere se enim scire summo illum in odiosuisse Caesari illum tamen non modo fouisse, sed & tantam pecuniam illi dedi ite honoris mei causa. Hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad caeteros: ipsi enim illi putaui perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebuisset 'cognoui. Eiusdem generis literas ad te mis:quas si putabis illi ipsi utile esse red- di, reddes. nil me laedet: nam quia resignatae sunt, habet opinor eius signum Pom

nia .hac ille acerbitate initio nauigationis cum usus esset, lato me dolore affecit, ut postea iacuerim. neque nunciam pro se quam contra nac laborare dicitur. ita omnibus re bus urgeor, quas sustinere vix possum, vel pland nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omnibus, quod istam miseram, patrimonio fortuna omni spoliatam relinquam. Quare te, ut polliceris, videre planer velim: alium enim,cui illam commendem, habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata, quae mihi. sed si me non offendes satis tamen habeto commendatam, patruumque in ea, quatum poteris, mitigato. Haec ad te die natali meo scripsi: quo utinam susceptus non essem, aut nequid ex eadem matre postea natum esset. Plura scribere fletu prohibeor. Vale.

AD ME As incredibileis aegritudines aliquid noui accedit ex iis quae de in in ad

me afferuntur. P. Terentius meus necessarius opcras in portu & scriptura Asae pro magistro dedit. Is Quintum filium Ephesi vidit v i. Id. Decemb. cumque studiose propter amicitiam nostram inuitauit. cdmque ex eo de me contaretur, cum sibi ita dixisse narrabat; se mihi esse inimicissimum volumenque sibi ostendisse orationis, quam apud Caesarem contra me esset habiturus: multa a se dicta contra eius amentiam: multa postea Patris consimili scelere secum Quintum patrem locutum: cuius se rorem ex iis episto lis, quas ad te misi, perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio: me quidem excruciant, & eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum suturum puto. De Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras, nuntiantur: nihil enim firmius esse dicunt,nihil paratius. accedit Hispania, & alienata Gallia: lcgionum nec vis eadem, nec voluntas,urbanae res perduae. Quid est ubi acquiescam ε nisi quandiu tuas literas lego. quae essent profecto crebriores, siquid haberes, quo putares meam molestiam minui posse.Sed tamen te rogo ne intermittas scribere ad me,quicquid erit: eosque, qui mihi tam crudeliter inimici sunt si odiise non potes, accuses tamen:non Vt aliquid proficias, sed ut tibi me charum esse sentiant.plura ad te scribam, si mihi ad eas literas,quas proxime ad te dedi, rescripseris. Vale. x I I. Cal. Febr.

CICERO ATTICO s.

CONFECTus iam cruciatu maximorum dolorum, ne si si quidem , quod ad te debeam scribere,facile id exequi possem hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit:cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur sere melius. Ita iam ne tuas quidem 4 literas expecto.quanquam semper aliquid afferunt, quod velim .Quare tu quidem scribito,cum erit cui des. Ego tuis proximis, quas tamen iampridem accepi, nihil habeo Aa. iiii.

385쪽

ς 6 Epist, ad Atticum

quod rescribam longo enim interuallo video immutata esse omnia, illa esse firma qua debeant, nos stultitiae nostrae grauissimas poenas pendere. P. Sallustio curanda suntris. xxx. quae accepta .Cn. Sallustio .velim videas,ut sine mora curentur. De ea re sit

psi ad Terentiam, atque hoc ipsum iam prope cosumptum est. Quare id quoque velim cum illa videas, Ut sit,qui viam ur. hic sortasse potero sumere, si sciam istic paratum solei sed prius, quam id scirem, nihil sum ausus sumere. Qui sit omniti rerum status no et vides. nihil est mali quod non & sustineam & expectem. quarum rerum eo graui 0rcu dolor, quo culpa maior. Ille in Achaia no cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tualiterae prosecerunt. Vale. v iii. Id. Martii.

. CICERO ATTICO S.

C EP Η A L l o mihi a te literas reddidit ad v lii. Id. Martii vespere. eo autem die is mane tabellarios miseram quibus ad te dederam literas . tuis tamen lectis literis putaui aliquid rescribendum esse maxime, quod ostendis te pendere animi, quam nam rationem sim Caesari allaturus prosectionis meae tum, cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi noua ratione: saepe enim ad cum scripsi multisque mandaui non potuisse claucupiissem sermones hominum sustinere: multaque in cana sentetiarn. nihil enim erat, quod minus eum vellem existimare, quam me tanta de re no meo consilio usum ego. Posteaque quam mihi literae a Balbo Cornelio minore missae essenti illum existimate Quintum statrem lituum meae prosectionis suisse sita enim scripsit) qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos:eis multa praesens in praesente accr- ibe dixerat & secerat, tamen L. in eo his verbis ad Caesare scripsi. de Quinto fiatre inco .

inon minus laboro. quam de me ipso:sed cum tibi commedare hoc meo temporen is audeo. illud duntaxat tamen audebo petere abs te,quod te oro, nequid existimes ab illo 3 factum es,quo minus mea in te ossicia constarent, minusve te diligeretia, potiusque ibolum semper auctorem nostrae coniunctionis suisse, mesque itineris comitem, non du- Dcem. Quare caeteris in rebus tantum ei tribues, quantum humanitas tua, amicitiaque , vestra postulat. ego ei nequid apud te obsim, id te vehemeter etiam atque etiam rogo.

Quare, liquis congressus fuerit mihi cum Caesare seis non dubito quin is lenis in illum suturus sit,idque iam declarauerit)ego tamen is ero qui semper sui. sed ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa . quam quidem tu scribis confirmari quotidie magis ad conditionis spem quam victoriae. quod utinam ita e set: sed loge aliter esse intelligo, teque ipsum ita existimare arbitror: aliter autem scribere non fallendi sed con-i' firmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania. Quod me admones, ut scribam ad Antonium & ad caeteros: siquid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe secisti: nihil enim venit mihi in metem quod scribendum putem. Quod me audis fractiorem esse animo: quid putas. cum videas accessisse ad superiorcs

aegritudines praeclaras generi actionestTu tamen velim, ne intermittas quoad eius sic re poteris, scribere ad me, etiam si rem, de qua scribas,nis habebis:semper enim afferunt aliquid mihi literae tuae. Galeonis haereditatem crevi: puto enim cretionem smplicem fuisse,quoniam ad me nulla missa est. Vale. v iii. Id. Mart.

Α' M v RA N AE liberto nihil adhuc acceperam literarum. P. Siser reddiderat eas, quibus rescribo. De Seruit patris literis quod scribis,item Quintum in Syriam venisse, ii quod ais esse qui nuntient: ne id quidem verum est. Quod certiorem te vis feri, quo quisque in me animo sit,aut suerit eorum, qui huc vencrut: neminem alieno intellexi. Sed quantum id mea intersit, existimare te posse certo scio. Mihi cum omnia sunt intolerabilia ad dolorem, tum maxime, quod in eam causam venisse me video ut solarii' lia mihi esse videantur,quae semper nolui. P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Ale-Yandriae filium, Rhodoque Alexandriam C. Cassium profectum esse constat. Quintus mihi per literas satisiacit, multo asperioribus verbis, quam cum grauissime accusabat:

386쪽

ait enim se ex

lisi is tuis intelligere . tibi non placere, quod ad multos de me asperius scripsse. Itaque se poenitere, quod animum tuum offenderit: sed se iure secisse. Deinde

perscribit spurcissime,quas ob causas secerit. Sed neque hoc tempore, nec antea patei, secisset odium suum in me, ilia omnibus rebus me esse oppressum viaeret. Atque utinam vel nocturnis, quemadmodum ti scripseras, itincribus propius te accessisse in . Nunc nec ubi, nec quando te sim visurus, possum suspicari. De cohaeredibus Fufeianis

nihil suit quod ad me scriberes: nam & aequum postulant,& quicquid egisses, recte esse actum putarem. De sendo Frusinati redimendo iampridem intellexisti voluntatem

meam. etsi tum meliore loco res erat nostrae, neque tam mihi desperaturi videbamuri tamen in eadem sum voluntate. Id quemadmodum fiat, videbis.&velim, quoad poteris, consideres, visat unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. siquas habuimus facultates, eas Pompeio tum, cum id videbamur sapienter facere, detulimus. Itaque tum& a tuo villico sumpsimus,&aliunde mutuati sumus, cum Quintus quereretur per literas, sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus, neque ipla eam pecunians so aspeximus. Sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consilii. & causam nosi. Plura ne scribam. dolore impedior. siquid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim, ut soles, facias: quotiesque habebis, cui des ad

me literas, nolim praetermittas. Vale.

CICERO ATTICO S.

N O N-me offendit veritas literarum tuarum,quod metum communibus,tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari: faterssque id fieri iam

non posse. nec enim ea sunt,quae erant antea, cum ut nihil aliud, comites me,& socios habere putabam : omnes enim Achaici deprecatores,item qui in Asia,quibus non erat ignotum, etiam quibus crat, in Africam dicuntur nauigaturi. Ita, praeter Laelium, ne

minem habeo culpae sociu: qui tamen hoc meliore in causa est, quod iam est receptus. si de me autem no dubito quin ad Balbum&ad Oppilum scripserit: a quibus siquid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti: quibuscum tu de hoc ipso colloquare velim, Si ad me, quid tibi responderint, scribas: non quod ab isto salus data quic- qua habitura sit firmitudinis:sed tamen aliquid consuli & prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo praesertim hoc genero: tamen in talis malis quid aliud velim, non reperio. Quintus pergit, ut ad me & Pansa scripsit,& Hircius: Isque item Africam petere cum caeteris dicitur. Ad Minutium parentem scribam, & tuas literas mittam. ad te scribam, num quid egerit. Hs. x x x. potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis:& id video tam cp.Te expecto, quem videre,si ullo modo potes venire, pervellem. Iam extremum concluditur. ibi facile est,quid,quale sit grauius existimare. . Vale.

- ONIAM iustas causas affers, quod te hoc tempore videre non possim : quaeso, quid sit mihi faciendum : ille enim ita videtur Alexandriam tenere, ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus. ii autem ex Africa iam affuturi videntur. Achaei item ex Asa redituri ad cos, aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum ε video dissicile esse conlatium: sum enim solus, aut cum altero, cui neque ad illos reditus sit, neque ab iis ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim, quid censeas Idque erat cum aliis, cur te, si fieri posset,cuperem videre. Minutium x i l. sola curasse scripsi ad te antea. quod superest, velim videas ut curctur. Quintus non modo non cum magna prece ad me, sed acerbissime scripsit: filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali,quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora,quam peccati dolor qui& maximus est, & aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego, quos putaui, ta- ,, men esset ea consolatio tenuis: seὸ habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. alii capti,alii interclusa non veniunt in dubium de voluntate: eo minus scilicet, cum se expedierint, & una esse coeperint. ii autem ipsa, qui sua voluntate ad Fusium venerunt,

387쪽

Episti ad Atticum

nihil possiant, nisi timidi existimari. multi autem sunt,qui quiciique si iit, modo ad illi,

se recipere volent, recipientur.quo minus debes mirari, non posse me tanto dolori re

sistere: sellus enim meum peccatum corrigi non potest, & fortasse Laelii sed quid ni id leuat nam C.quidem Cassum aiunt cohulium Alexangriana eundi mutauisse. Hac ad te scribo, ut no 3 queas tu demere solicitu linem, sed ut cognoscam, ecquid tu ad ciaffera quae me conficiunt. ad quae gener accedit,& caetera, quae uetu reprimor, nescii bam. Quin etiam AE pi F. ime excruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. Suad primum reuertor: quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum : nam hic maneri diutius non potest. De Fufidianis quare nihil

potuit conficiegenus enim conditionis eiusmodi fuit, in quo non solet esse controut 1ia:cum ea pars quae videtur esse minor, licitatione expleri posset. Haec ego non sine causa quaero: suspicor enim cohaeredes dubiam nostram causam putare,& eo rem in intuegro esse. Vale. prid. M. Maii.

CICERO ATTICO S.

NON meo vitio fit hoc quidem tempore ante enim est peccatum) ut me ista tri sola nihil consoletur: nam de exigue scripta est, & suspiciones magnas habet, non cile ab illo. quas animaduertisse te existimo. De obuia itione ita faciam ut suades: ncque enim valde aduentus eius opinio est : neque, siqui ex Asia veniunt, quicquam auditum esse dicunt de pace: cuius ego spe in hanc fraudem incidi. Nihil video quod sperae innputem, nuc praesertim, cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio in ipsa Alexadria,in Urbe in Italia. ego vero, etiamsi rediturus ille est,qui adhuc bellua gerere dicitur, tamen ante reditum, eius negotium consectum iri puto. Quia adtenscribis quandam laetitiam bonorum esse comotam, ut sit auditum de literis: tu quietae nihil praetermittis in quo putes aliquid solatii esse: sed ego non adducor quenquam bonum ullam salutem putare mihi tanti suisse, ut eam peterem ab ullo: & eo minus,quoi huius conlilii iam ne socium quidem habeo quenquam. vi in Asia sunt rerum exitum expectant. Achaici etiam Fusio spem deprecationis afferiit. horum & timor idem suit

primo, qui meus, & constitutum. mora Alexandrina causam illorum correxit, natam

euertit. Quam ob rem idem a te nuc peto, quod superioribus literis, ut squid in pcrditis rebus dispiceres, quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab iis, dias vides non fieri, tame quoad bellum crit quid agam . aut ubi sim, non reperio. sin iacior, eo minus. Itaque tuas literas expecto: casque ut ad me sine dubitatione scribas, rogo. Quod suades. vi ad Quintum scribam de his literis: facerem si me quicquam ista ibterae delectaret. Etsi quidam scripsi ad me his verbis. Ego, ut in his malis, patris sum non inuitus: essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur, quae ego audire vellem. Quod ais illum ad te scribere, me sibi nullas literas remittere: semel ab ipso accepi: adeas Cephalioni dedi. qui multos mensis tempestatibus retentus est.Quintum filium aime acerbissime scripsisse. iam ante ad te scripsi. Extremum est, quod te orem,s putas rectum esse,&ate suscipi posse, cum Camillo communices,ut Terentiana moneatisside testamento. tepora monensi ut videat,ut satisiaciat quibus debeat. Auditum ex philotimo est,eam scelerate quaedam facere. credibile vix est.sed certe.siquid est quod scripossiti prouidendum est. Dc omnibus rebus velim ad me scribas.& maxime quid scribas de ea: in quoetuo consilio egeo. etiam si nihil excogitas: id enim mihi erit pro ὀρ-

Psto P ERANTI H v s tabellariis alienis hanc epistolam dedi, eo breuiorem,quoi eram missurus meos. Tullia mea venit ad me prid. Id. Iun. deque tua erga se obsit uantia. beneuolentiaque mihi plurima exposuit, literasque reddidit trinas. Ego autem ex ipsus virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi, quam G

pete ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore affectus tale ingenium in g

388쪽

Lib. XI. . 379

ta misera fortuna versariudque accidere nullo ipsius delicto, summa culpa mea. Itaque a te neque Coselationem iam, qua cupere te uti video, neque consili u quod capi nullum potest, expecto: teque omnia cum superioribus saepe literis, tum proximis telasse intelligo. i Ego cum Sallustio Cicerone ad Caesarem mittere cogitaba. Tulliam autem non videba esse causam, cur diutius mecu tato in comuni moerore retinerem. Itaque era tiabi ea, cum primum per ipsam liceret, remissurus. pro ea queadmodum cosolandis scri' psasti P. tata eo me scripsisse, quae tu ipse intelligis respoderi potuisse. Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio: sed no dubito quin istis persuaderi nullo modo posset, ea quae faςiant, mihi probari posse, quoquo modo

loquar. ego tamen utar moderatione, qua potero. quanquam quid mea intersit,ut eos, rum odium subeam non intelligo. Te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. Illum ab Alexandria discessisse nemo nutiat, constatque ne prosectum quidem illo quenquam post Id. Mart. nec post Id. Decemb. ab illo datas ullas literas. ex quo intelligis illud de literis ad v. Id. Febr.datis quod inane effet, etiam si verum esset) non verum esse. L. Teretium discessisse ex Africa scimus, Paestumque venisse: quid is afferat, aut quomodo exierit, aut quid in Africa fiat, scire velim :dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale siti velim si inueneris, ad me scribas. De Hs. X. ut scribis, faciam. Vale. x v Ii I. Calend.Quint.

CICERO ATTICO S.

D g illius ab Alexandria disceta nihil adhuc rumoris, contra que opinio, valde en o impeditum. Itaque nec mitto,ut constitueram, Ciceronem: Si te rogo, ut me hinc ex- . pedias. quod uis enim supplicium leuius est hac permasione.Hac de re & ad Antonium scripsi.& ad Balbum & ad Oppium: siue enim bellum in Italia futurum est, siue classi bus utetur, hic esse me minime conuenit: quorum sortasse utrunque erit:alterum cςri4 intellexi omnino ex Oppii sermone, quem tu mihi scripsisti, quae istorum via esset. sed ut eam flectas te rogo. Nihil omnino iam expecto, nisi miserum . sed hoc perditius, in quo nucium, fieri nihil potest. Quare cum Antonio loquare velim,& cum istis,& rem ut poteris, expedias,& mihi quamprimum de omnibus rebus rescribas. Vale. x i i. Calend. Quint.

c PM tuis dare possiem literas, non praetermisi: etsi quid scriberem, non habebam. i Tu ad nos & rariu4 scribis, quam solebas,&breuius: credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. Veruntamen velim,quid erit, qualecuque erit, scribas. Est autem unum quod mihi sit optandii,siquid agi de pace possit: quod nulla equidem habeo in spe: sed quia tu leuiter interdum lignificas, cogis me sperare, quod opta- dum vix est. Philotimus dicitur Idib. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas, quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est, dum, ut in pes simis rebus, aliquid caueam, qui nihil unquam caui. Vale. x I. Cal.Sext.

XV M. Calend.Septemb. venerat die x x v iii. Seleucea Peria C. Trebonii, is qui se Antiochiae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hircio: eos de Quinto, i quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem, si ista nobis impetrata quicquam ad spe explorati haberent. Sed & alia timenda sunt ab aliIsque & ab hoc ipso quae datur,ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. etiam Sallustio. ignouit. Omnino dicitur nemini negare. quod ipsum est suspectum, notiore eius dis ferri. M. Gallius Q F. mancipia Sallustio reddidit. Is venit ut legiones in Sicilia traduceret, & protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet, ego quod ante mallem, aliquo propius accedam: Tuas literas ad eas, quibus a te proxime consilium petiui, vehementer expecto. Vale. x vii. Calend. Septemb.

389쪽

38o Epist. ad Atticum

AccEPI vi. Caled. Septemb. literas a te datas x i 3.Calend. doloremque quernei

Quinti scelere iampride acceptum iam abieceram, lecta eius epistola,grauissimumce sepi. Tu etsi non potuisti ullo modo facere, ut mihi illam epistolam non mitteres tamen mallem no esse missam. Ad ea autem,quae scribis de testamento,uidebis quid & uomodo De numis & illa sic scripsit, ut ego ad te antea,& nos siquid opus erit, utemur tico, de quo scribis. Ille ad Calend.Septemb. Athenis non videtur sore: multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. Legio x i i. ad quam primum Sulla venit la pidibus egisse hominem dicitur . nullam putant se commoturam . illum arbitrantiit protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est huc veniat necesse est:ac mallem illum a liquo enim modo hinc euasissem. nunc metuo, ne sit expectandum: & cum reliquis etiam loci grauitas hic miserrimc perserenda. Quod me mones Vt ea videam, qua ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur.&si ullo modo fieri posset: sed iatantis nostris peccatis, tantssque nostrorum iniuriis nihil est, quod aut sacere dignum ii nobis, aut simulare possim. Sullana cosers: in quibus omnia genere ipso praeclarigimisuerunt, moderatione paulo minus temperata: haec autem eiusmodi sunt,ut obliviscati: multoque malim, quod omnibus sit melius,quorum utilitati meam iunxi. Tu ad me tamen velim quam sepissime scribas:eoque magis, quod praeterea nemo scribit:ac somnes, tuas tamen maxime expectarem. Quod scribis, illum per me Quinto fore placatiorem:scripsi ad te antea, eu statim in F. omnia tribuisse, nostri nulla mentione. te.

CICERO ATTICO S.

Di hic ENTER mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius: accepi enim a te litt-ras, quibus videris v ereri, ut epistolas illas acceperim: quas quidem vellem mihi nunquam redditas: auxerunt enim mihi dolorem: nec si in aliquem incidissent, quicquam in ovi attulissent. Quid enim tam perinligatum,quam illius in me odium r&genus hoc literarum, quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi quo illius improbitare offenderetur: sed credo uti notiora nostra mala essent. Nam quod te vereri scribis ne illi obsint, esquc rei mederi: ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem mihi

molestum non est: illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere. Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messala. currunt ad illu pulli a militibus,qui se negant usquaminis acceperint. ergo ille huc veniet: quod non putabant: tarde quidem: itinera enim ita facit, ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem quom pdo agiliasserct moram. quid mihi igitur censes tiam enim corpore vix sustineo grauitatem huius caeli, qui mihi laborem affert in dolore. An his illuc euntibus mandem, ut me excusentripse accedam propius quaeso attende:&me,quod adhuc sepe rogatus non secisti consilio iu- sua. scio rem dissicilem esse,sed ut in malis. Etiam illud mea magni interestiteri videam: pro secto aliquid prosecero, si id acciderit. De testam cto, ut scribis,animaduertes. Vale.

CICERO ATTICO S.

iv S D ad te scripseram,ut cum Camillo communicares de eo Camillus mihi scii psit, te cum eo locutum . Tuas literas expectabam : nisi illud quidem mutari, si aliter est ac oportet non video posse: sed cum a nullo accepissem literas, desideraui tuas letsi putabam te sortiorem factum non effeὶ modo valeres : scripseras enim te quodam va' letudinis genere tentari. Augustus quidem Rhodo venerat viii. Id .Quint. is nuntia' bat Quintum F. ad Cassiarem prosectum Ili i. Calend. Iun. Philotimum Rhodum yn .idie eius diei venisse, habere ad me literas. ipsum Augustum audies.sed tardius iter sacic' bar. eo seci,ut celeriter cunti darem quid sit in his literis, nescio. sed mihi valde Quia tus frater gratulatur. Equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem asc-

qui possum, quod mihi tolerabile possit esse. Te oro, ut de hac misera cogites, & illui, de quo ad te proxime scripsi,ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam,& etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea. sed omnia timuimus. melius quii m

390쪽

ti Lib. XI. 3 i

iii pessimis nihil fuit. Dissidio aliquid fecissemus, ut vitii vel tabularum nouarum no-- mine, vel nocturnarum expugnationum, vel Metellae,vel omnium maiorum . nec resperiisset.& videremur aliquid dolo is virilis habuisse Memini omnino tuas literas. sed . & tempus illud, & squid vis praestitit. nunc quidem ipsa videtur denuntiare: audimus enim de statu Reipub. O' dii generum ne nostrum posissimum, ut hoc vel tabulas no- uasi Placci mihi igitur,&idem tibi,nuntiam remitti . petet fortasse tertiam pensionem. . Considera igitur tum, ne vim abuso nascetur, an prius ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. Tu & haec,&siquid erit quod intersit me scire,scribas v elim. Vale.

C ICERO ATTICO S.

A E dudum ad me, & quae etiam ad me bis, ad Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum iniserior.etsi nihil videbatur addi posse,quod mihi no modo irasci grauissima iniuria accepta, sed ne dolere quide impune liceat. Quare istud feramus. quod

cum tulerimus, tamen eadem crunt perpetienda, quae tu,ne accidant, Ut caueamus mo

ri' nes. Ea enim est a nobis contracta culpa, ut omni statu, omnique populo eundem exi-- tum habitura videatur. sed ad meam manum reddiderint. enim haec occultius agenda. Vide quaeso etiam nunc de testamento, quod tum factum, cum illa quaerere coeperat. non credo,& commoti meque enim rogari ne me quidem,sed quas ita si, quoniam in sermone iam venisti, poteris eam monere,ut alicui committat, cuius extra periculum

huius belli fortuna sit. Equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet:quam quidem

caelo. miseram, in hoc timere de illo altero. Scio equidem venire nunc nil posse:sed seponi & occultari possunt, ut extra ruinam sint eam, quae impendet. Nam quod scribis nobis,nostra,&tua Terentiae sere parata, tua credo mostra quae poterunt esset De Teretia autem smitto caetera, quae sunt innumerabilia) quid ad hoc aadi potest scripseras, ut Hs. x Il. permutaret, tantum esse reliquum de argento. mist illac cLI I. mihi,&ascriptit tantum esse reliquum.Cum hoc tam paruum de paruo detraxerit perspicis quid inso maxima re secerit e Philotimus non modo nullus venit, sed ne per literas quidem, aut pcr nuntium ccrtiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt, ibi se eum de suis c trouersis in ius adeuntem vidisse nuntiant: quae quidem sita enim verisimile est in aduentum Caesaris fortasse reiiciuntur. Ita aut nihil puto cum habere, quod putet ad me celerius perserendum & co me magis esse despectum: aut etiam siquid habet, id nisi omnibus suis negotiis consectis ad me referre non curet. Ex quo magnum equidem capio dolorem,sed non tantum, quantum videor debere:nihil enim mea minus interesse puto,quam quid illinc afferatur. Id quamobre, te intelligere certo scio. Quod me mones de vultu & oratione ad tempus accommodada, etsi difficile est, tamen imperarem

mihi. si mea quicquam interesse putarem. Quod scribis literis putare Africanum ne-,i gotium confici posse: velim scriberes, cur ita putares. Mihi quidem nihil in metem venit, quare id putem fieri posse. Tu tamen velim, siquid erit, quod consolationis aliquid habeat scribas ad me:sia, ut perspicio nihil erit,scribas id ipsum. Ego ad te, siquid audiero, citius scribam. Vale. v III. Id. Sext.

CICERO ATTICO S.

FACILE' assentior tuis literis,quibus exponis pluribus verbis, nullum te habere consilium,quo a te possim iuuari. Cosolatio certe nulla est, quae leuare possit dolorem meu: nihil est enim contractum casu: nam id esset serendum: sed omnia fecimus his erroribus & miseriis & animi & corporis: quibus proximi utinam mederi maluissent, quam obesse. Quoniam neque consilii tui, neque consolationis cuiusquam spes vlla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac. Tantum v clim ne pristinum hoc ossicium in- si termittas: scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem, cum habebis cui des, & dum

erit ad quem des: quod longum non erit. Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus, ortus ex Sulpitii literis, quas cuncti postea nuntii confirmarunt. Quod verum

SEARCH

MENU NAVIGATION