Orationes duae vna. De homologia siue consensu concentuque theologiae Lutheri cum philosophia Epicuri, habita ... Ingolstadij, ab Alberto Hungero ... Altera. Continens apologiam ... Martini Lutheri, ... opposita priori à Zacharia Schiltero. ..

발행: 1582년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quam Dx o &Luthero debenuis gratitudinem, lacii bilem suscipiendae desensionis & patrocinij Lutherici traditae nobis per ipsum docti inae, neccilitatem imo ponat, etsi verissimum est, quod vulgo dicitur, nullum Sycophantae morsui sanando remedium satis efficax re periri possc: Visum est tamen cum mei, tum ornatissinii huius auditorij confirmandi causa, omnes ingenij neruos intendendos , . Vt ab Epicureae prophanitatis Luthero intentata criminatione, omnium maxime horrenda, vindicetur, & sancta atque inuiolata deincepi quoq; apud bonos sit & maneat existimatio & dignitas Lutheri, de Ecclesia sancta di re scsolastica praeclarissi,

me meriti, nec non momimentum illius, superimmo-ltam petram CuRIsrvM & fundamentim adamanti

num icriptorum propheticorum atq; apostolico in extructorum, ideoque assidua attentaq; piorum omnium lectione dignissimorum. Quod ut Dei benignitate,guribernante me Spiritu sancto, innandae gloriae Dei, &. omnium nostrum saluti plurimum. inseruiat, toto perctore D s v. MLoro. A vobis vero, Magnifice Domine Rector, omnium dignitatum praestantillimi viri, vosq; studiosi adolescentes, ut me benigne audiatis,&,si quid liberius pro veritate contra mendacia dixero, id nou. mihi, sed caiisae imputeris, quo par est stii dio, multorectius quam antagonista, etiam atque etiam pςto atque . contend'. Conatur os impurum Albertus Nungeriis, Acade'.

larius, comparatione, perquam απροσδιονωρ, demon'

strare, philosopluam F Epicuri, praeconis & man cis ij diaboli foedissimi,cum Lutheri Theologia ita con

senti

22쪽

sinti in omnibus partibus, ut ovum ouo vix tam simile sit, quam Theologus Luthcrus philosopho DN Curo. item, ut Epicurei sinus haud . videatur esse aliud, mani perfectus Lutheranisiniis, Lutheranismus Vero haud aliud , quam perfectus Epicureisinus. Videa mus i tur initio , quam horribile monstrum & portentum fuerit cpicurus , ex malaifestis furoribus diaboli condatum , , pietatem Lutheri, studia, labores, &lu- brationes sanctissimas, meritaque in Rempublicam Christianam amplissima, &cum nemine comparanda, cum horribilibus furoribus Epicuri conferamus, Ut nonnuad. vanitas, sed etiam impudentia leuissimi scurrae &foedissimi Epicuit de grege porci, cum summa prophamnitate & blasphenaia coniuncta, conspiciatur illustrius, sine summo sycophantae coram Deo & Ecclesiald 'confusione.) Etsi aut Epicuream sectam horribilibus diaboli furoribus plenam esse, & omnibus aeetis reliquis τερατολογία & impietate plurimum ante cellere , notissimum in ex historijs, cum prophanorum riptorum, ut Diogenis, Laertij,Ciceronis, Plutarchi, Athenaei, Suidae, &c. tum Ecclesiasticorum, ut Lactan xij, Epiphanij , Nattament, &c. Eminent tamen inter omnes Epicuri furores sex potissimum. Primus ἀθώρουμ βεcηλοτ s . Remouet enim: plus quam Gygantaraa dacia, ab uniuersitate rerum duas causas praecipuas, es ficientem di finalem, negando Deum, & affirmando ormnia sine prouidentia diuina tantum cassi nata esse, &. coeco impetu ferri a. . Omnis eruditae dominae eo temtus & doctorum hominum odium αιπονδεν, ab ex trema ruditate & omnium rerum ignoratione mos sum. Tetra rerum omnium, maxime doctrinae,

23쪽

confusio &-- Ouidiano non dissimilis. q. Ineptissimorum & ex scholis longe ante explosorum philosophastrorum s. Captatio aurae po-' pularis & ordinis politici prophanus contemtus. 6.

Patrocinium miς αφι σοφου δονῆς, secundum Nasianetunum. Atque horum collatione cum reuerendi patris Lutheri pietate, doctrina salutari & caeteris ornamentis maximis, nostra nunc consumetur oratio. C v Mautem ab eo,in quo desiijt blasphema Sycophantae or 'μ' '' is, nostrae apologiae quam commodissimc sumatur initium, propter criminis atrocitatem, reliqua conui, tia omnia, quantumuis virulenta, longe superantis, nimirum Lutherum reuera non minus, quam Epicurum,

αθεον suisse, videamus quaeso primum, num quicquam in Luthero sit, quod ullam αθυαν Epicuream spiret, &an non potius idea & imago religiosae pietatis tantae, quanta in hominem sanctum, in hac extrema mundi si necta, cadere potest, & quidem illustris, nobis in eo sit proposita. Quis enim j, qui ignoret, quam ill stiis D, i & quidem filij Domini nostri I a s v C R κs et i agnitio ruiserit in Luthero Θ Quantum verae pi tatis studium Θ Quam heroicus in eo arserit telus glo riae Dei,veritatis incorruptae & aeternae salutis Ecclcsiae ZQuam ingentibus donis & admirandis virtutibus Spseritus sancti hoc electum oretanum, non modo nostrae αtatis & futurae, sed etiam ruperiorum aliquot seculo rum Ecclesiae doctoribus, licet & ipsis Spiritus sancti donis claris & conspicuis,Hesperi illifar,noetiarnis ignibbus splendore luminis antecellentis , praesulserit Θ ut quem de Platone praeceptore suo Aristoteles versiculum inscripsit arae, in honorem illius extru , multo

24쪽

istius de Ludicro optimi quiq;& grati illiu discipuli

usurpaverint, & adhuc usurpent:. z. a ferent Osim secta futura virum. anta porro in repurganda doctrina alacritas, quanta in propugnandis dogmatibus veritatis coelestis asuersus monachos , an abaptistas, antino-

mos , Suenchfeldium & reliquam diabolis agogami προφυόοι ' Vt non immerito Dominus Philippus

hocillum versiculo omaic non dubitauerit: Vagno animo besium pro pietate gerit. Quam inuidium animi robur aduersus condemnationum Pontificiarum fulmina Θ Quanta animi in adeun- dis periculis confessionis cxcelsitas Θ Quanta consessonis constantia P Quantus deniq; & quam heroicus, O nanium tam illecebrarum,quam ici riculamentorum huius mundi, imo spectrorum diaboli, & furoris organorum illius, propter confessionem purae dc incorruptae doctrina euangelsi aduersus ipsum concitati, contemtus ξ Deniq; quam ardens & concitatum profundendi pro confessione euangelij sansuinem desiderium, ita ut corona martyrij indignum sese a Deo haberi, pcne doluerit Θ teste Psalmi c x x x. de profundis, enarratione. Praeterea quantus in inuocatione, quae pii pectoris &ab omni prophanitate Epicurea & dubitatione Acade mica alienissimi euidentissimum cst, ardor animi ξ quot, quantaeq; lacrymae inter precandum, non pro ipso tantum, sed pro tota Ecclesia profusae Θ quantum fidei robur Θ usq; aveo, ut nullius corum omnium, qui illum in hac statione secuti sunt, preces cum spiritu, ardore, robore, assiduitate & efficacia precum Lutheri

conferri queant, sicut multi sancti viri testati sunt, in D Quid

25쪽

xime Vitus Theodoricus, & comunis praeceptor noster Philippus,ardentissimarum precuLutheri obseruatoris diligentissimi & admiratores summi. Quae potest illi strior esse victoria Θ quis gloriosiorci admirabilior trisumphus eo, qui de Antichristo Romano actus tuit, cuius nostro seculo, nemo nisi Lutherus πωταγωνιτης atq;

extitit Θ Deniq; quis unquam, nostra aetate, contra totius mundi, imo principis mundi aduersalitem sibi sapientiam, potentiam, furorcm & rabiem in sum-mq rerum omnium discrimine & periculo, muri alienei instar, inuictus & immotus perstitit, perinde atque Lucterus Θ Tanta cum fuerit Lutheri pictas, tanta in asserenda veritate constantia, tantum cultus diuini studium, Ut non immerito religiosae pietatis spcculum & emplum admodum conspicuum & admirandum appellari queat, quid quaeso oris, quid frontis pessimo Zoilo esse putatis, Epicureae eum prophanitatis ar3uenti equa de Suidas: inquit, ε θετο. O' tetram Sycophantae impudentiam,o calumniam dia bolicam: anto vero rectius hoc Epicureismi crimen in ipsiim & complices illius rctorqueri nobis poterat Θ non tantum stylo, sed ferro etiam &flammae, impium dogma de dubitatione etiamnum de sendentes & propugnantes Θ Quid enim est aliud, praecipere dubitationem de remissione peccatorum, & do gratia Dei, quod Synodus et ridentina sacit, quam pie talem Christianam & religion i omnem penitus dbolere & euertere Θ & vel in securitate Othnicam & Epicuream, vel in desperationem diabolicam transformare ZSed tantum in hoc foedissimo decreto latet impictatis abominandae de profanitatis ethnicae, ut cogitatione

nulla

26쪽

nulla comprehendi, nedum verbis exponi possit. Taceo profanitatem summorum Pontificum,quorum alijs doctrina Pauli ve sus rerum iAopes nugaeque canorae, quarum lcetio Cardinalibus indignissitna sit, aliis, ut Paulo teriti, domina de Cuxis et o anilis fabula, caeteris vero ferme omnibus, paucis exceptis, aninue immortalitas & carnis resurrectio incredibile, deniq; commune symbolum fuit Epicuri de Frege por

Sed videamus quaesb , quae sint argumenta. ista Achillea, Epicureae M A Luthero ab Esauita βις - τασω unpae . Misi, inquit, Lutherus praemia & poenas post hanc vitam non negauerit: disparitatem tamen praemiorum post hanc vitam inficiatur di ne at, puta intermone de natiuitate Marsae, quod & ipsum Epicuri amentia sapit. Ad hoc quod respondeamus, in promtu est, nimirum non simpliciter ibi negari praemiorum

inaequalitatem, ex Danielis 12. & I. Corinth. I S. L thero non ignotam, sed ri, hypocritarum . scilicet respectu, propter externum opus extructorum a se Coenobiorum & Basilicarum, licet a vera fide &pietate cordis alienissimum, ampliora vitae aeternaePrinanixsio quasi iure sibi postulantium, quemadmodum CX totius homiliae contextu constat. Quae assertio quid

quaeso falsi habet Θ Sed pergit Sycophantae Lutherum accusare, quod Deo causam omnium si r. lerum ascripserit, dicendo : Etiam omnia opera mala Deum operari in impijs, articulo 3 6. contra Bullam Leonis. Sed est impudens mendbium. Longo enim

alia sunt verba Luthcri illic posita,haec scilicet .: Nam mala opera in taphs riuit Deus, sciliςet ad saluta

27쪽

rem Ecclesiae exitum ea conuertendo, quemadmodum ibidem ostendit, adducto exemplo Pharaonis. Item: In potestate hominis non esse vias suas malas facere,ied Deum potenter omnia in omnibus operari. Vbi obseruandum, particulam potenter esse assumentum Pomtificium, Luthero in toto isto articulo, non esticacem causam malarum actionum Deo tribuente, sed tantum permissionem hac enim voce expresse ibidem utitur & homines ab ipsis actionibus & earum euentibus ad Deum, & illius consilium atque decretum, a quo fatales poenae impiorum depenuent, reuocante , quod dictis scripturae, quorum auctoritate hanc sententiam confirmat, notissimum est , nisi illa ipsa quoque Manichaeae impietatis , non minus quam Lutherum , arguere velimus, cuiusmodi sunt: Deus operatur omnia in omnibus, Ephes. I. Item: Omnia facit Deus aepicr semetipsum, etiam impium ad diem malum, Prouerb. I 6. Item: Scio Domine, quod non est hominis via eius, Icrem. Io. Item: Tradidit eos Deus in reprobam me tem, Rom. I. Item: In hoc ipsum excitaui te &c. Exodi s. Ex quibus omnibus luce meridiana clarius eu dit, prouidentiam illic a Luthero confirmari, non negari, saluo Libero arbitrio hominis non renati in acilio'nibus ad externam disciplinam pertinentibus, & renati in spiritualibus, cui quam nihil voluerit derogatum Lutherus disputationibus contra Pelagianam & Pontifici

am Liberi arbitri j in spirituadibus amplificationem dis

rectis, notissimum est, cum ex alijs eiusdem declara' tionibus ,' tum ex onarratione Psalmi si . &.Geneseos et ἐ. capitis, ubi contra disputationem suam de absoluta omnium eventuum neccisitate aperte protestatur,ne scilicet

28쪽

iste

scilicet post ipsius obitu vel defendendam eam quis si- scipiat, vel odiose eam exagitet, sed potius antagonistaream imputet Erasino, quo de alibi plura dicuntur commodius. At videtur adhuc a Luthero respectus & a tentio Dei ad Ecclesiam Epicureo more negari, quod dixerit,cum permisisto, ut per tot secula Ecclesia in densissimis erroruni tenebo versaretur. Sed quid vanius P

quid futilius hac calumnia Θ Quis enim nescit, quam euidenter Lutherus demonstret, si pressa, tecta , Obscura & horribilibus scandalis a formata fuerit Ecclesia in regno Antichi isti: non prorsus tamen nullam, aut in nihilum redactam, neque unquam cura & attentione Dei plus quam paterna, prorsus destitutam fuisse, quamuis maxima pars densissimis errorum tenebris op- prcssa iaceret, idq; cum alibi, tum in libro, de hoc asegumento ex professo edito, anno Iὸ Atq; tantum deprima, profanitatis & impietatis Epicureae, lZ.calumnia. ALτsκ Sycophantae Momo mordacioris morsus in Gradu, est, quod, Lutherum ad Epicuri similitudinem rudita- collationia. te & hostili literatissimorum quorumcunq;, tam philosophorum, quam Theologorum odio atq; contemtu, di suae doctrinae commendatione , atq; ostentatione Thrasonica, quam proxime accedere affirmat, non minore,quam prius, vanitate & impudentia. Sane Epicurum, quo fuit sapientissimorum philosophorum di praeceptorum de se optime meritorum insolentior, imo hostis insensior, & suorum deliriorum as mirator & ostentator impudentior, usq; adco, Vt nem Mnzm unquam sapientem fuisse dixent, se suisq; discipi llis exceptis: eo ab omni erudita doctrina alienorem &prorsus ora στος fuisse, a nobis non controuertitur s

29쪽

At Lusterum ruditatis & inscitiae uicureae insimulan, venenata calumnia & atrox iniuria est. Quod rip num fiat, non dicam nunc, idq; breuitatis studio, de eximia indole doctrinae, quae in Luthero puero eluxu, 'non ue studijs artium & linguarum, quibus a primis antiis ingestitim non vulgari ter I c t dc expoliuit,

illius fortuni Ner uae tanta ruit, pro re nata & seculi infelicitate, ut admirationem Lut ex histo la illius a multis per b

cue descripta constat: Sed satis nobis est uare, Lutne-rum Θεοδι Ἀκlον, Θεοπνιυςον&vere Θεολογον fuisse. enim dissicilius, quam veritatem coelestem, scintillulae aut igniculi instar, tot errorum & traditionum humanarum cineribus, imo ruderibus obrutam , tanto coeno & luto vanissimarum glossarum tectam & cooper- tam , tanta sutilissimorum comentariorum scholasticorum mole oppressam & plane sepultam, praesertimini mo sapientiae & auctoritatis humanae fulgore, oculorum aciem perstringente & hebetante, cernere & conspicere, conspectam eruere & in lucem proferre, pro latam non tantum a sordibus & squalore opinionum humanarum expurgare, sed etiam pristino nitori rest, tuere, ut iam toti orbi terrarum luce meridiana clarius

affulgeat λ Non est id, credite mihi, humani ingenij, quantumuis acrimonia alijs praestantis, non sapientiae carnalis , non perspicacitatis & solertiae politicae, aut philosor icae, quantumuis perspicacis & solertis, non industriae aut laboris humani opus, sed diuini ingenij, α sapientiae coelestis, solius Spiritus sancti magisterio accretae resciendae. Quod autem vociferatur Thersi

30쪽

diuria,Cingli uni,& alios, quorum Sycophantiam hodiegnauiter sequuntur Caluini asseclar,Lutherum primum clam, postea palam cum infesta Catholicorum turba ruditatis insimulasse, id ad adimendam cximio organo P ni eruditionis laudem, propterea, quod non a vero

judicio, sed ab odio Lutheri atq; iiiiii dia, & id genus

menti habere debet aut potest, praesertim. cum non desint nobis multorum do brinae laude nihilo inferiorum, de eximia Lutheri eruditione testimonia, ut Erasini, - Domini Philippi, & multesum aliorum , quae merito tam simulatorii in amicorum obtrectationibus, quam stium& veritatis coelestis mendaci)s sunt antC. serenda. Sed accusat Sycophanta Lutherum , quod ontemtu & vituperio optimarum artium & summorum philosophorum, Epicuri instar, laudem sapientiae

illum deplorasse, & quidem magno cum dolore, alu aria Musarum, pulsis apibus, a fucis , monachis de choraulibus, oecupata teneri,de mellis loco coeno basebarico repleta esse Θ quanto quaeso studio exhortatur magistratus & senatores ciuitatum Germaniae , ad imir es in epistolis Georgium Spalatinum, illustrissimo priniat cipi Friderico Eleistori,laudatissimae memoriar, a sacristo ncionibus,precibus urget, utericiat, quo reforma-

si, tio studiorum philosophicorum in Academia Vusti heraensi maturetur, inprimis vero, ut celebrium arti

SEARCH

MENU NAVIGATION