장음표시 사용
11쪽
MOrum variam me , Lector , historiam pertractandam sufeeis pisse sorte miraberis ; cum neque occupata opera , neque impedito animo, ut ait I Cicero, res tanta suscipi possit, sed virunque opus sit et cura vacare, et negotio: Verum admirationem multiplex, et jucunda voluptas tollet, quam, ut spero, ex introspecta Veterum varietate, ac veritate morum accipies. Ego vero tantam inveni, ut subcisiva omnia, quae incurrunt, tempora numquam perire sim passus , sed in hisce merito studiis impendenda sim arbitratus. Si fi tas enim fabulas , e quibus utilitas nulla ducitur, cum voluptate perlegimus, quid de morum historia dicendum erit, quae , cum sit testis temporum sa), nuncia veritatis . vitae magistra , Cumque ea Velut aperiat, quae obscuritate occultantur, magnam habeat, ne- Cesse est, utilitatem cum voluptate Conjunctam 2. Haec porro morum varietas explicandorum in causa suit, cur liber sit a me LIMON inscriptus: diversis nempe consitum velut flosculis viridarium , utinam et ordine, et nitore , sua sicut frequentia, et quantitate conspicuum. At inquiet quispiam: cur insolitum promis latine LIMON, et non potius Λειαων Graecum usurpas vocabulum Z Equidem et ipse fateor, Graii dum suis ipsi titulos libris inscriberent, acceptiora haec vocabula Eγχειρίλον, mνδεκται, ΛΩμὼν, ut olim sibi s3 notavit Plinius. Verum Tullium Graiis anteponere mihi visum est universis: is enim librum composuit carminum variorum , cui LIMON titulus latine inscriptus ; ejus autem rei non solum Anglum illum clarissimum, Tullianae vitae scriptorem, habeo testem , verum etiam nitidius a Donato repeto testi
12쪽
monium , Tulliana haec a Limone in Terentii I) vita ad rem depromente his ad amussim verbis: Cicero in LIMONE hactenus laudat.
Tu quoque , qui solus Iecto sermone Terenti Concursum , expressumque latina voce Menandrum In medio populi sedatis vocibus emersquidquid come loquens , ac omnia dulcia dicens . Latino igitur volumini titulum inscribo latinum :3. Enimvero non me tam terret inscriptio, quam ipsum m rum historiae ingens opus, ubi nova multa, obscura vero occurrunt plurima, aut falso tradita, aut penitus ignorata: etiam non pauci coarguendi , qui aut non viderunt Viam, qua iretur ad verum, aut viniytimuerunt calcare: Ingens a) opus quisquis attigerit, nisi plenus literis, sub onere labetur . Itaque tanta ingenii mei exiguitate, tantis temporis angustiis , dum plures lapsos ostendam , labar et ipse: utinam subleves potius, Lector, quam deprimas: tuam ego certe conabor, si non ingenio, nec viribus , saltem diligentia benignitatem promereri quippe qui decennalibus pene vigiliis elicere curavi ingenuam e latebris Veritatis imaginem, omnibus semper simulacris emendatiorem . 4. At poetarum quandoque carmina refero Lampsacena, quae tamen, nisi ad rem apprime facerent, non referrem. Rigidi quaeso hic ignoscant Catones : ego sane illis Catulli nostri non utar versibus 3 .
. . . Castum decet esse pium poetam Ipsum, versiculas nihil necesse est
verum Ausonii viri consularis ac Paulini episcopi amicitia clariauctoritate me tuebor, et carmine 4). Sana mihi veterum manoat modo regula morum , Laudet permissis sobria musa Dcis . . Quam
13쪽
Quandoque de tricis etiam dissero atque quisquiliis; quandoque demum ab I orchestra transilio quatuordecim , et in extrema plebe quaero quod diligam : de barbis enim , de flagris , et fustibus , de nocturnis deambulonibus , de moechis usque dissero bustuariis : hic
quoque , lector , ignoscas oro ; si enim sedulo et ista pervolvas, suo nec usu , nec fructu carere dignosces . s. Libro servantur sacra postremo : hic vero , dum de sanctissimis ago Religionis ritibus, ac vetustissimis Ecclesiae caeremoniis , trepidis profecto manibus omnia pertracto; quare , ut e Tore vacem, Romanae sedis, veri, rectique matris et magistrae judicio , uti me , ita mea haec libens universa subsicio : erro enim fortasse , dum errorem vitare cupio ; mihique illa evenit sors,
quae illi olim pocillatori, de quo Μartialis ajebat sa) noster :Frangere dum metuis , frangis crystallina : peccant Securae nimium , sοIlicitaeque manus .
Me quidem miserum , quod a Carolo Fridericio, D. N. PII SEXTIPONT. vere MAX. ab epistolis nunc secretioribus, omnium sane literarum viro , tam multa adeo millia sejungunti ex Cujus comsuetudine ab ipsam et usque juventute Musas et studia nostra si quid forte sunt ortum habuisse duco, atque incrementum i eX cujus incredibili judicio, eruditione, doctrina, tantas hausi voluptates t ex cujus demum absentia verum nimis esse Plautinum 3 illud experior. Tum denique homines nostra intelligimus bona , Cum quae in potestate habuimus , ea amisimus lAt quoniam id Superi intervortunt, te , lector optime, oro , atque obsecro , ut quae tunc tanti viri ope adjuta plausibus excepisses , tuae nunc benignitati , aut saltem miserationi commendata suscipias . Vale .
14쪽
ΡRaeclarissimi viri Philippi Trenta J. C. nobilis Asculani librum,
cui titulus LIMON vidi ad curate, et vero etiam perlibenter. Me enim admodum delectaverunt solertissimi scriptoris ingenium, acre judicium , et perrara quaedam , uberrimaque eruditio Latini sermonis elegantiae conjuncta , quum is in explicandis veterum authorum obscuris dissicillimisque quibusdam locis, nec non sacrorum nonnullorum rituum originibus investigandis plurima profert aut noviter abs se detecta, aut hucusque ab aliis prorsus inobservata . Caeterum ut munus mihi a Rano P. Magistro S. P. A. demandatum impleam . id quoque testor me nihil in eo volumine deprehendisse , quod aut Catholicae Fidei sensibus adversetur, aut bonorum morum regulis repugnet Quapropter dignum quoque esse
illud adfirmo, quod in publicam lucem quam primum emittatur . Ex aedibus S. Callisti die XX. Augusti Anno MDCCLXXXII. P. A. Galletti Episcopus Cyrenensis .
UT Riiii Patris Magistri sacri Palatii Apostolici mandatis ob
sequerer, legi, quam potui, accuratissime opus inscripti m Philippi Trenta I. C. Nobilis Asculani Limon , sive Urbanarum Quaestionum libri tres, et ex ejus lectione non minus utilitatis, quam voluptatis cepi . In eo namque non modo nihil occurrit, quod ab Orthodoxae Religionis dogmatibus alienum esse, vel aliquam bonis moribus labem in serre posse videatur , sed etiam plerisque veterum Scriptorum obscurissimis locis plurimum lucis affertur, antiquissimarum consuetudinum , quarum nonnullae hac quoque aetate vigent , origo magna eruditionis copia aperitur, jactataque ab Haereticis in sacras Catholicae Ecclesiae ceremonias tela summa vi repelluntur. His accedit mira Clarissimi Auctoris in animi sui sensis enunciandis perspicuitas , et in scribendo elegantia . Quamobrem opus ipsum dignissimum censeo, quod in publicam lu
Datum Romae in Coenobio Sanctae Mariae super Minervam X. Kalendas Augusti Anno MDCCLXXXII. Fr. Thomas Maria Soldatus Ordinis Praedicatorum Sae. Theologiae Magister , vasdemque in Ollegio Germanico-Ηungarico Professor. Im
15쪽
si videbitur Revino Patri Sac. Palat. Apostol. Magist. F. Ant. Marcucci Disc. Monti Alti ViceQ.
16쪽
Ιn A. Gellij cap. XV. lib. X. In qua quaeritur quid sint propris Casus multiplices Flamini Diali impositi. ogitanti mihi, Praesul amplissime, optimisque Collegae, quam Sibi placeant, quam si-hi belli, ac beatissimi esse videantur, qui
veterum scripta doctorum , variorum notis illustrata pervolvunt; qui notas illas univer fas velut a fonte relatas Hammonis, aut Coelo delapsas putant; qui volumina demum ibia et purpura, et Croco, et pictis exornantumbilicis, ea saepe occurrit opinio, qui inter haec unich nutria tur , non magis sapere , quam qui rem agunt coquinariam , hene olere. Sicut enim isti, sint assiduε licet pipere, ac sesamo , et pa-VaVere sparsi, odorem tamen exhalant gravem ; ita sane illi, qui non patiuntur laborum gradus fieri, sed cruda haec studia prope lunt , qui sapientiae praeceptis animos non componunt, ac Severa
17쪽
lectione non mitigant, qui denique inter commiXtas Variorum unice notas insudant, licet inter bonas, ut plurimum , res versentur, bonam tamen persaepe mentem non habent. a. Testis hodie mihi sit Gellius noster, cujus locum quemdam in medium proseram , ut clarius pateat, immane quantum V Driorum notae a recto , et a vero aberraverint . Ita enim libro decimo capite quintodecimo loquitur I) Gellius: Ceremoniae Flamini Dia-Ii multae impositae ; item CASTUS multiplices . Verbum castus varie
variorum notae aut legunt, aut Corrigunt, aut interpretantur, aut
melius forte dicam depravant. Lipsius quippe, cultioris licet notae vir , haec ait in suis sa) Electis: Iegebam olim CASTUS: resipui, postquam inspexi libros priscos , qui habent CAUTUS: amplector propriae suegnificationis vocem ; et eo nomine accipio quidquid in sacris cavendum , et religionis Eratia vitandum , aut omittendtim sit. 3. Samuel Pitiscus, non obscuri nominis scriptor, et cum eo plurimi neque castus neque cautus admittunt verbum , sed scribunt
cassus : en ejus 3 Verba: castis Flaminis Dialis sunt regulae , juxta quas debet titere ; quasi CANONES: quo sensu Marcus Tullius Tironi
scripsit ; sed heus tu , qui canon esse meorum scriptorum soles. 4. Tandem optimus omnium Gronovius , aliique restituunt
castus ; verum castus hos dialis multiplices pro diversis Flaminis riti. bus interpretantur s . s. Eruditorum sane hominum alii pedibus in unam , in alteram alii ivere sententiam: ego in alia omnia; quippe qui audax seditasse nimium, nimiaeque novitatis amator, neminem huc usque rem acu tetigisse putaverim ut proinde pateat, quantum variorum a ctoritati sit tribuendum . Ego enim sic statuo , sic existimo , ca
, tum quidem legi debere ; sed castum , non ritus quos idem esse, ac ceremonias, de quibus jam locutus fuerat Gellius, intelligit qui
que ; non enim ille dixisset multae cerem Oniae, item castus multiplices, si unum , idemque castus, ac Ceremoniae sonarent ) castum , inquam, non ritus esse, Verum nihil aliud in Gellio sibi velle, quam jejunium . 6. Et re quidem Vera praesto erit nobis peritissimus ethnica rum Ceremoniarum scriptor Arnobius , qui in sua adversus gentes disputatione , de sacris agens Magnae Matris, haec habet quid temperatis ab alimonio panis , cui rei nomen dedistis CASTUS : nonne illius
18쪽
temporis imitatio est, quo se numen Cereris fruge, violentia moeroris, abstinuit I . Quibus verbis nescio, an , ad jejunii speciem significandam, clariora inVeniantur. 7. Enim vero Tertullianus in eo , quod de jejunio scripsit, volumine, rem fortasse nitidius indigitat, meamque sententiam ortime comprobat inquiens sa) : Sed bene, quod in nostras xerophagias blasphemias ingerens CASTO Isidis , ac Cybeles , eas adaequas . 8. Sanctus etiam Hieronymus , nemini aut literis, aut moribus certe secundus, Castus hos nedum ingenue jejunia appellavit, sed ut Christianos ad jejunia alliceret, non a recto alienum putavit, ut, sicuti verae Virginitati virginum Christianarum non oberat imitatio virginitatis vestalium antistitum , ita nec jejuniis Christicol, rum vera obesset imitari Ethnicorum jejunia sacerdotum. En ejus 3 Verba: sicut autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum Dia
boli, ita NEC VERIS IEIDNIIS CASTORUM Isidis , et Obeles, et
quorumdam ciborum in aeternum abstinentia, et alio loco Ioviniani nomine : de ciborum sibi placent abstinentia ; quasi non et superstitio Gentilium CASTUM Matris Deum obse et , et Isidis. 9. Quanta vero hujus jejunii vetustas sit, ne quis putet mea sequioris aevi scriptoribus exempla mutuari , vel ex Livio datur intelligi, qui stante republica, celebre hoc ait jejunium institutum, cum varia Quiritium animos ostenta sollicitarent S . Eorum prodigiorum causa ait Livius libros Sibillinos cum ex Senatus Consulto decem. viri adiissent, renunciarunt IEIUNIUM instituendum Cereri esse , et id quinto quoque anno servandum : quod sane jejunium usque ad senescentis imperii Romani tempora perdurasse ex Simmaco accipimus, qui pontifex Flaviano scribens pontifici de casto, seu jejunio Cereris
agens, haec ait: notae nobis sunt ceremoniae, deorum, et festa divinitatis imperata : sed memento , exactis feriis , participes facere luxuriae tuae,
quos tantopere laborasti consortes habere IEIUNII 6) . Io. At dicet fortasse quispiam : quid Flamini Diali cum jej nio , aut Casto Isidis, ac Cybeles Paucis reponam ; paucis immo reposuit Simmacus, qui flamen Flamini scribens , de jejunio sacerdoti a sacerdote tantopere inculcato, tamquam de re , quae sacerdintes maxime deceret, Verba facit. Hoc nomen Castus in sacris pro
jejunio usurpabant: celebrior autem Isidis Castus, ac Cereris, sive A a CD
ct Arnobius contra Nationes lib. s. f. Ibid. x Tertullian. de Ieiun. cs Titus Livius lib. e. 37. Sanctus Hieronymus adueratu Iovinia- c6 Simmachi epist. s3. lib. 2. lib. Ra
19쪽
Cybeles , quia in hoc a pane usque abstinebant ; licet elapsis seriis
jejunio addictis , electissimis Cibis fastidientia membra reficerent. Caeterum Castus in sacris a careo ducit ortum I) castique ac puri dicebantur Flamines, qui certis rebus carerent, ut ait Festus. Certis igitur quibusdam escis sacra adituris, et confecturis erat carendum, atque id quandoque diebus decem , quandoque triginta : ita enim idem ait Festus: denariae, et tricenariae ceremoniae dicebantur, quibus sacra adituris decem continuis diebus, vel triginta , certis quibusdam rebus carendum erat, et paulo post de Casto et ipse mentionem habens haec ait: cum in CASTO est, communique gratulatione sa) .i I. Quam vero jejunia Flamine digna forent , quam pontificem decerent, Vel ex eo quisque percipit, quod ab iis pontificia j
Ta exigebant, cum , sacris initiati, in deorum ministerium coopta. Tentur . Cum enim in acceptionibus rogarentur, statim respondebant: jejunavi , quod ex Arnobii verbis aperte colligitur 3) ita se
habentibus: rogati sacrorum in acceptionibus respondetis : IEIUNAVI. I a. Quin immo, si Clementi fidem praebeamus Alexandrino. in Eleusiniorum initiationibus, quae sacrorum sane omnium apud Ethnicos caput erant, lim porro dabatur mi steriorum tessera sacerdotibus, qui in illud collegium cooptarentur : jejuna υi: bibi Gonem : accepi e cista. 13. Igitur caput omnium, quae sacerdotibus numinum gratiam conciliare existimabantur , erat sane jejunium. Hinc Flamini sacra consecturo Castus multiplices ς , multae ceremoniae impone-hantur, ut ait optime Gellius : hinc verba illa in jure pontificio satis nota: ad deos adeunto caste: hinc denariae, ac tricenariae illae ceremoniae, in quibus Flamini carnibus, certisque aliis carendum erat eduliis; de quibus perbelle Livius his verbis: decem dierum STIMONIA Opus esse, decimo die coenatum dein pure lautam in sacrarium deducturam 6 : inde Castus , ut vidimus , a carendo ; et ceremoniae , quasi caremoniae ut Stuchio placet 7 : inde demum vetustissimus omnium Numa Pompilius, recentissimus omnium Flavius Iuli,nus , si Procopium , aut Ammianum audiamus 8) , sacra adituri carnibus abstinebant. I 4. Neque Castus isti multiplices , quos ait Gellius Flamini impositos, sive ista jejunia, carnium, seu certarum escarum unam
20쪽
praeseserebant carentiam . Siquidem in Casto, sive jejunio, nedum Carnibus, Verum et Venere carendum erat: quam ob rem pontifex Veniam petebat, quoties, ut ait I Iuvenalis, rem divinam facturus concubitu , licet propria cum uXore , non abstinuisset: Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu sacris , observandisque diebus . Ideoque Flamines suos poeta monebat vetus his versibus: Vos quoque abesse procul jubeo: discedite ab aris , Queis tulit externa gaudia nocte Venus.
Is . Ex dictis, ni fallor, satis liquere jam puto nil aliud sibi velle Castus multiplices, de quibus loquitur Gellius, quam diversa ibi a jejunia, quibus nil in Flamine decentius, nil laudabilius. Verum
si cuiquam adhuc haeret aqua, aliud ego in medium proseram a gumentum, quo res planior evadat. Quem igitur ex Romanis alii dixere Castum, castimonias alii, et castimonia dixere : et tamen iisdem hoc eodem verbo nil aliud, quam abstinentiam, jejuniumque
indicare mens fuit. Tertullianus quippe in libro de jejunio sa) apedite fatetur quasdam Gentiles habuisse CASTIMONIAS, quibus Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione venerarentur,de quihus Lucius etiam Apullus haec 3 habet: DIFFICILE religionis OLequium, et CASTIMONIORUM abstinentiam satis arduam, idque plane cunctis arbitris praecipit CONTINUIS illis decem diebus cibariam voluptatem coercerem , neque ULLUM ANIMAL ESSEM, i IN VINIUS
I 6. Non igitur carnem , non ullum animal manducare, exbstente religione, licebat; sed oleribus Ethnici, leguminibusque comtenti , sine carne coenabant: quod luculentissime in vita Didii Juliani Augusti testatur Spartianus his verbis: saepe autem, NULLA EXISTENTE RELIGIONE, Oleribus, leguminibusque contentus , ex quo
satis liquet, quid , EXISTENTE RELIGIONE , fas esset.
IT. Castus igitur, castimoniae, et castimonia , nil aliud plane , Collegae optimi, ni fallor, significant , quam ciborum Carentiam, quam jejunia, quam certorum eduliorum sacris indictam legibus abstinentiam . I 8. Neque vero , Collegae optimi, Romanorum dumtaxat svcerdotum jejunia haec, Castus ipsos proprios fuisse existimetis: nulla cnim fere gens extitit cujus Flaminibus certis quibusdam cibis CD Tendum non esset. Cretenses quippe Iovis Flamines neque carnibus
usos sco Iuvenci. Sat. s. co L. Apuleius Milesior. lib. II. - Tertuli. de jejunio . Spart. in vita Didii Iuliani p. 7s.