Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ε URBANARUM QUAESTIONUM.

usos, neque piscibus resert I Euripides'. Item Aegyptii sacerdotes Carnibus , ac Vino, perpetuo abstinebant, si Hieronymo fidem habeamus sa) . Athenienses quoque, eodem teste, 3 haec in Eleusinis

praecepta dabant honorandos parentes ; venerandos divos I carnibus nouvescendum . Maximus autem Ethnicorum philosophorum Plato ait vesci carnibus, et sanguine deorum aras polluere, iniquum videri. Τandem Christianis sacerdotibus , tam clericis, quam monachis , jej nia quantum fuerint accepta , ne noctuas videar Athenas mittere, libens praetereo . I9. Hoc unum dicam , Benedictum monasticae disciplinae in occidente restauratorem non eo indulgentiorem in monachos suos fuisse reputandum , quia in indictis a se castimoniis vescendas illis avium Carnes Concesserit. Deceptos enim puto , qui hanc illi ea rutione indulgentiam adscribunt, qua monachis, assiduo addictis pervigilio, avium carnes forent, eorumque stomachis aptiores. Ita enim sentio : Benedictum ideo aves monachis indulsisse , quia eamdem omnino esse piscium , aviumque naturam putavit. In hanc opini nem hoc argumento adducor. Veteres profecto Ecclesiae Patres pia Sces , Volucresque , ab uno eodemque autumabant processisse principio, prout ex hymno colligitur luculenter , quem adhuc Cathol, Ca canit Ecclesia, cujus haec aptissima sane sunt Verba: Magnae Deus potentiae, Oui fertili natos aqua Partim demittis gurgiti,

Partim levas in aera . Demersa limphis imprimens, Subvecta coelis erigens ,

vi STIRPE ab um prodita

Diversa repleant loca s).2O. Antiquam vero hanc Patrum sententiam vel ex eo Genesis loco ortam esse non dubito, quo pisces, volucresque, uno eodem

que tradit Moyses fluxisse principio. Quid enim his verbis clarius ΘDixit etiam Deus: producant AQUAE reptile 6 animae viventis, et volatile super terram . Cum igitur piscibus , avibusque, idem primcipium , ac fons; cum utrosque aquae produxerint, utique Vescendas Volucres, una cum piscibus , Cucullatis suis fuisse a Benedicto Concessas eXistimo, quibus et stomaco, et castimoniis asservandisseret una Consultum. ΣΙ. Per

Plato de legib. I ib. 6.

Inter hymn. ecclesiastic. Genes. c. I.

22쪽

LIBER I. DISSERTATIO I. T

a I. Perspecta nunc apud omnes serme gentes Flaminum, ac sacerdotum pene omnium cum jejunio, Cum Casto, cum castimoniis , summa, laudabilique societate licet vos in meam jam sententiam adductos existimem) aliqua tamen addam, quibus Flaminis Castus multiplices , de quibus noster loquitur Gellius, nil aliud significare, quam abstinentiam, manu quodammodo Contrectetis. Sicuti ergo sacrificiorum dies sestos abstinentia, jejunia, Castus praeced bant, ita laxa inedia membra coenis illis reficiebant pontificalibus, in quibus non deerat sane luxuria . Coenae ergo pontificales , de quibus in proximo conventu disseram, eo lautiores, quo acerbiores praecesserant inedia dies: nil aptius igitur, quam sequentes lauticiae , anteactam indicant abstinentiam . Et re quidem vera magnus ille Hieronymus adversus Iovinianum acerrime jejunia illa damnat, et coenas ; Flamines enim illos per dies, ait, quosdam inediam sustinuisse , ut Phasianis avibus , aliisque electissimis ferculis majori postea cum voluptate possent impleri I . Non audeo sane Hieronymum arguere: quin immo laudibus in coelum eveho, maxime cum

alio loco sa) sacerdotes Isidis, Cybelesque, merito rideat, qui, jejinnio sane ridendo , ne Cereris dona contaminarent Phasides aves ac turtures devorabant: hoc tamen Mo : humanum fuisse ut pontifices, flaminesque, jamdiu inedia laborantes, largioribus cibis festos dies celebrarent. Simmaco ergo sortasse ignoscendum, si, post jejunium sibi a Flaviano imperatum , ab ipsom et Flaviano hoc pinposcerit : Memento, exactis feriis, participes facere luxuriae tuae , quos tantopere laborasti consortes habere jejunii 3 .

22. Causa esset omnino perorata , nisi cujusdam ritus, qui Castum , et jejunia ethnicorum quandoque sacerdotum consequebantur, mentionem habendam esse exestimarem . Nudipedalia haec erant, rogationibus, supplicationibus juncta: ceremoniae nimirum, ob quas deorum statuas nudis pedibus comitabantur, ut demissum, Passumque animum demonstrarent, quo majorem a superis inirent

gratiam. In Casto igitur Cereris nudipedia praecipue indicebantur, de quibus haec Prudentius :Nudare plantas ante carpentum scito Proceres togatos Matris Ideae sacris

23. Idem erga Vestam factum testatur Florus de bello Gallico per haec Verba s) : Virgines ex sacerdotio Vestae N O PEDE fugientia sacra comitabantur, et Ovidius in Fastis Hue

is, L. Flor. I. I. c. I so

23쪽

s URBANARUM QUAESTIONUM

IIuc pede matronam nudo descendere vidi. 24. Tandem stupente anno , arente coelo , aut publicis inagruentibus calamitatibus , rogationes , supplicationes , nudipedulia indicebantur, de quibus adest egregius Tertulliani Iocus: eum stupet coelum , et aret annus, nudipedalia denunciantur, magistratus pudipuras ponunt , fasces retro avertunt, preces indigitant, hostiam instaurant si , de quibus etiam Livius passim inter antiquos a , inter

sequioris aevi scriptores Simmacus 3 .as. Qui hujus intimam ceremoniae quaerere studuit origiis nem , a solemnibus Judaeorum jejuniis eam repetere non dubitavit, ut Dempstero vi visum est. Id sane non improbo: Verum ingeniatus quidam apud homines erga superos sensus viget, ad quem unuversi non instructi, sed nati esse videamur, nempe ut externis an, mum indiciis ostendamus abjectum , quo superum nobis indulge tiam , aut favorem conciliemus . Castus itaque illi multiplices, de quibus loquitur Gellius , jejunia omnia , castimoniae, nudipedalia, atque his similia ab instinctu potius humani ingenii, ad haec suapte natura proclivis , ortum habuisse dicenda sunt. 26. Quae cum ita sint, nobis indulgeat Lipsius , parcat PLtiscus , dent Veniam Gronovius, coeterique Gellii nostri adnotat res, quorum alii Gellianos Castus multiplices aut in casus, aut in cautus Convertunt, aut si castus retinent, pro simplici ritu , non pro jejunio , accipiunt. Castus multiplices qui vere sint, ni in philantiae viatium inciderim , me demonstrasse jam puto: interea si quid omisi, ignosce Praesul amplissime , Sodales ignoscite; non enim Vestrum huic labori favorem adprecor, unam tantum deprecor iram .

Bononiae prid. Kal. Februarias MDCCLXXV. Ignatio Boncompagnio Ludovisio optimo principe his favente scribebat Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIL

a Livius I. Io. e. 23. l. II. c. 44. L 38. 4a De numer.ad Rosin. amisinit. Ron an. v. 36. l. 4s. c. 4s. c. 36. in Paralipom.

24쪽

LIBER L DISSERTATIO II.

DISSERTATIO II.

In A. Gellij cap. XXI v. lib. II. In qua de Genis quaeritur, ac Legibtis sumptuariis.

m oti eram nescius, Praesul amplissime, optimique Collegae, de

lauticiis , ac epulis sermonem habere post epulas, ac lauticias , idem omnino esse, ac saturis crambem repetere jam diu fastiditam; non enim aliis, quam ganeonibus , ac lurconibus fas est hoc temporis comissari . Atqui parendum est Gellio , qui hanc mihi sortem attribuit, ut iterum sternatur triclinium , atque instauretur . Libeat igitur vobis , ut nova haec fercula aggrediamini, Emeticon. agere ; ita quippe nauseam vitabitis , meque comiter, ac jucunde excipietis. Coenam, quam, post jejunia, castusque multiplices , Gellius nunciat, Romanam paro; primo tenuem , ac fere terrestrem , inde lautam, atque sumptuariis Legibus Castigatam, demum oblitam juris humani, et omni lege Solutam . a. Primam quaeso, ne aspernamini: non enim plurima veste stragula parietes , non Serico , aut Oloserico accumbentium vestes, non conchyliatis triclinia nitent peristromatis . non dapibus deniatque mensa est onerata superbis. Prisco haec Romanorum aevo ex tica omnino , ac peregrina I); tanta quippe Vigebat parsimonia, ut Mente Tullio, illis optimis temporibus hominem invenire nequam nemuenem posses a . Curiorum igitur, ac Fabriciorum mensa, triumphali quidem aratore discumbente gaudebat. Verum non nisi Pulte, ac farre , aliisque plerumque terra natis instruebatur . Quod si vero. delicias agere vellent convivales , porcinam apponere satis erat. Dum ergo vetus Plauti nostri parasitus electissima sibi studet coinqparare, in has festivas erumpit Voces :Quanta pernis pestis venieti quanta Iabes Iariri l . Quanta sumini absumedo i quanta callo calamitaι 3 lAbdomen, sumere suis , glandium M .Pernam, calium , glandium, sumen s) . 3. Solemni oribus itaque diebus suino isto, ab subagresti epulo Quirites convivabantur : reliqua anni tempestate coenam ageban

25쪽

ro URBANARUM QUAESTIONUM.

pene terrestrem, ut ex Plautino illo moris antiqui Sene colligimus: Terrestris Coena est multis oleribus si) . 4. Enim vero felicitate . , ac potentia populi Romani quotidie , ac virtute glishentibus: auctri Imperii, ut ait sa) Tacitus, ado-Ieυisse constat privatas opes , aliamqtie inde apud Fabricios , aliam apud Scipiones pecuniam . Romanorum igitur auctae sunt epulae, splendidiora enit re triclinia , certisque sub Legibus , non sane sumptuariis , sed omnino coenaticis mensa succrevit . Hora ergo Coenae praefixa , ferculorum portiones decretae, sportulae assignatae , S, ve munuscula distributa Convivis . Singula persequamur. S. Hora Coenae hiberno tempore decima ; non a quippe hie me lavabant: ubi hora balnei nuκciata est: ait Plinius) est a&tem hieme nona , Ams accubat , et paulisper cibum dimeri r apponitur coena non minus nitida , quam frugi s3 : et bene Cicero : viso tricIinio strato vos huc decisna venitote λ) . Verum aestate octaVa balneo, nona erat coenae hora adsignata, ut Martialis insinuat s . Octavam poteris servare: Iavabimur Mna. Imperat extructos frangere nona Thoros.

6. Strato itaque triclinio , ferculisque appositis , convivii Rex suam cuique portionem adsignabat; quam sane dividundi o sonij consuetudinem a vetustissimis usque satis est notum fluxisse temporibus . Mirabantur quippe filii Jacob majorem partem ad fratrem venisse Beniamin in convivio, ut quinque partibus fratrum Ceteras superaret 6) . Pacles quoque a Romanis hae vocabantur: Qη a s 3 πηlatisne sic ait de Caio Suetonius ) equiti Romano HIa- rivi, avi in sque me eηti PARTES suas misit: et de Domitiano i quens haec S) habete PARTIBUS etiam de coena dignatus est: de Caracalla vero Spartianus haec 93 scripsit: Cui pridie PARTES suas

de coema miserrat, jussit εocidi . T. Si quis vero curiosius quaeritet, quam praecise obsoni rum quantitatem Convivis quibusque convivii Rex assignaret, d, cam quae hucusque repperi rei Romanae scriptoribus, quaeque nemo fortasse ex nostris cultioris notae Viris huc usque observavit.

Aequo primum jure Cuique, domum etiam, si liberet, ferenda pars adsignabatur: Equum Nars amat Trimalchio si o) inquid itaque jussit

26쪽

LIBER I. DISSERTATIO IL it

tit Seneae suam enique metuam adsignari: obsonia vero ita partiri juserat: cuique ex convivis offulas binas , aec lumbum gallinaceum

dabant I ut Capitolinus insinuat: cuique turdus integer, leporis autem femur , placentae quadra distribuebatur . si Martiali fidersit sa : Attagena duobus erat communis a mullus unicuique dim dius, at lupus dabatur 3 totus. Laetucae singulae, cocleae teria mova bina, ut tradit Plinius λ . Murenae quidem latus . pulli semur. palumbus adsignabatur solidus, atque alics plerumque emditu , ut his festivissimus ait versibus Maertialis is, .suicquid ponitur hinc , et iuda verris:

Mammas suminis , imbricemque porci, Commisemque Dobus attagenam,

Mullum dimidium. Ivumquς totum a Murenaeque latus . femurque pulli,

Stillantemque alica sua palumbum :Haec cum condita sunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda .

A partibus ferculorum ad partea ipsas libeat coenae dedi

Coenae partes tres: Antecaenium , caput coeme, beIIaria . Antecoenium, quod et ante Oenea dicebatur, prima coenae pars erat in qua, ut ait 6 Plinius . paratae erant lactucae singulae, cocleaeternae, OV a bina, alica, cum mulso, ac nive: atque alia olerum genera, ultra lactucas , ventrem moventia, in antecoenio appone

hantur , ut ad rem tradit Martialis et 8 . Prima tibi dabitur ventri lactuca mουeno Utilis et porris fia resecta suis ἔet alio loco

Exoneraturas ventrem mihi villica malvas Attulit, et varias, quas tulit hortus , opes . In quibus est lactuca recens, et sectile porrum INec deest ructatrix menta , nee erba salax.

Item apponebant in antecoenio, Macrobio 9 Mente, echinos, et Ostreas crudas , quantum vellent; ac monente Tullio Io oleas quinque , ac lucanicas; verum olearum id erat praecipuum ut coenae forent principium , et finis II Iuchoat, atque eadem finit oliva dapes. B a 9- G

cendere

Iul. Capitolis. In Pertinaci caP. Igo Martiat. lib. 6. EPigr. Ps. Iden. l. a. ePig. 3P. Plin. Iunior in epist. 37. I. E. Martiat. epigri IT. l. a. Plin. Iunior l. I. vi t. I.

27쪽

1 a URBANARUM QUAESTIONUM.

9. Gustus etiam apud veteres, atque gustatio, prima haec coenae pars dicebatur et . Gustu protinus has edes in ipso ait Martialis si ; et Petronius : Gustatione mirifica initiati sa) ; Abi: Iata est tum gustatio valde laudara: Τandem et Promulsis appellati,tur, quia in hac prima Coenae parte Mulsum anteponebant, unoque mulso primam Romani sedabant sitim , hac Horatiana qui

Quoniam vacuis committere venis

Nil, nisi lene, decet; leni praecordia mulso Pro Iueris melius. Pueri ergo semel ab summo ad imum triclinii locum mulsi pocula porrigebant: At in largioribus Coenis hac formula Rex utebatur erga Convivas : Si quis iterum vellet, mulsum sumeret M : mubsum Vero quidam confectum, insectum alii exhibebant; hi nempe mel, ac Vinum, separatim dabant, ut convivae pro lubitu, sive lenius , sive sortius, mulsum , acidiusque conficerent, mero mella miScentes; quem eo innuit versu morem Horatius s Aufidius forti miscebat mella Falerno . Io. Promulsidem, sive Ante Oenium , eaput coenae insequebatur, missus nempe Coenae praecipuus : lautius igitur ferculum caput Coenae appellabant, ut bene Martialis 6 : Mullus tibi , quatuor emptus Librarum , coenae pompa , caputque fuit. In paupere quidem convivio, si post promulsidem gallina, pulli, rapula, capparis, pisciculi apponerentur, Coena posita esse dice-hatur, gallina vero, ut praecipua, Coenae caput 7 . Verum ple-Tumque lepus, aper, rhombus, mullus, Ostreae, et abilia, et svimina caput coenae efformabant; ut proinde lautissimus ille Petronii Senex Trimalchio coenae caput fecerit s8 : altilia et summa. Ieporemque pinnis subornatum, ut Pegasus videretur, nec injuria fuerita Iuvenale dictum coenae caput 9

. . . a. . . Lepus , et rigargus,

Et Scithicae volucres, et phenicopterui ingens, Et Getulus orix. II. Quae igitur magno erant in praecio caput Coenae appel

Martiat. Iib. II. erigr. 3a. Petronio in suo Satiric. Horata in Satir. 4. V. a . I. Ita Petron, in Coena Tritualchionu

28쪽

. LIBER I. DISSERTATIO II. 13

labant, ut proinde sestivissimus ille poeta noster, ne a suae paI-

citate coenae sodalis deterreatur, praetiosius coenae caput essingit his versibus Mentiar , ut venias , pisces, eonchilia famen, Et cortis saturas, atque paludis aves .

et alio loco sa)NOIO mihi ponas rhombum, mullumve bilibrem,

Nee volo boletos; ostrea nolo et tace. I 2. A Coenae Capite ad bellaria tandem, et mala Veniamus,

quae mensis inferri dicebantur secundis, atque ad finem vergentiabus . Bellaria itaque, ac mala coenam claudebant 3 , ut quoties rei cujusque initium , ac finem vellent veteres indicare , ab ovo dicerent usque ad mala sM . Malis accedebant olivae, cicer, lup, ni, ut his ait versibus Martialis s .

Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, hEt femens cicer, et tepens lupinus . Male autem omne mensae secundae genus bellaria Gellius appe, Iat noster: mala quippe, olea, Cicer, lupinus secundae mensae

erant propria, nec tamen bellaria quis dixerit fuisse appellata . Bellaria igitur proprie accipio pro omnibus delicatis crustulis, scriblitis , placentis, libis, laganis, pastillis, sive ut ait 6 Arnobius, frustillis parvulis , ac suavibus mateolis melle conditis nam saccarum , quod ex India ferebatur , ad medicinae tantum usum Pliniano usque tempore inserviebat . Haec sane claudebant Coenam. quam honestioris notae homines non ultra solis occasum prodin

13. Atqui non sine aliquo largiendo convivis munusculo coenam claudere mos patiebatur Centum miselti jam malete quadrantes s8 . , Dat Bajana mihi quadrantes sportula centum s9 Invitas centum quadrantibus Io) . Et tua tricenos largitur sportula nummos sά I . ait ad rem Martialis. Quandoque non nummos largiebantur, sed Vestes, easque sane non rutilas, sed plerumque tritas cem bibo-

Mes quippe , ac Parasitos , quos Italica voce gallonini dicimus,

etiam

29쪽

14 URBANARUM QUAESTIONUM.

etiam tunc temporis minimi faciebant quae munuscula Horatius appellat :. Tritae munera venis I : ut proinde Persius poeta, ideoque poetarum more pauper, atque famelicus, avarum illum invitatorem merito his versibus insequatur sa).. Calidum scis ponere sumen :Scis comitem horridulum trita donare Iacerna. 14. Verum licet ad summam haec non irent luxuriam, adhuc viris illis placuit Romanae parcimoniae amatoribus ConViviorum aulicias certis legibus coercere, quas dixere sumptuarias, quasque noster erudite memorat Gellius . Harum celebris Fannia lex fuit

anno ab urbe condita DLXXXXII. Fannio. et Messala Coss. lata. Insecutae sunt Aemilia, quam M. Aemilius Lepidus cum ἘLutatio Catulo tulit anno V. C. DCXV. atque Licinia P. Licinio Crasso et Gn. Cornelio Lentulo rogata anno VC. DCLXVI. deinde Antia Restionis, Sullana Sullae, iterum Aemilia Lepidi, Iulia Caesaris, et Augusti , editae sunt 3 , quibus certus gulae modus impos, tus, nec tamen semper: Nuptiis namque, festisque diebus largiora humilioris etiam notae hominibus concessa convivia, neque id ra- To incidebat: aderant quippe pridie nonas Aprilis inhonorem Matris Deum ad quintum idus producti ludi Megalenses, quibus , cum Berecintia sedem commutaverit, factis vicibus, ente Ovidio,

Romani convivia commutabant. Cur sicibus factis ineant convivia quaero Tam magis indictas concelebrentque dapes ZQuod bene mutarit sedem Berecintia dixit . Aderant et Iudi Romani, Circenses nempe , a Tarquinio in Iovis honorem, Iunonis , ac Minervae instituti; itemque plebeii Ob reconciliatam cum patribus plebem post habitam in Aventino secessionem : Saturnales quoque mense Decembri ubi risus , jocus , et crebra convivia . Demum calendae singulae , idus , ac nonae sestus erant dies : calendae quippe Iunoni sacrae , Nasone haec dicente :Vindicat Ausonias Junonis evra Calendas s) : Idibus Idulia Iovi caedebantur; Ιdulis enim agna dicitur ἔ quae idibus quibusque Iovi a Flamine immolabatur 6 . Licet autem careat 7 Νο-

Fartor. I. I. Maerob. Salum. l. i. Ovid. Fastor. i. sT.

30쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. Is

Nonarum tuteti Deo Romani tamen omnes nonas Celebrabant ob Servii Tullii natalem. de quo incertum , quo mense. non is tamen esse constabat; ideoque non is putat Varro mercatus SaCrorumque Causa, populum in urbem confluisse. Aderant tandem seriae, sive statae . Sive Conceptivae, sive imperati Vae primae, quae stato incidebant tempore , ut Saturnalia , Cerealia, Liberalia. Lupercalia . Agonalia, Cadimentalia: secundae, quae ob certas hominum necessitates indicebantur , ut latinae, sementivae, paganalia, compitalia: tertiae, quas Consul imperabat, indicto justitio . in Caesarum morte ,

Iura silent, mutaeque tacent sine vindice leges; Adspicitur toto purpura nulla foro . Item et seriae aderant imperativae in epulo publico , ovatione, triumpho, ac similibus : quibus sane diebus largioribus ferculis per sumptuarias leges , ut vel ex Gellio nostro vidimus 3), convivari fas erat. Is . Enim vero non levis inde oritur quaestio, a nemine , quem Viderim , excitata: utrum nempe a sumptuariis hisce legibus irent immunes coenae illae Capitolinae, pontificales, saliares, augurales sive editiales, triumphales, aC similes, an potius in eum venirent ordinem , quo coenae sestis diebus largiori impensa per sumptuarias leges parandae permittebantur. Ego sane in eam abeo sententiam. ut nullis coenas hasce legibus credam adstrictas. Quid

enim turpius legique invisius, quam Capitolino Iovis epulo, quo Iuppiter in lectum, Iuno ac Minerva in sellas invitabantur ad coenam, coelum, divosque sumptuariis legibus alligari Θ Lectister,nia quippe ut ait s) Livius tribus diis Iovi, Iunoni , Minervae hoc modo fiebant in Capitolio : Iovis simulacrum in lecto recubans

statuebatur, Iunonis, et Minervae statuae in sellis considebant; deinde multa nocte, appositis epulis, septem aderant epulones , qui sacratos cibos Comedere ut. Jam vero , si nil sorte suspicamur indignius, quam Jovem, ejusque sororem, ac filiam. sumptuaria lege costringi, ita nec epulas Marti, vel Cereri, vel diis caeteris, per salios, cereales , aliosque flamines Celebratas , fas fuisse autumo, quae sumptuariis legibus necterentur . I 6. Nil ergo mirum, si Plautus ille noster, Cum absoluti

SEARCH

MENU NAVIGATION