Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

15 URBANARUM QUAESTIONUM.

simam velit Coenam dicere Cerealem appellet I

Cereales coenas dat ; ξta mensas extruit, Tantas struices concinnat patinarias ,

Standum est in lecto , si quid de summo petas . Si Horatius his extollat verbis , inquiens a : Pontificum potiore coenis Si noster ille Martialis sumptuosissimas dictitet 3 Et Capitolinas , ponti umqtie dapes .

Si Varrone tradente, collegiorum coenae macelli annonam λ) excandefacerent; si denique Marcus Cicero. Cum lautissima se test ri vellet coena exceptum , dixerit : epulatum esse saliarem in mo

17. Quod de sacerdotum , idem de triumphatorum Coenis fuisse quis dubitet Quomodo enim sumptuariis poterant Coenae illae vinculis coarctari, quae triumpho Germanico mille mensis

populo so) sunt paratae Z Quibus Chio , Falerno , ac Mamertino Quirites sane omnes mero 7 inebriabantur Z Quibus denique, ut ait 8 Martialis:

Vescitur omnis eques tecrim , popuIusque, patresque. 18. Atqui gravem sententiae huic nostrae dissicultatem prae-h et Cicero. In augurali namque Lentuli coena quam et aditialem, non a serculorum ut Gutherio placuit 9 adiectione, sed a novi aditione Sacerdotii dicebant Io) veteres) Tullius interfuit, ut Lentulo auguratum adeunti honorem praeberet: Legem vero Sumptuariam sibi fraudi fuisse dicit : Dum enim Colunt isti lauti ipse ait terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, βιngoseiselas . herbas omnes ita condiunt, ut nihil possit esse suavius II) : Legibus ergo sumptuariis coenas augurales aliquis dicet obnoxias . I9. Gravis quidem dissicultas, sed quae , ut solvatur, non Clario adhuc eget Apolline. Ne tot enim claris adversetur ipse scriptoribus, Tullius explicet Tullium , et clivosa in Marci loco , si quae sunt, Marcus explanet . Non ait sane Cicero in augurali coena Lentuli sumptuariam legem fuisse servatam . Sed eam sibi fui se fraudi: quia nempe lauti illi homines, atque opipari, novo quindam ducti ambitionis genere , qui antea vilissimus erat cibus a lege exceptus, malvas, betas, fungos, eluetas, herbas denique omnes

32쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. I

nes in honorem adduxere, quas ita condiebant, ut nil posset esse suavius. Scitissimis itaque condimentis nova haec herbarum fercula in honorem adducta, potiusquam parcimoniae , sumptui , atque ambiationi favebant . At non una perinde herbarum fercula augur apposuit Lentulus , sed et murenas, et ostreas, Caeteraque sumptuosiora lege interdicta . Itaque Cicero, qui, ut ait de se alio loco I , ad Papirium, Cum minime edax , tum sumptuosis coenis inimicus , lege vetitis praetulit in augurali illa Coena Cibos eraceptos . Lex illi ergo fraudi fuit, quia cibos a lege eXceptos putans innocuos, dum se facile ostreis, et murenis, ut ipse ait, abstinebat, a beta , et a malυa deceptus est, ut in pessimam diar aeam inciderit. ao. Nitorem Tullio, meaeque sententiae tradit non aspe

nendus Suetonii locus, qui de Claudio scribens sa haec ait: semtertiam octogies pro introitu novi sacerdotii COACTUS IMPENDERE: Verum si in ingressu sacerdotii coenas Fannia lex , aut Licinia comprehendisset aditiales , COACTUS quomodo Claudius diceretur Non ne in contrarium potius eoactus dici, lege impellente , debuisset Atqui ad enormem hanc Claudius impensam, quae ad ducemia ascendit millia philippicorum 3 actus fuit . et ad eam decidit Tei familiaris angustiam , ut ipsomet Suetonio vi tradente : eum obligatam aerario fidem liberare non posset, in vacuum Lege praediato

ria venalis pependerit sub edicto praefectorum . a I. At quae omnem quaestioni huic nostrae finem imponunt, verba sunt Senecae , qui de frugalissimis ante se viris , coenas adbtiales in ingressu sacerdotii, aut dignitatis parantibus, sermonem instituens, ait eos s) tricies usque sextertium, hoc est septuaginta quinque millia philippea 6) impendisse . Age Vero , an tu servatam Fanniam ab his , aut Liciniam dixeris , quae vix int grum , ex Lipsit computo, ad impensam philippi cum sinunt T) e

pendere Θ Haec tamen ipsissima verba sunt Senecae . Tricies tamen sextertium aditiales Coenae frugalissimis viris constiterunt. Eadem res ,

si GULAE datur, TURPIS est, si HONORI REPREHENSIONEΜ

emugit . Quid his quaeso, Collegae optimi, verbis clarius 3 Si eno γmis impensa haec gulae datur, turpis est; turpe enim omne, quod Iegi adversatur : sin datur honori, reprehensionem effugit , quia a tege excipitur non a lege damnatur; non enim, si Legi subesset, si cum C ID

33쪽

18 URBANARUM QUAESTIONUM.

Iege pugnaret, reprehensiovem es geret . Coenae igitur omnes aditi Diesi, capitolinae, salares , ac similes quia vel Deorum , vel b norum honori dantur uti reprehensionem effugiunt, ita nec Licianiae, nec Fanniae subsunt; quin imo vacuam omnino faciunt nos

tram errore sententiam .

aa. Dicet vero sortasse quispiam me a recto aberrasse, cum

Fanniam nihil praeter philippi cum ad impensam cibariam dixerim concessisse. Dixi, et iterum dico: Fannia non ultra philippicum . Num autem nuptiae philippico Z Ita quidem, neque Cynicae, sed is

lasse Aristippicae. Monstra narras , nisi rem explices: itaque ex plicabo . Fannia centusses, idest centum concedit asses, dracmas

scilicet decem, quibus constat I philippicus. Decem vero dracmae tertio sub bello Punico quo lata est Fannia , lurconum fortasse gulae satis non fuere , honesto convivio plusquam satis; id si probavero, me eXsolvam pignore. 23. Bos igitur totus minoris , quam dimidium est philippici, Venum ibat. Monstrum monstro probare videor. At in hoc monstro et pes, et caput uni reddetur formae, meamque ita fidem ibberabo. Plinius mihi praes erit ; is enim, ait sub bello Punico primo: camis pondo duodecim singulis assibus veniisse sa); quingentarum itaque bos librarum quatuor circiter prostabat drachmis. Idem Plinius Varrone tradit auctore: assibus singulis 3 fuisse farris modios singulos: item vini congios, olei pondo decem, et sci siccae pondo irriginta : Drachmis igitur pene duabus coena, et quidem lauta constabat . Verum antiquiora haec sunt: ad ipsum censorii Catonis aevum descendamus. Auctor nobis sit, duxque Polibius, qui de Galliae Cisalpinae fertilitate verba faciens haec ait : medimnum frumenti Siculum quatuor obviis veniisse, hordei duobus: viatorem in his iocis nil cum diversitore pacisci , sed bena , et laute habitum , abeuntem

solvere dimidiatum assem .

24. Denique Appianus de superiori aevo Sullano verba faciens, de Lucullo, e Ponto praedas agente , haec ait s) : Manc,

pium quatuor drachmis venale fuisse, bovem una capras , oves , vestes pari vilitate. 2s. Dum haec tacitus pendo, gravis illa Taciti nostri sententia occurrit, qui post quam enormes coenarum ab Actiaco bello ad arma Galbae sumptus enumerat, et introductam Vespa

34쪽

spasiani ponderat parsimoniam , cunctis rebus inesse quemdam v Iut orbem, ait, qui, ut temporum vices, ua venat morum si . In Italia haec quippe eadem nostra, paucis ab hinc Saeculis, quae n per Romae scripsimus evenisse , quodam Velut orbe circam acta reis

diere . Ex codicibus enim Frescobaldis , ac Ioannis de Uetano . haec legimus de conviviis a Republica Florentina paratis sa) . D

sinare dato a messer Guido conte di Romagna , e a messer Gioυanni Man-fredi signor di Faenea lire quindici, soldi dictassette , e denaro uno . De sinare , e cena satia, quando girιro mulie , costo in ivtra , falle univere di carne , e conferti, e di Ogni altra cosa ; lire venti . Nota dei

premi, at quali sono state vendute in Firende te grascie , it bestiame, i terreni, lane, sete, drani , e panni dat I 427. al I47o. Barili 3. vino Greco Iire 3. Uino comune barili 9o. Iire 76. Buoi para uno lire 37.

Muggini salati it cento tire 4. Legne catasta una Iira una , e soldi cratque. Braccia una scarlatio lire una , e soldi cisque. Braccia diιe veluto tire due,

tredici. Quae tam grandem rerum Venalium vilitatem effecerint exponere, hujus non est instituti; sed quae in causa fuerint, dum Lucensium Senatui a consiliis adessem , typis mandavi 3 . Nunc rem regrediens Romanam, eam, quam quis Valeret objicere , a surditatem propellam, dum discrepantiam, omnino immanem Fannianam inter, et aditialem Coenam opponet: nodum igitur, si qui supersit, fauste feliciterque dissolvam. 26. Et re quidem Vera si , instruendo convivio, res, honesto victui accommodatae , parandae forent, Fannia quidem lex Iautae non oberat Coenae: quod Si Vero Voluptuosa piscium, et avium sercula exhibuisse mens esset, oberat sane Fannia lurconibus . Unius namque piscis praetium excedebat bovis : hine cem sorius ille Cato publice est quaestus : non posse salvam esse urbem , in qua piscis pluris, quam bos veniret M. Si ergo ex ultimis mar hus , montibusque, ut mox dicemus, aves, piscesque deduceremtur , tunc aditialium coenarum impensa neque incredibilis, neque enormis, licet immodica; si autem vitulo, ac bove, aliisque ci- his instrueretur nostratibus, impensa, quam Fannia praescripsit,

satis erat et Super .a7. Quod si Gellius noster misellos ait, increpatos a Luc,

35쪽

tio Fannii centusses, ego Lucilium Virum bonum , ac Pompei avun- Culum , in medium proseram, una et defendam. Non ergo Lucilius centusses vituperat Fannii , sed Publium inducit quemdam , vere gurgitem , helluonemque, qui hos irridet Centusses, victui honesto ceteroquin satis respondentes. Haec sunt verba Lucilii I .

o Publi , o Gurges Ouod sumptum , atque epulas VICTU PRAEPONIS HONESTO

Legem vitemus Licini , Fanni centussesque misellos. Stat ergo ad ultimum honestioris notae viris, Fanniam , Liciniam, Aemiliam non ingratam , gurgitibus , helluonibus nunquam satis invisam .

28. Enim vero gurgites , helluones ita multi, ita in dies universi, ut non modo voracem secerint gulam , sed omnino ingeniosam . Idem igitur evenit fatum sumptuariis legibus , ac cem soribus: ut enim censoris judicium, monente Tullio , nil pene damnata asserebat 2 praeter ruborem, ita Fannia, Antia, Licinia, et similes, incredibili audacia Caepere contemni, ut in penitus immanem , neque dicendam , Romani mores luxuriam s3 prolapsi fuerint. De Antio itaque Restione , Antiae legis Latore , memorabile hoc resert Macrobius, eum foris , post eam a se latam legem , quoad vixerit, non coenasse, ne testis ipse legis contemptae

26. Licet igitur interdicta coenis asserat Plinius ς abdomina , glandia , vulvas, testiculos ; licet eodem dicat modo glires mensis ademptos , quo 6 et conchilia, et alio ex Orbe avectas aves , non tamen apud viros illos Consulares , maxime pisc,

Poterat Coena esse sine istis 7 : hinc ubique abdomina vides, glandia, Vulvas, atque testiculos,aVes denique peregrinas, gliresque ipsos melle, ac papavere 8 sparsos ; hinc Tiberius ipsemet Imperator , Princeps , ac licet par Cimoniae deditus, licet mullum ingentem millibus quinque ΗS. , hoc est philippicis 9 centum vigintiquinque, Vendiderit , nec mensae Io propriae inferre ausus fuerit, adhuc tamen, dum

36쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. 2I

sumptuariae iterum leges per Senatum flagitarentur, in haec verba disseruit si . Quid primu=n prohibere, et priscum ad morem recide re aggrediar Uillarum ne infinita spatia Z Familiarum numerum , et nationes Θ Argenti, et auri pondus Aeris, tabularumque miracula Θ Remque sic insectam reliquit, donec, ut prosequitur scriptor sa) Annalium: luxus mensae a me Actiaci belli ad ea arma , quibus Servius Galba rem Romanam adeptus est , per annos centum profusis sumptibus exer citi paulatim exolevere .

3o. Sumptuariis itaque legibus omnino tacentibus , Romanorum fuere Coenae luxu , libidine , spurcitia, crudelitate quinimmo ipsa resertae . Luxus itaque coenae, potissimum Rectae, at que Dubiae is fuit, qui nec describi, nec credi, nec cogitari sucile possit. Singula paucis absolvam. Rectam vocabant Coenam, quam dabant ii, qui, ut ait Seneca, recte vivere 3 dicebantur,

in qua non una essent Convivae portione contenti, sed terque, quaterque reposcerent 4 . Rectam vocatus cum recurrit ad Coenam ,

Ter poscit apri glandulas, quater lumbum . Dubiam et hanc vocabant nempe Ubi tu dubitas quid sumas potissimum , ut ait Terentius sq) . Tanta in his ferculorum copia, ut quam vis a plerisque cibis singuli temperassent, tamen omnes coenam solebant laudare universam, ut de se ingenue testatur Plinius 6 . 3I. Non igitur mirum , si neglectis, ac spretis horis mOre majorum ad coenandum indictis:

Exul ab octava Marius bibat 7 :

quin imo solerent, Mente Horatio, Voraciores

Coenasque ad mediam usque 9 noctem producere, ut quo quisque intemperantior, eo maturius convivari, eo serius de Triclinio deberet surgere. Hinc nedum cibi, sed et vini laudata quantitas, Commendata varietas. Neque aetas haec nostra recenti ac forsan potionum copia superbius incedat. Praeter mulsum quippe Romani, Setinum , Massicum, Falernum, Cecubum , Mamertinum, Chium, Gnidium, aliaque hujus generis millia, nonnisi multos post annos bibenda, vina condebant, quibus Ιω :

37쪽

aa URBANARUM QUAESTIONUM.

Patriam titulumque senectus DeIevit multa veteris fustine testae . 32. Vinum hoc Consulare appellabant, ex quo notas Consulares amphoris appositas exhiberet, ut illud proinde in Nasonis optatis esset I : Mihi fundat avitum

Consulibus priscis condita testa merum .

Quare Trimalchio lautissimus homo vinum Opimianum apposuit 2 annorum centum . quia ab aevo Lucii Opimii consulis

ad suum saeculare excurrebat tempus. De hoc autem titulo vin

riis amphoris apposito Plautus noster perbelle agit in Penulo . dum ait 3 :Ibi tu videns literatas stiles epistolas

Pice signaras; nomina insunt cubitum Iongis literis: Ita vinariorum habemus nostrae delectum domi. Atqui non fictiles tantum amphorae, verum et Vitreae, ut nos tra ferme tempestate : allatae sunt amphorae vitreae ait Petr

nius diligenter g satae, quarum in cervicibus pittacia erant a xa cum hoc titulo : Falernum Opimianum annorum centum λ) . 33. Qui vero in bibendo luxust Quot literis constarent nomina convivarum, tot erant poculis absolvenda :Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur suisque Dcas , Lyde quatuor , Ida tribus . Sex jubeo cyathos βιndere 3 Caesar erit s) . Iam vero si alibi dicendi sors obtigisset, de ferculis, iisque minimis , tacerem , non auro , Sed patrimonio comparatis, quippe qui ab ineruditis Auditoribus fidem penitus abdicarem. Quis enim crederet mullum, non certe ingentis formae piscem , ad ducentos usque veniisse philippicos. Tradente tamen Seneca, Tiberius Caesardonatum sibi mullum in macellum inferri, ac venire jussit ἔ lic, lati sunt Octavius 6 , atque Apicus : cum Η. S. quinque milibbus , hoc est Centum , et viginti quinque philippicis Octavius emisset, gloriam victoriae est consecutus. Tres item mulli 8 triginta millibus veniisse tradit Suetonius . Quid quod Esopus histrio nova ductus ambitione in una patina, Plinio 9 tradente, posuit aves sermone humano vocales, millibusque senis coemptas

38쪽

. LIBER I. DISSERTATIO II. 23

Singulas, nulla alia voluptate se motum inquiens, nisi ut in illis

imitationem manderet hominis . Praetereo margaritas, quas Ca-jus liquefactas aceto sorbebat I) ; illasque mitto, quas ducentis quinquaginta philippeum millibus uno Cleopatra sorbuit prandio . Mitto ejusdem praetii coenam ab eodem Crio imperatam , qui,

ut ait sa) Seneca, omnium adiutus ingenio Vix reperit , quo mediocrium provinciarum tributum coena una fieret. Coenas illas non attingo ab eodem Philosopho increpatas equestrem una die censum absumentes s3 . Coenas a Nerone familiaribus indi ias praetereo, quorum alteri Mellit a L. S. quadragies , alteri pluris aeliquanto λὶ Absortio Rosaria, constiterunt, aurea scilicet mit ' lia centum . Duo tantum praeseram immania gulae monumenta :Primum nempe : famosissimam adventitiam coenam Aulo Vitellio a fratre Lucio datam , in qua duo millia lectissimorum piscium , septem avium apposita traduntur . Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patuenae, quam ob immensam magnitudinem Clypeum Minertae s dictitabat ;in hac sacrorum jocinora, phasianorum, et pavonum cerebella, linguas pho nicopterum , muraenarum lactes a Carpathio usque fretoque Hispaniae. Abierum de quo loquar, quotidiana Elagabili coena est, quem Lam ridius so) numquam minus centum Η. S. ait Coenasse, ac Viteli proinde , Apiciique coenas vicisse. ViX haec sunt, quae POsteri credamus : verum redit fides dum ab ultimis usque Imperii Romani terminis, fercula exquirentur , ut merito in eos inardescat Seneca, quorum luxuria tam invidiosi Imperii fines trascenderet, quorum non taederet aves a Partis repetere, a quibus poenas non

dum repetissent T). Si ergo sercula extremus oriens , aut positus extra Romanum Colchus imperium, aut famosa naufragiis maria mittebant 8 ; si infami delectu patet scriptos in provinciis Ru pes , ductasque sub signis venatorum cohortes militasse Convivis, nec porcum , ut ait 9) Petronius, gravidari posse mirabimur, n, si forsan admirationem multiplex, et ignota, et inaudita luxuria tollat .

34. Quid jam de coenatoriis vestibus dicam , undecies una

usque coena mutatis Θ Undecies una surrexti Zoile coena

Et mutata tibi est sinthesis undecies Ιω :

Quid

6 iam prid. in Elas b.

39쪽

α4 URBANARUM QUAESTIONUM.

Quid vero de auro , aut argento, aut gemmis, quibus non O nata , sed serme onerata mensa Quiritium 3 Cives antiqui moris puro utebantur argento, hoc est, non Caelato, sumptuosiores ca lato , et signis aspero si Ingens argentum mensis caelataque in auro

Fortia facta patrum sa) :

Aerea Vasa potius , quam ad usum, ad memoriam semabantur antiquitatis 3): Verum et caeperunt argentea vilescere. Aetate quippe Tiberii Caesaris : multa in luxum civitatis indicta; decretumque, ne vasa auro solida ministrandis enis ferent M. Atqui neque hoc diu aut multum obtinuit; passim enim legimus in veterum inscriptionibus praepositos auri escarii libertos, ministros S nempe auro mensam onerantes; unde ludens ait Martialis 6ὶ :Auro , non dapibus oneratur mensa : ministri Apponunt oculis plurima, pauca gulae : 3ς. Aurum hoc autem escarium, ac potorium continebat pocula cujusque generis, lucernas quoniam candelabrorum usus pene nullus, nisi in sacris vascula , pelves, scutellas , promulsidaria, repositoria, cacabos , aqui minaria , nasiternas , parapsides , a

que his similia ab Ulpiano primum nostro , inde a Guterio , et Pignorio enumerata 7 : hinc apud Gruterum legimus: Ab aura gemmato libertum 8 : hinc apud Tullium Verrinam gemmatorum poculorum rapinam 9 . hinc apud Martialem Io :Gemmatum Scithicis ut Iuceat lanibus auram :hinc demum Plinius eousque luxum quaeritur processisse, ut gem mas digitis detractas , poculis quidam insererent II . Nec genam ta satis erant vascula, si gemmea ipsa defuissent: hinc spumasse Fa- Ierno capaces gemmas ait sequiori usque aevo Sidonius Ia) et divus Cyprianus: suspiret ille in contitio, bibat i 3 licet gemma ; et Hieronymus IM : beatiores ne tibi videntur, qui gemma bibunt 8 Antiquior

denique his omnibus Virgilius Is):

Ut gemma bibat, et Sarrano domiat ostro .

40쪽

LIBER I. DISSERTATIO II.

36. Huc ergo Quiritium ambitio pervenit, ut, cum nihil aliud

natura jubeat, quam famem eXimi, ac sitim eXtingvi', argenteis, aureis , C stallinis, murrinis, gemmeis denique vasculis uti ad extinguendam, eximendamque famem, sitimque, luxuria juberet. A luxu ad libidines descendamus. Coenae , lectione antiquitus ornatae, tractu temporis cantu hilares , ministris deinde liberiores, omni tandem solutae libidine . Lectio primum in coenis habita , ut enim ait in Attici vita Nepos: numquam sine lectione aliqua apud eum coenatum est, ut non minus animo, quam ventre convivae delectarentur I . Quandoque lectioni cantus , aut sonus accedebat; quare sic ambcum Plinius alloquitur suum sa); audisses comoedum , vel lectorem. vel bristen , vel quae mea liberalitas omnes . Quidam , sua ut Caret mina recitarent, ConviVas unice vocabant ad coenam, miroque

assiciebant fastidio : unde haec ad rem Martialis 3 :

Haec tibi , non alia est, ad Coenam causa vocandi, Versiculos recites ut, Ligurine , tuos:

Deposui soleas : adfertur protinus ingens Inter lactucas , oxygarumque liber . Illa quidem lauta est, dapibusque instructa superbis , Sed nihil omnino , te recitante , placet, 37. Sed haec tolerabiliora fortasse, nisi omnino foeda viderentur triclinia omnia , cantu mimico resonantia . Quamvis enim, et Graeci deorum laudes canerent in conviviis ad casces , et Romani veteres idem facerent , ut Clare testatur Tullius, eo tamen processit luxus, ut plus in commessationibus cantorum esset, quam in theatris spectatorum S ; nec sine cantu bibere hominis ingenui esse putarent 6 . Hinc signum in coenis simphonia dabatur , et gustatoria pariter a choro Cantante rapiebantur 7 . Tota igitur triclinio inserviens familia cantabat, ut , si quis poculum Posceret, paratissimus puer acido non minus convivam cantico exciperet 8 ret hi quidem pueri simphoniaci vocabantur 9 verum nec uno erant cantu contenti, nisi saltatio admisceretur: processit statim scissor ait Petronius et ad symphoniam ita gesticulatus laceravit obsonium, ut putares Darium hydraule cantante pugnare Io). Saltantis hanc autem stru

ctoris , sive Scissoris imaginem optimo quidem penicillo Iuvenalis delineavit his versibus II) :

SEARCH

MENU NAVIGATION