Stephani Roderici Castrensis Lusitani, Quae ex quibus. Opusculum verè aureum, ac praecipua prognoseôs mysteria reserans

발행: 1645년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Liber Auarim. . 26r remediabile est,propterea in hoc etiam casu abstinebo 1 curatione morbi per

morbum.

Tertia dissicultas. Celsus qui morbis morbos curari velle videtur, adiungit: Neque tamen ideo ista medicina non est temeraria. Temeritatem Medicus euitare debet. Respondeo, temerariam e ste curationem , quoties alia via neglecta , hanc suscipimus; aut quo- Iies antequam periculum graue sit , ad hunc curandi modum conuertimur. Caeterum si nulla adest via, sed undique angustiae, si periculum imminet, non est temeritatis, sed sani confiij proles. Ita tamen intellige, me velle ad magnum periculum hanc curatio

nem reseruare, ut non existimes reser- uandam esse ad tempus exterminij,cum iam non constant vireS; nam tunc miserabile est morbum morbo superuenire siquidem ex Hippocratis edicto, libro de σιctibus iamipluries citato,Vro fatiguto mors aderit,antequam prior morbus soruatur. C A P.

282쪽

orbus exsolutione continui mo

bos altos curat. SI adamussim omnem curationem examinare velimus, pauca sunt remedia , quae simul nequeant morbi, aut symptomata appellari. Vomitus, symptoma est in excretis praeter naturam, sicut & diarrhoea , & dysenteria, lienteria,&coesiaca. Sanguinis autem missio continui solutione fit, & secum symptoma affert, nempe fluxum sanis guinis toto genere a natura alienum. Partes vrimus , & secamus , spe alicuius utilitatis. Punctum neruum totum praescindimus , quoniam ex punctione conuulsio timetur. Ita etiam totam arteriam abscindimus, nec enim aliter sanguis ab ea impetuose fluens compescitur. Suppuratum dc hydropicum urimus, aut secamus : hydropico magis sectio, empyematico magis conuenit stio. Sectionis ustionisve parte sini stram, potius quam dextram exoptat Hippocrates .Locum vero in quo apertio celebranda est, inter alios Optime

mihi

283쪽

mihi videtur consideraste Amatus Lu

sitanus , cent. I. curat. 6 I. Fiunt etiam

inustiones, apertionesve ferro candente in variis .corporis nostri partibus,ad varios effectus. Inprimis ad sanguinem compescendum , qui apertis arteriis, aut magnis venis effluxit. Deinde ad

corroborandum, ut cum membrum refrigeratum calefaciendo , aut humidum exsiccando , aut laxum coarctando , corroboramus. Vel ad euacuandum , cum ex affecta parte materiam educimus, aut ad derivandum , cum Cpropinqua,aut ad reuellendum,cum ex

remota.

Caeterum, quia frequens nostra hac aetate est derivantium , reuellentiumve cauteriorum Vsus , quae quoniam per totam vitam aperta relinquuntur , ita ut sontium scaturigines imitentur, n-ticuli solent appellari, libet hoc loco an antiquis fuerint cogniti, & quam utilitatem afferre possint, breui ter explorare. Thomas Fienus m. i. de camteriis, . I 3. huius medici auxilij fateturnusquam Hippocratem , & Galenum aperre mentionem fecisse ; nihilomimus non esIe veris mile , ait , eos hunc usum

284쪽

Suae ex quibus.

v sum ignoraile: siquidem aliis qui non multo post, imo ante illos fuerunt, cognitus fuit. Dioscorides , inquit ille Archigenes , Amepiades , A n istin,

Rufu , Possidonius , eum non ignorarunt, qui Galens tamen fuerunt antiquiores, ct quorom ipse scripta legit, ac excernit. Haec tamen Fieni verba pervicaciam sapere videntur, nam si Galenus antiis quorum scripta excerpsit,ut reuera ex cerpsisse ostendunt innumera remedia,

quae ipse in libris de compos medic. δε- eund. he & alibi passim , ex aliorum descriptionibus transtulit, cur nunquam istius auxilii manifestam fecit mentionem ξ δ Dicunt nonnulli, ex libro de theria ad Pisonem , e. i6. posse colligi, fonticulos non fuisse Galeno ignotos : quiquam procul ab si opo aberrent , addiscent, quicunque verba ibi scripta legerint : docet enim quomodo rationalis Medicus se in curandis venenosis morsibus gerere debeat. Curabst, inquit, vulnus illud non simpliciter ,sicut

methodici solent , sed illud illicὸ fa

ciet , carnem circumquaque aufereπs , σad rotunditatem redigens, ne facile cicatricem

285쪽

t νicem obducat,sed apertum longo tempore perseuercisaltem quadraginta diebuου, quo rabidi canis venenum egredi queat. Addunt etiam alterum eiusdem Galeni locum, qui non magis quam prior illis fauet ib. I . de comp. meae secund. loc. c.9.

Si bairachidi s irae ranunculi folia ei qui dentem dolet, in eiusdem partis brachium impos eris , dolore quidem liberabitur,

brachium autem exulcerabitur, cuius curam,prout conuenit, facies. Sic Galenus, qui in vicere a cane rabido, vulnus ampliat,& usque ad quadragesimum duntaxat diem apertum relinquit: In vlcere autem facto a batrachio, ad libe-xandum eum,cui dens dolet, statim ad viceris curationem festinat. Quid haec commune habent cum fonticulis , qui per totam vitam aperti conseruari iubentur λ Sed quorsum leues coniecturas in Galeni scriptis quaerimus, quan do ille vastissimus Medicinae Oceanus , quaecunque nouit amplissime declarati it.

Ad Hippocratem accedo, quem pu tat Fienus fonticulos cognouisse , quia suppuratos , hydropicosque vrere aut secare iubet,& diu ulcus apertum pez. M manc Ie;

286쪽

166 quae ex quibus.

manere ; nec cCnsiderat apertionem istam , esse in parte affecta.& durarσper aliquot dies,& sic a fonticulorum conditionibus distare. Au icenia a lik. 3.fn. I 6. r. I. cap.7- pro tumore splenis cauteria multa inurit. Sed ubinam λ nempe in splenis. regione. At longe alia est sonticulorum ratio , nam & coxendicos dolores profundioribus ustionibus in ipsa coxa, factos memorat Hippocrates, & doloribus subuenit vicinarum partiu ustione. Hoc nemo sanae mentis negabit,& ulcera secta diu aperta relinquendae

esse,optima cum ratio DC admonemur, ut materia omnis exitum habeat. Catia

telum hodiernis Medicis familiares fonticuli alias subeunt leges: quippa eum Hippocrates ad Demere. graui sit-

morum malorum caput causam esse dixerit, isti omnium malorum intellia gunt,atque ita Fernelii paradoxon, a thritidem a capite semper ortum ducere assirmantis , aded receptum apud hodiernos manet, ut contraria opinio, paradoxica euaserit. Propterea in ori ni catarrho, in omni capitis affecta,

sue sit cephalaea, siue hemicrania, siue

epilepsia,

287쪽

epilepsiariue vertigo, alterum ex brachiis inurunt ; si vero per consensium

fieri suspicentur,ad crura accedunt, aut ubi etiam mulieres menstruorum pat1. citate , ablatione ve laborant. Itaque nullus est morbus ex chronicis, cuius eurationi ultimam manum per istos λnticulos non imponant. Quaeram

libenter, ista , siue derivationem , suere uulsionem appellent parum interest, per quas vias fiat inon per manifestas, hoc est , per vasa: nam cum ianticulos aperiunt, Vasa effugiunt , 5c merit b, ne sanguinis fluxio sequatur. Ergo per occultos meatus,per quos, si fieri debet, rectitudo seruanda est,quam ab aliquibus contemni video ; semper enim sinistrum brachium potius quam deX-.

Irum eXulcerant: nescio an Hippocratis consilio , qui dixit optandum in sinistris. Sed ille de apertione inter costas fuit loquutus,non de brachiis, aut

cruribuS.

Caeterum ulcusculum in brachio, aut crure, Undenam habet tantam facultatem trahendi ad se per occultos. meatus humorem a parte affectaὶ Quis caput admonuit ut ad illam partem M χ ma e

288쪽

168 diluae ex quibuM

materiam mitteret ξ Respondebuntne id fieri propter dolorem at dolor exiguus est Sc momentaneus, illi vero utilitatem ex fonticulo non nisi post

unum, aut duos menses euenturam

sperant. Quod si dolor asiquid praestat,multo melius praestabunt ligaturae, di cucurbitulae, quae maiorem I diutius perseuerantem dolorem inferunt. Quod attinet ad qualitatem humoris per ulcus exeuntis., nihil aliud est quam pus. Iam ergo non evacuabitur bilis,nec flaua, nec atra, utraque enim non suppuratur; immd nec pituita, cuius motus piger est , & in pus non abiabit , niti prius in sanguinem conuerra- tar. Si quantitatem consideres,respice ad alia ulcera,quae non manu Chirurgi , sed a causa morbifica sunt facta:

Vtraque enim uno & eodem se gerunt modo. Undenam in ulceribus pus λnempe ex sanguine, qui ad particulam nutriendam concurrit;quam quoniam& intemperie , & continui solutione laborantem reperit , nutrire nequit: quare necesse est,ut sanguinis illa portio in pus vertatur. Dabis igitur mihi in fonticulo, si non totum id quod egreditur,

289쪽

Liber Auarius. 2 69

egreditur, at saltem partem aliquam factam csse ex nutrimento particulae viceratae;cum ergo parum iit, quod ex Vlcere pro manat, paucisiimum derivationi attribuetur. Atque ita in 14. horarum spatio vix guttulam unam pro hac necessitate habebimus. Miror Cane, cum natura amplissimos fabricauerit canales, per quos copiosissime materia e cerebro educitur, nares scilicet, & palatum , per quos certum est ateriam , quae in cerebro redundat, transmitti , Medicos errhina, & apΟ- phlegmatismata , ab arris nostrae pro ceribus celebrata contemnere , ac s Vt

ita dicam fontibus relictis , riuillos consectari. Appellent illi sua ulcera

sonticulos, fomes ego hos naturae ductus appellabo. Nec Vero me quispiam a fonticulis

omnino abhorrere existim et, frequentiam duntaxat damno,& indistinctum eorum usum. Fonticulos aliquando cum maxima patientis utilitate me aperui fle testor, atque profiteor. Adeo

vero istius reiDedij usus apud vulgus increbruit, ut putent multi, eos qui sonticulos habent, posse liberalius. ci

290쪽

bo potuique indulgere, ut pote promptae euacuationis iugem occasionem habentes. Cum tamen certus sit spirituum impetum facientium , per illa foramina exitus: sunt enim spiritus, adeo ad egressum e corpore faciles, Ut si exercitio, aut aestiuo calore corporσexcalfacto , occulti meatus reserentur, egressui spirituum via reclusa homo . debilitetur , quidni etiam aperto foramine 3 At si spiritus exeunt,functiones imbecilliores fieri par est, & coctiones, diminutas.Quare ubi fonticuli adsunt, i potius minuendus, quam augendus est victus. Porro haec mea dicta unusquisque sana mente accipiat '.. nihil enim magis alienum a meo animo est,quam .

in medicina facienda sectis inhaerere: quapropter nec is sum , qui sonticulo&in omni morbo, immo in omni praeseruatione recipiam,neque rursus , qui eos prorsus a Medicina relegandos putem. Nam respiciens ad qualitatem Hvbi vaporosa est materia,aut si pituitosa saltem labi facilis : ad quantitatem, ubi graue est malum ,& undique conquisita remedia postulat: ad loca per. quae ducitur, ubi ea quae natura fabricauita.

SEARCH

MENU NAVIGATION