장음표시 사용
271쪽
dum igitur febre morbsem curat, vel coacto , vel fortuito id agit. Cura porro coacta tunc recipitur, cum aliter agere non possumus : si verb eo usque expectemus, iam aegrum debilem re- .periemus ;'debilem vero aegrum,superueniente febre debilem reddi, & oneri ferendo ineptum esse , quis est qui
non videati Itaque aegrotainti iam priore morbo conflictato, febrem induce re, nihil aliud est , quam malum malo addere ; hoc autem rectae rati Q ni. op ponitur. Tandem natura , quoad po-, test, febrem respuit, eique reluctatur: naturae quis aduersabitur 3 Haec si recte considerentur, Medicum admonent, ne ex professio febrem
inducat, non tamen eum omnino de
rerrent, Vt prae metu fudurae febris, desinat morbos frigidos calidis remediis tractare. Contingat alicui corripi apoplexia , cuius causa est frigidus, crassusque humor cerebri ventriculo occupans, num Medicus prae timore futurae febris , a remediis caiisae mali
obviantibus abstinebit λ Est profecto grauissimum malum febris , sed quo aliud grauius possit accidere: praestag
272쪽
autem ex magno periculo hominem,
quamuis per media pericula, liberare Incidet,inquis, Medicus in morbosum apparatum, ex quo suscitabitur maligna febris. Esto , sed adhuc magis ex apoplexia, quὶm ex maligna febre patiens periclitabitur. Instas adhuc , in
ultimo exterminio virium, languorem maximum adesse. Adverte tamen,mΟrbum priorem,nempe apoplexiam,con uulsio rave esse morbos exacte peracutos , qui intra paucas horas,ne dicam dies , terminantur. Quamuis autem febrem post alium morbum excitare , malum malo addere dicatur, nishilominiss tunc febris est malum,quod habet rationem boni. Proinde tentanda est isthaee curatio,quae licet coacta, utilis tamen esse potest. Porris natura, quae non ducitur ratione; semper illud damnum , quo in praesens molestatur, cupit effugere: propterea febrem abhorret , quando febris urget. Medicus aliter se gerere debet: quippe ratione duce operatur: iccirco interdum meis dia eligit laboriosa ad finem optimum consequendum. Caveat tamen Medi Cus,ne periculosa ista auxilia aggredi
273쪽
tur, quin prilis aegrotantis consanguineos,& amicos moneat,posse ex medicatione ista febrem suscitari,posse item febrem sus itatam utilem esse : quod si non accidat, hoc unum sciant, aegritudinis statum , remedium istud expostulare, nec esse alium euadendi mo
Commemorandus hoc loco est apbori u - ect. 6. Quibus exstillicidio urina leos seperuenerit: in septem diebus pereunt , nisi θbre severueniente , satis urinafluxerit. Putant aliqui Galenum sassum fui sse , se hanc sententiam non intelligere : verum isti aut oscitanter Galeni contextum legerunt, Vel calumniandi animo armati, eius verba susceperunt. Resert ille opinionem quorundam , dicentium iliacum dolorem ex inflammatione ortum habuisse,& unam tantum spem habere solutionis ; inflammationis cessationem, cum qua etiam sebrem sedari est necessarium : bonum igitur signum solutionis earum, quae sunt in iteo passi num,esse febrem vel remissam, vel si Iutam. Hanc expositionem damnans, ait,meliis esse in fatιmur nn wpora π, qua
274쪽
Caeterum Galenus veritatem apho irismi non negat , quamuis an legitimus sit, non audeat pronunciare : Sed iliacam passionem a frigidis humoribus posse ortum docere admittit, S superueniente febre, & urinarum eua-cuatione iuuari. Sed cum ab urinae stillicidio i leon superuenire Hippocra res dicat,putarunt aliqui exrepletione vesicae comprimi intestinum ileum,&ita dolorem faecumque retentionem intea parte fieri. Hoc Galenus telicii quippe multos se vidisse ait ,1 quibus ex urina retenta, ve sica intumuit, nec
proinde iliaca passio fuit subsequuta
deinde vesica , fi in tumorem attollaritur, solum pinest rectum premere intestinum. Tandem non magis exue
eae repletione potest quispiam iterosus fieri , quam mulieri grauidae ex repletione uteri idem poterit accidere. Fuchsius aphorismi verba violentet trahit: siquidem existimat Hippocratem velle,si stillicidio urinae, quod ex frigidis crudisque humoribus: Ortum habet, ileos succedat, septem .diebuSaegros mori; si vero non succedat ileos,
275쪽
sed sebris,tunc si urinae succedit fluor,
non moriuntur,sed liberantur. Verum siquis aphorismi verba consulat, reperiet non iis hanc interpretationem
Mihi quidem videtur sententia non. admodum intellectu dissicilis: etenim urinae stillicidium , ex humoribus cru- dis collum vesicae occupantibus fieri, nemo est qui nesciat; multiplicato vero per epigenesin malo, pollunt iidem crudi. humores intestina tenuia ob struere,ac subinde voluulum , seu iliacam passionem excitare: febris autem, quae affectus est calidus , potest utrius, que mali causae quae utrobique eadem
est,nempe frigida) aduersari. Si igitur febris superueniens, id quod optatur
efficiat, hoc est, humores crassos ait nuet , lentos inc Idat , cognoscetur ex fluxu urinae, qui non contingit, nisi causa mali superata. Itaque requiruntur, ut hominem , dc urinae stillicidio,& i leo oppressiam liberent: febris quidem , tanquam causa ; urinae fluor, &tanquam causa, & tanquam signum: videlicet tanquam causa, quia vesicam liberat ab illo onere , tanquam Vero P . fgnum,
276쪽
signum , quia indicat attenuatam iamen pituitam.
Iuando morbum morbo curare conueniat, quando non.
Forsitan existimabit aliquis perpetuae veritatis documentum esse , Ut quos morbos post alios natura in aegrotantis bonum excitat,eosdem debeat Medicus excitare. Verum res non
ita confuse, sed adhibita distinctione est excipienda : nam inprimis natura eoacta non est imitatione digna , E.g. eum versus partem dolentem vicinas partes comprimit,ut ei suppetias serat,& sanguinem spiritusque in subsidium mittens , inflammationi praestat occasonem. Hoc quidem non libere facit, sed ab instinctu quodam facere cogi-tgr. Deinde non est imitatione digna, in iis quae in bonum eueniunt, tanquam signam , non autem tanquam causa , ut multa horrenda quae crisin antecedunt, deliria, iactationes,vigiliae,
ad quae cuncta sequitur in morbi iudicatione
277쪽
dicatione solutio , num Medicus hae cetiam symptomata excitare conabitur, ut in bonum aegrotantis cedant λ minime. Sicut e contrario aliquae euacuationes a natura malae censenIur, ab arte Vero bonae, ut euacuatio atrae bilis ἀυτομιστως , mala λ προωρoneri autem
ope Cathartici,bona. Cur nempe quia atra bilis , si exeat, prauam corporis
dispositionem indicat ; si pharmaco
educatur, corpus a grauissima morbi causa liberatur. Quaeres,an in febre ardente, in qua bonum dixit Hippocrates A. aph. 18. rigorem, sit rigor a Medico excitandusῖ Scito, adhuc in ea febre rigorem , tanquam transmissae materiae signum la dari : nam rigori, non vult Galenus solutionem febris attribuere , sed evacuationi post eum euenienti. Quorsum ergo rigorem excitabit Medicus ὶ At dices, Celsus lib. cap. 9. non in ardente, sed in febre lenta diuturna, infusione frigidae aquae, & olei, horrore excitauit. Caeterum. hoc fecit non methodice, sed curatione quadam, quam fortuitam iure appellabo ; inquit enim : onnunquam esiam febrei lenta sine via
278쪽
ia remisone corpus tenent , ac nec coo, nec ulli remedio locus est. In hoc casi Medici cura esse debet , ut morbum mutet: fortasse enim curationi opportunior fiet. Sape igitur ex aqua frigida, cui oleumst adiectum , corpuου eim pertractandum est : quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur, er fiat initium quoddam nommotus. Sic ille. Nec est praeter ratio nem , animi perturbatione' humores pigros excitari,excitatos curationi ma- .gis cedere , quod iam in metastasi ab, anima ad corpus distusp comprobatu
Verum itaque est id,quod prius coeperam dicere,nempe quando morbus, qui bonae causae rationem habet, a natura fit, posse etiam fieri a Medico. Quamuis autem opponas , morbum qui superuenit grauiorem esse, nam Celsus febrem lentam excitata acuta febre curat; nihilominus potest morbus esse leuior, curatu tamen difficilior,ac proinde ad facilem curationem
necessarium erit, mDrbo grauiore in dueto leuiorem curare. Sunt tamen aliquae rationes , quae nos ab hac curatione morbi morbo , dissuadeam ,
279쪽
quibus respondere erit Operaepre
In primis licet ascites, teste Galeno A. aph. II. ex maiore frigiditate quam tympanites fiat; est tamen ex Aetii sententa tetrab. 2serm. 2. tympanizes ascite pericullosior, quoniam tympani te Siron admittit curationem , datur enim medicamentum quod aquam , Ia Oia quod flatum educit; fit quoque in ascite, non in tympani te,paracente sis.Quis. ergo, Vt magis periculose aegritudini, nempe tympaniti, succurrat, ascitem inducet 3 quod non aliter fieri potest, quam maiorem frigiditatem, quae vitae nostrae aduersatur, inducendo. Rese pondeto tympanitem ,& ascitem non
habere contrarias causas; at tunc solum morbus morbo curatur , cum causa unius causae alterius contrariarur .Tympani tes , & ascites, , frigiditate fiunt: S minore tympanites, a maiore ascites: si frigiditatem inducas,ascitem afferes, sed tympani tem non auferes. Praetereatam tympanites, quam astites aquam,& flatum simul habent, sed a praepotentiore denominationem suscipiunt: dicitur namque ascites ubi aqua abundata
280쪽
dat, flatus veris in minoro sunt quantitate; tympanites vero , ubi flatu corpuS turget, licet aqua non desit. Et sic in hoc morbo non admittimus curationem per alium morbum.
Secunda difficultas. In suffusionibus Oculorum,densitudo eius humoris,qui locum pupillae inter crystallinum , &corneam tunicam implet visionem interturbat , sed nondum omnino impedit , usquedum in eam, quam Arabes cataractam vocant, concreuerit, sed non antequam concrescat punctioni cedit. Si uerb ad faciliorem curationem, concretionem medicamentis aliis
mensisque procuraueris , quid efficies
nempe caecitatem, ac proinde id medicamentis habebis , quod , ut non eue Diat,medieam etis procurare debueras. Responde , Medicos ocularios incras. sentia expostulare, ut concrescat hu mor,qui acu est extrahendus; attamen hi lucro intenti caecutiunt, nesi aduertunt cum quanto periculo res agatur:
siquidem potest simul in oculo humor
concrescere , & alius optico neruo adhaerere , ac fieri illud malum , quod , Barbaris guttaserena appellatur, & ir- remedia
