Stephani Roderici Castrensis Lusitani, Quae ex quibus. Opusculum verè aureum, ac praecipua prognoseôs mysteria reserans

발행: 1645년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ntiae Augenilim ae sanguinu missio. 9.c'. 9. Avicennae non acuuieuisse

Galenum recte sentire di se, & ab Hippocrate discessissein intacundita-

temta hac sectione fieri negasse, nulla alia permotum ratione , nisi quia experientia constat, nihil eiuscemodi contingere. Sed quisnam, precor, hoc expertus est testes ille in re magna, qualis est aduersatio magno Seni, adducere debuerat. Existimo ergo, veram esse doctrinam Hippocratis,& venarum post aures sectione, intacunditatem induci, cuius rei nullam aliam causam esse crediderim , quam cerebri imbecillitatem ab hac sectione contractam:quippe non superfluente in cerebro nutrimento,propter cicatricem harum venarum,transitum sanguinis impedientem,debilitas orituruemper autem cerebri debilitas , siue ab hac, siue ab alia quanis causa procedat, neruosum, musculosumque genus debilitat , &spirituum animalium paupertatem inducit. Quapropter , & penis erectio valde pigra & imbecillam C& semen pauco turget spiritu. Hippocrates au-L tem,

262쪽

tem,qui ex hac sectione in ecunditatem induci scripsit, non negauit posse etiam steriles reddi homines a qua-Cunque alia causa cerebrum debili

tante.

CAP. VI.

liceat Medioo inborsum me dicamentis prouocare.

Contingit nonnunquam sceminas , quae delicto conceperunt, maiore delicto velle foetum perdere,& socium criminis sibi asci lcere cupiunt Medicum , quem pretio corruptum iri sperant, precibus urgent, &vt sub specie euitandi mali , malum

Committat,persuadere conant udi Absit tamen ut animus ingenuus, auaritiae laqueis irretiri se sinat, ut in tantum incidat facinus. Non est mei muneris Concionatorem agere, satis iam media cinam facientes sanctorum Patrum admonitionibus sunt instructi, sacrarum synodorum , summorumque Pontificum decretis admoniti, ac Iurisconsultorum legibus cohibiti, quarum men-

- . tionem

263쪽

Liber tauarti . 2a tionem facit Galenus lib.au animat fis

Existimauit Aristoteles, non turpi,

tem viro Ethnico ita sentire, Christi ira pietas aliter fieri postulat, ut superius clemonstraui. Adiungit Philosiophus: παm postquam concUti sunt, aut

ensum, aut vitam acceperunt, n- ea contingere eos. Caeterum his verbis duo tempora denotamur, primum est postquam concepti sum, hoc est, simulatque embryo in utero coagulationem subiit nondum tamen habet animam ; alterum ubi aut sensum , aut vitam acceperint, nempe cum iam est animatum: quippe ab anima sensium, vit inque accipit. In utroque tempore conceptum perdere nefas est : in utroque tum fit laesio,minor tamen,antequam intus sit animatus; nam tunc non homicidium sed homicidio proxima culpa censetur. Postquam verδ animam accepit,qui eum pἔrdiderit, non

potest ab homicidij crimine excusari L 1 Sunt

264쪽

x ex qudus. Sunt qui a periuris crimine Hippocratem liberare contendant, qui In tuo iureiurando se nulli unquam mulieri pellium foetus corruptorium daturum pollicitus fuerat, & tamen in libello de natura ueri,psaltriae consilium dedi ite fatetur , ut saltu septies repetito lex dierum conceptum in terram proiiceret. Dicunt isti, iurasse quidem probum virum,se nunquam foetum medicamentis corrupturum ; at sex dierum Conceptus, genitura adhuc erat , non foetus. Caeterum an ita a periurio li becetur .non sat scimvnum tamen non

ignoro , conceptum , licet adhuc non informatum,perdere nefas elle. aare ne Hippocrati,viro ab omni prauitate alieno , haec nota inuratur, satius est dicere, libellum de natura pueri, inter spurios tum ob hanc, tum ob alias rationes ,recenseri.

Prohibebatur in Diuina lege, Exod.

al. tam informem, quam formatum iam foetum corrumpere , ted non pari Vtrumque poena : etenim sormaturit perdere, homicidium erat, ac proinde occisor morte plectebatur ; informem' Corrumpere , non adhuc homicidium

Crat

265쪽

erat, ac proinde damnum illatum poena pecuniaria pudiebatur , iuxta avii-mationem parentis : quod licet vulgata lectio non omnino manifeste nobis tradat ; traditur tamen manifestissime in translatione Graeca, & ita verba legis intelligunt, cum D. Augustino , multi sacri auctores, statuenteS peccatum esse graue , non formatum adhuc foetum disperdere ; homicidium vero, si iam formatus perdatur. Ideo graueSpoenae iis statutae sunt , qui geniturae sue inanimati foetus exitum remediis solieitant, ut asserunt Siluestrina , Toletus,& specialiter constitutio Sixti v. edita Romae anno i 18 . quod diffuse ad modum pertractat Pancius aduersus Fienum contrarium asserentem. Sed iam magis ad medicos fines libet accedere,& considerare,an mulier, quae in partu soler periclitari , licite possit abor sum , ad euitandum periculum,procurare. Aetius assentitur, nec mirum,qui enim ob hanc causam, sterilitatem inducendam admisit admittit etiam ob eandem aborsum. Auic. 2 l. 3. tract.2.cap. I 2. sic ait: Quandoque absr

266쪽

2 6 diuae ex quibus.

quibus est illa , a me est cum praegnans empuesta parua ,supra quam timetur mors ex partu; S de istis est,cum in ore matricis est nocumentum , ct additio carnis

stringens si ιr foetus egressonem , quare interficii; ct de illis est apud mortem foetus

in ventre praegnantis. Rhasis 9. conti c.aput peculiare scriptum reliquit,cuius an scriptio est , de abosu prouocando , ct prohibendo. Longe maiore impietate Theodorus Priscianus lib. 3. cap. 6. ita inquit: suemadmodum pro conseruanda arbore rami arescentes, abscinduntur, ct naves pressa onere, cum magna tempestate huc istuc agitantur, remedium est onus δε- .ponere, ut ex damno isto videantur haberaremedium: ita aemina, propter vitium uteri,aut atatis impotetiam, periclitentuν ex partu, ct immineat vita periculum,

oportet vitam emere ex partus iactura. Sic ille,quasi arborum regeneratiO,aut mercium aestimatio,cum vita hominis. debeant comparari. Sane , quoniam causae ab auctoribus narratae, non certam mortem, sed duntaxat periculum minantur , non est tentanda certa infamis mors, ut vitae matris dubiae consillamus. Solum si foetus iam mortui signa

267쪽

sgna adsint, extrahendus est ; vivus

autem nequaquam enecandu S.

Maiorem dubitationem infert praegnans acuto morbo laborans , cui valde Hippocrates timet , ne abortum faciat. Nonne acutus est morbus, qui a materia turgente fit λ maxime, & adeo. acutus, ut in eius curatione , hoc est, purgatione, nihil sit cunctandum. At turgentem materiam, in muliere praegnante, non audet magnus senex educere , nisi in iis mensibus , in quibus

aborsus non valde timetur, hoc est , aquarto usique ad septimum. Vnde constat , magis animum ad grauiditatem, quam adi acutiem morbi conuertisse, M conseruationem foetus curationi

morbi acuti praetulisse.Similiter si grauida mulier. sanguinis missione opus habeat, quae in omnibu/ febribus, teste

Galeno II. meth. cap. 17. praestantissimum remedium est : venam secare per mittit primis mensibus, quando scilicet foetus adhuc exiguus non multum postulat alimentum .es sic ab extractione anguinis paruum suscipit detrimentum : At vero si faetus sit maior, sanguine missio sequitur aborsu ; quare L videtur

268쪽

248 ex quibus.

videtur insinuare, tunc rem poris a sanguinis missione esse abstinendum Plura reperietis apud authores, praecipue duos neotericos, Petrum Garciatra in 'suo libro de loc. assect.in sne Sc Ioannem Baptistam Siluaticum in suis contr. 8 a. qui multa in hanc rem congerunt. Porro haec sententia , praedictis auctoribus non solum pietati Christi nae,sed medicis etiam documetis videtur consona:quippe , & remedia abor sum facientia violenta cum sint,imilier graui morbo oppressa non tolerat , de periculo ex morbo,periculum ex aborsu adueniens, ad interitum deducit. Nihilominus libenter hos auctores interrogarem, si morbo acuto lethalia adsint signa, entiae mulier certae morti relinquenda , an potius anceps remedium tentandum ὶ Mihi non dubium est, potius eile matris vitae. Consulendum, nulla habita vitae foetus consideratione,quam iniusto quodam timo- Ie , ab omni remedio prorsus cessare, ut cum matre simul infans deperdatur. Quae enim erit spes vitae iactus, si mater moriatur Numquid confugies

ad partum Caesareum t At dum grauita da

Corale

269쪽

da mulier morbo acuto laborat, foetus non ac huc maturus est,ac proinde non vitalis. Nec vero ita facilis res est partus Caesareus, ut ex eo infantis libera. tionem queas sperare. Remedium fateor abortire faciens violentum id mater morbo acuto oppressa vix sit stinebit. Ita est, hoc tamen solum proin bat remedium esse anceps, quod praestat tentare potius, quam aegrum Cermiae morti relinquere. Aborsus per seipsum laboriosus est, & labor iste labori ex morbo additus fit intolerabilis ; sed

non desiunt virtutem corroborantia

auxilia, & variae spiritum reficiendi

viae; & dum haec aguntur, non omnino spes extinguitur: extingueretur atr-tem, si Medicus omnino a remediis abstinuisset.Moribunda filia mea ex morbo acuto , cum in tertio gestationis mense constituta esseCdie decim aquarta, siue ex vi morbi, siue ex euacuationibus factis,abortivit,& euacuatione san guinis post aborsum sequuta , a mombo euasit. Dubius eram,an illi aborsum prouocarem , immo ad prouocandum inclinabam , nec alia spes erat, praeoccupauit natura: quam si aliis Medico

L s imitari

270쪽

1 so Auae ex quibus.

imitari licet, in hoc casu cur non licebit 3

C A P. VII. An Medico liceat febrem indu

cere.

VNiuersale malum febris , quae fit

calore innato igneam fere natura, in corde , adepto , per uniuersumque, corpus demandato, perniciosa res est, ita ut nulla perniciosior corpori conmtingat. Forsitan ideo videbitur alicui, nunquam febrem posse tuto excitari, praecipue cum certus esse nemo queat, an excitata febris intra ephemerarum limites se contineat: possumus namque in eum corporis apparatum incidere , qui accenso igne malignitatem sapiat. Si vero dicas, naturam multoties frigidos morbos,superueniente se-bre sanare,vti sunt apoplexi ς,couulsiones δέ ab,ebrietate obmutescentiar;Medicu vero naturet imitatorem eadem via progredi debere: scito, Medicum naturae , consultδ, non vero coacte,

tuitbve operantis imitatorem essedum

SEARCH

MENU NAVIGATION