Relectio de censuris Bullae Coenae, Sacrae Deiparae de Rosario dicata autore fr. Antonio de Sousa Vlyssiponensi, ex Praedicatorum familia, sacrae theologiae praesentato, eiusdemque in vniuersitate Sancti Dominici Vlyssiponensis primario professore

발행: 1615년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Utrum per annuales Tullae repititiones, ex

Gmunicationes in ea,

mel in iure latae mu tiplicentur.

II Ars affirmativa suadetur: Circa crimina a Bulla Coenae prohibita sutin iure excommunicationes latae, ut infra fiet manifestum,sed annuales Bullae repetitiones nouas addunt cxcommunicationes;ergo multiplicatur annualibus Bullae repetitionibus. Et confirmatur: EXcommunicationes Bullae sunt ab homine, ut supra diximus: quae vero in iure contine tur, sunt a iure ; ergo sunt diuersiae. Probatur consequentia, tum ex differetia praecedenti disputatione

assignata, tum etiam, quia ab excommunicatione a aere,quae non est resiciuata,

potest ordinarias . absol- DIS P. II.

uere, non autem ab ea,quae est ab homine cap. PUora lis.g. Praetereade offic.Ord. r concis

Pro resolutione sit 'sis.

conclus Excommunica . tiones inBullaCoenae comis preltansae circa eadem crimina , per annuales illius repetitiones non multipli . cantur. Haec conclusio est manifesta, nam promulgata nouaBulla, praeterita deis sinit obligare: ergo circa eadem crimina plures Bullae exc5municationes actu non dantur. Secunda conclusio; Per inouam Bullae repetitione 2 concia. excommunicationi antea in iure latae circa idem crimen , noua non additur. Hanc tenet Nau. inManu. c. 27. num. F q.& in cara quorundam. de Iudae. notasto. II. num. 4. Probaturque ex l. Ira qucro trim. st. de verb

obligat. ubi dicitur quod

excommunicatus amplius ex comunicari non potest, sed de nunciari potest ex- Communicatus. lex intelligitur, non quali idenon poisit circa idem pluries cxcommunicari, hoc enim

22쪽

C A P. I. enim falsum est, sed quia

regulariter ab eodem circa idem crimen aliquis bis ex- Communicari no prς sumi, tur, nisi id ex mente superioris constet. Alias enim

quot sint in iure eXCommunicationes latae contra haereticos, tot manerent excommunicationibus innodati: quod valde acerbuvidetur. Dixi, ab eodem,no selum persena, sed dignitate. Vnde excommunicatio, quae est in iure, de quae a Summo Pontis. in Bulla fertur, ab eodem di- manat , & eaedem omnino censentur. Solum igitur per Bullae repetitionem reseruatio superadditur. Ad argumentum in co-trarium,ex dictis patet solutio. Ad confirmatione

respondetur,quando circa idem crimen in iure exco- municatio praecesserat,nouam ab homine non ferri,

sed per promulgationem,

vel tantum declarari eXcomunicationem iam esse latam , vel , sit quid additur, esse nouam conditionem, nimirum reseruationem.

DIS P. II. ΠVnde mortuo vel amoto iudice, a quo censui a prouenerat, addita conditio Cessat, non autem censura in iure praecedens.

DIS P. III.

Queritur qua OBHis Oenae post promulgationemri mae editam,

obligare incipiati

R Axio dubitandi, quae

in hac difficultate se primo offert, haec est:Bulla antiqua post nouae promulgationem cessat obligare, Ut constat ex eadem Bullas. Volentes.ubi id Sumus Pontifaperte dicit, Mnova no statim ac promulgatur,obligat absentes, cunec dum sufficienter esici promulgata censeatur , quod ad obligandum necessario requiritur, ut communis Doctorum sententia tenet.Vnde colligi videtur per aliquod tempus. cessare obligationem Bullae

l xespectu particulariu

23쪽

rum. Cum enim constet nouam in die Coenae edita, di promulgatam esse, non obligantur absentes anti. qua, neque etiam noua , cum hactenus plenam eius notitiam minime habeat; ergo medio illo temporis interuallo post cessatione veteris , & ante nouae plenam notitiam de obligantur absentes. Neque argumenti vim euadet, qui dixerit eodem modo constare de cessiatione antiquae , ac de publicatione nouae, proindeque absentes semper Bullae obligatione c5

stringi: quia & si de publi

catione nova:Bullae costet,

quid in ea specialiter prohibeatur, non est certum,& ignoratur, praecipue cudiuersis teporibus a diuersis Summis Pontis per additionem , & subtractione' Bulla varietur. i Pro resolutione istius dis seultatis sit prima coclusio. BullaCoenae Romae promulgata eos, qui in remotis partibus degunt, regulariter ante duos menses non

DIS P. III.

obligat. Hanc in terminis iuris communis circa leges Pontificias , tenent Sylv.

lib. I .cos co s I. de costitu.qq.Et. probatur: Lex ciuilis, quae rigorem summum nocontinet,nec iuri Canoni. Co,nec Apostolicis sanctionibus contradicit,etiam in foro Ecclesiastico militat.

C. I. &. 2. dist. Io. & notat glossin verb. Adiuuatur. C. I de noui operi nuntiat.&ibi Canonistae omnes: sed lege ciuili statuitur ut lex non obliget ante duos meisses, Authen. Vt factam e stitutiones .collat. F. Ne que talis lex iuriCanonico aduersatur,ergo Bulla Coenae non incipit obligare in partibus remotis nisi post duos menses a publicatione in Curia facta. Minor dum asserit lege hanc iuri Canonico non aduertari, colligi potest ex C. Nouerit

municatur qui statuta edita

24쪽

CAP. 1.

ta contra libertatem Eeclesiae seruari faciunt, nisi insta duos menses a pro mulgatione,ea de capitularibus suis fecerint ana Ueri. Et Confirmaturiqubnia, ut docet Nau. in Cons. Cit. usus: Romanae Curiae est,

ut transgressores legis post

duos menses, nisi ignorantiam probauerint, tanqualegis fractores puniantur. Hoc tamen in omnibus

Ecclesiasticis legibus lo

cum non habet,nisi in illis, quae sine tem poris praefini . tione proferuntur, dummodo non adsit ius aut c5suetudo, ex quibus colligi positi, quo ex tempore O-3. bligare incipiant. Coris Secunda conclusio: Bul- . la Coenae resp ectu existentium in partibus remotis, tunc incipit.obligare, euad eos notitia illius moraliter peruenire potest. Hac tenet Nau. absolute loque

do de lege Pontificia cons

su p. citato num. IS. Proba turque. Lex no obligat nisi

sit sufficienter pronu1jga-

DIS P. III. 13sticu sed non censetur sufficieter promulgata,quousque illius notitia haberi

possit; ergo ante tempus huic notitiae necessarium non obligat. Ex quo infertur duorum meu situm spatium non esse sufficiens tuitu eorum, qui in rem tissimis morantur regioni :.bus. Et co firmatur : quia volens probare ignoran tiam legis admittitur, Ut habetur in c. fin. qui matrim. accus. pos . Dic. . quis incognitus. II. qu sa.

l. fin. ff. de decret. ab ord. faciend. Et ratio est, quia absurdum videtur ad poenam ligare ignorantes. C.

de const. Ab

Panorm . ibidem. praesertim num.9. & Castro lib I. de lege poenali. c.I. Circa

finem , sed frustra aliquis ad probationem ignoram

tiae admitteretur, nisi ea probata abselueretur a iudice; ergo, cum in remotis simis regionibus degentes ignorantiam possint me rito obtendere , decuris etiam duorum mensium

spatio, 2 ullae censurisnbri

25쪽

i CAP. I. DIs P. III.

adstringuntur. Non igitur tempus duorum mensit una limitatur,quasi non requiratur maius: sed quia minus non sufficit. Contra primam, & secundam conclusionem insurgi potest: Haec Bulla in singulis Ecclesi)s paroch

libus iubetur promulgari, ut Constat eX.3. Deteiap sentes. ergo prΘmulgatio Romae facta non sufficit absentes etiam transactis duobus,aut pluribus mensibus obligare. Respondetur tamen promulgationuistam in singulis Ecclesijs non praecipi tanquam necessariam , ut Bulla vim obligandi sortiatur: sed ut notitia eius facilior habea , tur, Ut patet ex codem citato in illis verbi , notiora. Ad publicam au tem notitiam, quae ad obli. gandum necessario requiritur,ad valvas Ecclesiae. S. Ioari. Lateran .dc Basilicae Principis Apostolorum de Urbe assigi praecipitur. Tertia conclusio : Vbico A primum alicui constat depromulgatione Bullae, εἰ de contentis in ea, obligatur per illam. Haec conia clusio colligitur ex Sul. Verb. Lex. q. 6. vers 3. in fine, Soto de iustitia , dc iure lib. I R. I. art. q. Graff.

lib. 1. decis. G. 62. num. 2.

Et ratio est, quia tempus illud duorum, vel plurium mensium regulariter ideo necessarium iudicatur, ut promulgationis Bulliae notitia habeatur : igitur ea habita non est maius tempus expetandum, ut obliget: & hinc est quod Romae morantes post eius promulgationem obligan

tur.

Qumta conclusio: Qua. diu noua Bulla ex defectu notitiae non obligat, anti. IV qua in suo robore persevcrat. Probatur, quia Bulla antiqua tanctu vim habet obligandi, quandiu noua non est promulgata , ut constat ex. g. V olentes. quae promulgatio debet esse sufficiens, iuxta ea,quae dicta sunt : sed sufficiens non censetur illa, cuius respectiuu ad loca remotiora notitia haberi non potest; ergo

4 conclu

26쪽

- 'ν m

CAP. I. ergo eousque antiqua obli

gare non desinit. Ad rationem dubitam di respondetur B ullam antiquam no statim, ac promulgatur noua,cessare, nisi quoad illos,quorum respectu noua sufficienter promulgata censetur; quo Iacto, & noua obligar, incipit , & antiqua desinit. Vnde nullum est: tempus, quo homines ad Bullae ob

seruationem non teneantur. Poterunt tamen particulares excusari ob ignorantiam siue ipsius Bullae, . siue specialium prohibitionum illius. Quae autem ignoratia ad excusandum sufficiat,habetur.

M. de cleri excomm , MDIS P. III. II

c. Si mr. de cognat. spiri. dc glossa utrobique in verb. Ignorantia, ubi dicitur ignorantiam probabilem ab

excommunicatione ex incusare. Ignorantia proba

bilis illa est, qua quis ignorat probabile, ut est illud,

quod omnes aut maior pars ignorant, ut videre ciapud Sylu .verb. Ignorantia.

num .ls. Ad illud, quod additur de notitia promul

gationis nouae Bullae,dicedum est eam cognitionem non sufficere respectu rerum,quae ad veterem Bullam de nouo adduntur

cum nondum sciri possint quaenam sint ; quoad alia Vero perseuerare obliga

nonem antiquae.

27쪽

De prima excommunicatione Bulla C aeis Haereticos,e octatas, Schisematicos.

Xcommunicamus, dc anathematizamus ἰparte Dei omnipotentis, Patris, & Fiiij, di ritus Sancti, auctoritate quociue Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli,ac nostra quoscum- . que Hussitas,Vuiclephistas,Lutheranos,Zuingli dos, CaluinitasAgonotos, Anabaptistas, Trini- 'tarios,&a Christiana fide Apostatas,ac omnes, α

singulos alios Haereticos quocumque. Domine centeantur, & cuiuscumque sectrae existant,ac eorum credentes,receptatores,i autores, de generali- oslibet illorum defensores, ac eorundem libros haeresim continentes, vel de Religione tractantes,sitne auctoritate nostra, & Sedis Apostol. scienterlegentes, aut retinentes,imprimentes, seu uuomodolibet defendentes, ex quavis causia publice,vel occulte,quovis ingenio,vel colore ; nec non Schismaticos,& eos,qui se a nostra,& Romani Pontificis pro tempore existentis obedientia pertinaciter lubtrahunt,vel recedunt.

28쪽

C A P.

tationes circa Textum.

MAterialiuius censurae est haeresis,&qua: de haeresi suspitionem tactur, de quibus in iure per multa capita. Cap.Achatim. 24. q.I. c. Ad abosendam. C. Ex communicamus. f. dehaeret. Cap. Nouerit. de sent. GC. c. cumquede haeret.in s. sed anteBullataenae eXCO- municationes SummoPoetifici reseruatae non erant. In hac clausula undecim personarum genera cXCo- municantur. I. CXCommunicantur haeretici, Cuiuscumque nominis,& sectae, α apostatae. a. Credentes haereticiS. 3. hae ceticorum Teceptatores. q. fautores.s . quilibet haereticorum defensores. 4 legentesha Teticolum libros haeresim Conti mes, vel de Relisiono tractantes, sine aucioritate Sedis Apostolicae, si scienteria faciant. . Eaereti muni re-Linentei. 8.eOS

II. . IItes. 9. ebς qumnodoliboc defendentes. Io. Schismatici.II. ij qui ab obedientia Romani Pontificis pertinaciter se subtrahunt, vel

recedunt.

Circa illa verba, Excommunicimus , o anathematizamus. sciendum est exco- municationem, ut no mea ipsum indicat, a Communione deduci,significare lexclusione a comtinion C.

Et quia ille, qui per baptiC

mum in Ecclesia ponitur ut docet. S. Thom. in4.d. ILq. 2.artic. I. quaestiuncula I. ad duo adscribitur , scilicet ad caelum fidelium,&ad Sacramentorum participatione,& hoc secuda praesupponit primu; e-citur, Waliquis possit esse extra Ecclesiam, seu extra Comunionem fideliti dupliciter a primo quod CX- cludatur tantum a Participatione Sacramelorum;&hoc dicitur excommunicatio minor: secundo quod separetur ab utro ει maior excommunicatio

29쪽

eommimicam es separatio a communione Ecclesiae,quini

fructum,s sin etialia. In qua definitione genus non exprimitur mani feste , est tamen sub in, telligendum. Cum enim subcensera Ecclesiastica, quasi species sub sua genere excommunicatio cotineatur, & censura poena

quaedam sit, in illa particula, Separisio. recte innuitur. Aliae particulae specialem excommunicationis rationem ab effectu demostrant . Proprius enim excommunicati' nis effectus est communicatione fidelium,3c Sacramentorum participatio . ne priuare; quod verba

illa, αμα fructum, signi

' scant. priuat etiam spiri- tualibus bonis , quod in illis verbis, Ustagia generalia, osteditur. No tamen priuat bonis istis spiritua.

libus,in quantum sunt C5- munia per Charitatem, sed per Ecclesiae interuentionem, quae excommunica. tum separat ab uniuersita

ta fidebum,pro quibus sius

. II. fragia facit. Vnde excommunicato suffragia, quae pro tota Eeclesia fiunt, noprosunt. Excomunicationes hac Bulla comprehensae, sunt

cxcomunicationes maiores, nam verbum, comuni

casio, absolute prolatum de maiori ex comunicatione intelligitur, ut habetur C. Si quem. de soni. ex c. tene th

8. Et ratio est, quia verba absolute,& simpliciter prolata accipi debent in significato consueto. C. Exieris. de spons & l.Labeo.F. de sup aeg.vsus aute habet,

ut nomen. communicatio,

pro maiori accipiatur. Sutetiam excomunicationes istae latae sentetiae, quarum absolutio Summo Pontis. specialiter reseruatur.

Additur in sint lis fer8 f

ciausillis verbum , .

30쪽

C A P. II.

thematizamus. post. Excomunicamus . Quod verbum Hebraeum ne,aia Graecu sit, Controuertitur. Placet esse

Graecum , significareque

sursim positionem. Qi dS. Tho. c. I. ad Galat. lzz. 2. sic declarat: Anathema Coponiturab,ana quod est sursum,& thesis,p6simo, quasi sursiam positio . Et est ortu ex quadam antiqua consuctudine; antiqui enim Pugnabant,&praedam aliquam cUiebant ab hostibus, quam nolebant conuertere in usiam pro priu m, suspendebatillam in tem plis, vel in aliquo publico

iocociuitatis, quasi separa tam a communi hominuusu , dc omne tale sic sucsensu nominabant Graeci Amriam . Et ex hoc ino , leuit cosiuetudo, quod omne illud, quod excludebatur ab usu comuni, dicere. Anathemtistatu. Vnde dicitur deHierico,& om us quae in ea sitnt, quod iosue. mox anath

matizauit in Elideε etiahoe in Eccles riolavit, ut

ilii . qui

communi societate Ecclesiae,& a participatione Sacramentorum Ecclesiae , dicantur anathemati Tati. Ex quo coni scitur verba, communicamus,s anathe-

quoad rem pro eodem accipi: ut etiam pa-l tet cc. gestrudam 3 q.

I. Verbum tamen, Anathemtitanius , ad maiorem

terrorem, delictique oste-sionem additur. In hac clausula haeretisi

autem,quid sit haereticus, innotescat,quid sit haeresis explicandum prius est. Haeresis nomen est Graecum, quod latine dicitur,& interpetratur Electio. Et quia Electio eduobus , aut pluribus fit,aliqua do haeresis vertitur secta ; nam qui viam unam sequitur, & alteram relinquit, quasi separatur abea.Dogmatamo Christianorum secta, aut haeresis dici non potest,eo quod non sit inuentum nostrum, nec nos illud eligimus,sed ab Ecclesia,Dei alictoritate, nobis Propo-tur. Haec de voce.

SEARCH

MENU NAVIGATION