Exegesis in epistolam divi Pauli ad Colossenses juxta textum Graecum et vulgatam editionem instituta a sacerdote J. Borlini

발행: 1854년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

l 32

videre est iu commentariis iu d. Paulum, qui s. Anselmi nomine circumseruntur, apud Sixtum Senensem, cornelium a Lapide, et Calmetum. Verum plura sunt, quae eamdem supposititiam ostendunt: nam I. nullum habet certum argumentum ue quasdam tantum exhortationes continet et praecepta ex epistola ad Colossenses et Philippenses potissimum, aliisque Pauli litteris temere ac sine ordine congesta, cum tamen eam quasi

novi aliquid continentem Colossis legi hic iubeat

Apostolus. II. Non vividum in ea Pauli ingenium, non sublimitas, non Vis elucet; styli quoque varietas, brevitas, ac sterilitas, quae ibidem deprehenditur, satis demonstrant, eam DON eSSe genuinum Apostoli laetum. III. Denique Hierou mus, Τheodoretus, et Patres VII. Concilii Generalis anno 787 celebrati unanimi ore testati sunt, veteribus notam quidem fuisse epistolam ad Laodicenos, sed ab iisdem tamquam apocrypham habitam fuisse. Nonnulli alii putantes, Apostolum in hoc loco de sua aliqua epistola sermonem habere, conjecerunt, Paulum his verbis suam ad Ephesios epistolam denotare. Inter hos eminet Marcion, antiquus haereticus, qui, ut Τertullianus et Epiphanius enarrant, epistolae ad Ephesios datae titulum immutavit, eam ad Laodice nos inscribendo. Alii denique, praeeunte Τheophylacto, arbitrati sunt, mentionem hic fieri primae ad Τimotheum. Verum hujusmodi hypotheses nullo confirmatae

argume uto Corru utit Per se. Quapropter probabilior uobis videtur eorum sententia, qui asser utit,

132쪽

1 33

agi hic de epistola a Laodicensibus ad Apostolum missa, in qua quaedam inerant, quae ad C los senses Pertinebarit, ac proinde voluit Paulus, ut ab iisdem legeretur. Huic expositioni favet imprimis lectio graeca και τῆν ia est eam, qua E ex Laodicea ; praeterea summi nominis viri, Chrysostomus, Theodoretus, Photius,

Oecumenius, eidem subscribunt. M. t T.

si Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod

accepisti in Domino, ut idem adimplea S. MAmbrosianus et d. I homas arbitrantur, Archippum colossetisium episcopum suisse, ut qui eorum Ecclesiam post Epaphram regendam acceperit. Prima sius vero putat, eum diaconi tantum officio perfunctum fuisse. Neutrum tamen Verosimile. Non enim ratio apparet, cur Epaphras licet absens Colosserisium episcopus esse desierit, vel quomodo diacotius episcopi absentiam tu mi- Histerio supplere potuerit. Hinc probabilius videtur, Archippum presbyterum fuisse, qui absente episcopo, Colossensium Ecclesiam verbo et Sacramentis pascebat. Sensus est: Dicite Archippo, ut ministerium sibi ab Epaphra discedente commissum in iis, quae Domini sunt, probe ac diligerater exequatur.

V. 18.A Salutatio mea manu Pauli. Mementote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. M

133쪽

Salutatio mea manu Pauli. Inde liquet, Apostolum epistolam hanc aliena manu hucusque scripsisse, haec autem et quae usque ad finem sequuntur, propria adjecisSe manu. Mementotct oinculorum incorum. Bio jam tertio in hoc capite carceris sui meminit, unde luculenter patet, hanc epistolam e carcere datam suisse. Dicit autem : Vinculorum meorum memineritis, non ut subsidium ab eis expostulet, sed potius ut in fide, pro qua videbant eum tanta pati, magis atque magis confirmet. Gratia Mobiscum, scilicet omne salutare bonum vobis donetur, et augeatur. Graeci codices hic subnectunt: Ad Colosse nisses scripta est Roma per Tychicuin et Onesimum.

SEARCH

MENU NAVIGATION