Josephi Mariani Parthenii Electricorum Libri 6

발행: 1767년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Iam vero quae digna satis, quae debita tantae Praemia virtuti tribuenda putabimus p huc o lVos almae , vos huc properate Heliconis Alumnae, Ferte citae lauros , date serta , innectite sacras Fronde comas, meritaque Virum donate corona. Ille etenim primis vos & veneratur ab annis , Vos & amat; quin saepe polo digressiis ab alto Pierios colles & nota revisere Tempe Gaudet, Sc argutis numeros intendere nervis. Et canit, Uranie quae coram ostendit, aperio Dum graditur caelo , & praesentia sidera lustrat ;Defectus Q Solis varios , Lunaeque labores , Surgentumque onus signorum , obitusque cadentum. Interea merito capiti dum debita Musae , Serta ferunt; eadem , Iuvenes , qui castra sequuti, Flos veterum virtusque virum , leetissima pubes , Ecquid vos tangunt exempla domestica λ summi Ecquid fama Viri, totum quae sparsa per orbem, Excitat, Sc pulcros animum succendit ad ausus PAn dubitatis adhuc , tanto duce , tendere ad astra λ in agite, & dum res calet, atque opere omnia fervent, Et nondum , pigra sensus hebetante senecta,

Frigidus obriguit circum praecordia sanguis; . - Ν 3 Dum

G seripsit etiam Bosehouichius Londini anno I 6o., eum ea in mari Suis ae Lunae desimbus libros λ, storentissimi regni principe, ver quinque eleganti latino carmine. Hos saretur.

aurum Publici juris secit, ediditque opus apro

202쪽

198 ELECTRICORUM

Dum pudor incendit vires , & conscia virtus Exstimulat, magnis alacres accingite coeptis . Hoc vos, ct ratio studii communis, avitae Hoc vos laudis honos, Patrum hoc decora alta repostulat. Ipse etiam exiguam tantae decerpere laudisi Conabor partem , tantoque accepta magistro Enitar vulgare , sinant modo numina laeva, Et votis adsit precibusque vocatus Apollo. si nosse cupis rem certius , omnemque plorandae. Altius ex ipsa deducere Origine causam , Sunt explorandae vires , quarum omnia aguntur Impulsu ; neque enim solam natura quietem Assectat; neque sola in rebus inertia rinnat. . Motur Aspice quam Varii motus terraque poloque,

nata .. Quaque patens longe protenditur Amphitrite, Et quam discordes gignantur . nempe quibusque

Addita corporibus vis est, qua exercita nunquam Ce: sadt , S se se , varium alternantia nisum , Ipsa adversa trahunt, nec non aversa repellunt.1.AE . lltraque Vis pariter , si nunc utriusque requiras -- ' dubium specimen , tibi se se prodet apertis Ee iras. -; S prima quidem in magnete , propinquum Qui ferrum rapit, & properat coniungere secum , Quo tandem id fiat naturae foedere , raptum . . a Ostendet Vero se se vis altera multo

mae. Pluribus Indiciis, u tantum lumina paullum late

203쪽

Intendas. mollis viden, ut tenuissima lanae Vellera, in angustum pugno contracta tenaci

Si per vim fuerint, subito obluctante renisu , Restituant se se ipatio laxata priori p

Particulae fugiunt se nempe ; odere teneri, Attactumque aversantur, pressaeque repugnant. Particulas quoque te fugientes multa docebunt , Quae passim occurrunt medio vaga corpora caelo ἔUt rarescentes nebulae , fumique volucres, Et late fusi vacuum per inane vapores. In primis vero longe manifestius aer

Hoc ipsum ostendet; qui nullo fine patentes Sortitus campos tranabilis ca) aetheris, ullis Arctari vinclis negat; atque extendere se se , Et caelo gaudet decurrere liber aperto.

me vocabulum fortasse aput eum nullum verbum , nisi quod inveteres latinae linguae scriptores non antiquis Scriptoribus invenerint, usu invenitur, sed cum ad vitarum simi- pant; verborum inquam aucupes, qui . Iitudinem inflexum sit, quae a pro- de vocibus plus nimio solliciti , p iratissimis auctoribus usurpata passim rum de Syntari seu constructione I rumini; non video, quam ab auis borant, in qua tota non latinae limctore nostro usurpari recte non po- guae solum, sed cuiuslibet idiomatis tuerit. Virgissus a verbo spim effu- sita vis est. Leeatur hac super rem . Nit Disabiae, a verbo penetro preM Antonii Flaminii viri doctissimi, ns rabile ; quae tandem, obsecro tam Poetae ce'eberrimi epistola , quaa superstitiosa religio impediet, quin a prima occurrit Inter editas una cum verbo trano reanabile ibimari pos eiusdem ea inibis a Cominio P sit quidquid contra dicant non nul- tavii an. 1 Q. Hanc qui legerit, ni- Ii verborum aucupes , qui tum de- miam prosecto exsuri in stribendo

latine se arbitrantetr scribere, superstitionem. Diuili od by Corale

204쪽

acio ELECTRI CORD MD. ποῦ - , ec ; spatii sunt intervalla notanda. l

. cenis moderantur legibus , atque has lIntendunt persaepe tibi, persaepe remittunt; Nonnunquam omnino segnes ad munera reddunt. :

Stabit iners ferrum , si longe absistat amieo lA lapide; accurrit citius , magneta propinquum lSensit ubi. At contra nulla est distantia tanta , linam non exsuperet gravitas ; non longa ratardant i Vincere nitentem cursu intervalla citato . lm- - . Observantur item minimae, quae corpora pangunt ,

Consertae partes multum variare , nec omnes Exerere aequales in singula corpora vires .

Scilicet interdum quae vis est acris ad illa Corpora, nonnunquam torpet tibi segnis ad ista. Proximitas quidquam non confert summa ; propinqua Non secus irritant, longe ac si corpora distent. Dis, G. Hinc Variae emergunt vario discrimine leges .

D. . satis Intenta nunquani meditabere cura ; ippe harum arbitrio vertuntur plurima , quorum ιFrustra alibi certam nitere inquirere causam .

. ,.m ζiis qui legem tantummodo sanetat unam im t. q. puncti communiter omnibus ; atque hae iSola contentus , sola hac instructus abunde Praecipua exsequitur naturae. nempe revincit Inter se numero variantia, ct ordine puncta ;Tum vis pro vario numero plexuque struentum G

205쪽

LIBER VI.

go 1Corpora piinctorum varios ciet addita motus , Diversi ut positus atque intervalla tulere. Nee vero solum spatii discrimina adaugent, Aut contra minuunt, Varia ut sunt corpora , vires ;Sed vis ipsa trahens tibi, quod mirere, repellens Nonnunquam evadit, verse in contraria nisu. Ac , ne longe exempla petas, cum segnis ad ignem , Aspera brumales spirant ubi Digora cauri , Tute sedes , versasque tenaci forcipe prunas , Aspice , si lenti coeant capita ultima seret Pressa manu , ut fugiant se se, & contracta prementi Dextrae obluctentur, constringentemque fatigent pSin autem multa tibi vi distraeta recedant,

Continuo oppositum gigni mirabere nisum. Ac neque iam fugiunt se se di versa, sed ultro Adversa accedunt; & , quo distractio malar,

Vis etiam augescens momento crescit eodem. Hae sint, hae vires illae, super omnia habere as bene perspectas exploratasque necet se est, Quasque ego non possim satis inculcare volenti Intima naturae scrutari arcana latentis . His sine fas nulli tantos penetrare recessias, Atque adeo abstruis; his est feliciter usus Nobilis ante alios hac tempestate Britannus. Tu quoque naturam contemplaturus iisdem

Utitor . haud illis quidquam certaverit, Sc tot

cognitis

oessaria . Isaeus No.

206쪽

Viriu- stranslatio ad res ebr

rura

ELECTRICORUM

Discordes secum eventus componere, totque Perplexas rerum variarum evolvere causas .

Nunc age , quandoquidem harum est infinita potestas Naturam rerum late diffusa per omnem , Has ipsas Chymicae diversa ad munera vires Confer. nil etenim fortasse expressius actam Virtutem ostendet per singula corpora , & illos Eventus una, quorum nunc altius omnis , Et prima hic nobis investigatur origo . Qiun modo sollertis ne daedala tecta subire Te mecum pigeat Divae . mirabere multa Constructos hic arte focos ; hic ignis anhelans Aestuat, & clausus centum Arnacibus ardet. Ipsa operum princeps ; ipsa omnia digerit; ipsam Assvsae mediam dextra laevaque frequentes Accipiunt comites ; unam admirantur, & omnes Paeonium in morem pallam post terga revinctae Certatim exercent se se, & , quod cuique tributum est , Incumbunt operi. Pars pubescentia florum Germina, demessum populati veris honorem, Deproperant trepidae plenis afferre canistris ;Pars herbas stirpesque domant serventibus undis , Atque salutiferos educunt inde liquores .

Sunt, quibus eii studium subtilius; igne liquatis Corporibus lento , sal illa volatile ; pingue

207쪽

3Εxprimit; ast aliae commiscent corpora secum Delectu vario; tum, quid commixtio gignat, Observant tacitae . Quid multa λ idem omnibus ardor Munere quanque suo fungi; labor additus urget, Et dominae stimulos subdit praesentia Divae . His ita decursis oculo properante, quod instat In praesens, observa attentius ; ac mihi primum Quo distracta modo selvantur corpora disce ;Dein ut praecipitent imo coeuntia fundo; Atque acri demum ut sermento agitentur & aestu . His tribus inspeetis , Chymicae quae prima feruntur Munera ; tum facile addisces ut nostra propaget Se virtus , varioque fluens per corpora lapsu Una tot eventus tanto discrimine gignato

Solvitur iniectum sal undae ; regia selvit Lympha aurum ; fulvi videas discreta metalli Dispergi toto passim vaga semina labro ;

At, quod mireris , fundum , contra atque reposcat Lex gravium , nequaquam adeunt restauta ; sed usque Hac illac tendunt fluitare natantia , donec Exigui salis iniectu depre .sa residant. Tentare hoc poteris , subeat si quando voluntas. Interea miri certam disqilirere causam Si cupis eventus , hanc non scrutabere frustra , Si memori recolens animo modo dicta retractes..Ac primum vires tecum pei Pende trahentes ,

vir aurum.. I aurum fundo me ei a

nomeni.

208쪽

Momenta, ut docui, explorans, an nisus utrinque .

Anne & pondus idem ; tum , quo distantia partes Limite dissociet , metire ; his rite peractis Haud dubie invenies, ita non adstringier arcte

Particulas auri secum , multo acrior ut non Sit vis selventis lymphae , minimasque trahentis Ad se auri adductas ma)ori robore partes .stuare Nec vero infringet robur , nisumque retundet, vatur. Siquam deprendas mediam , distantia ; nanque haec Non adeo lato disiunget limite partes , Nec tam immanis erit, queat intercludere ut omnem Vim, multoque minor, si illam metabere , quam sit Quae minimas ad se partes vis attrahit auri. Particulas igitur lymphae solventis ad aurum

Fortior impellens urget vis ; ocyus illae

Parent, & fulvam facto velut agmine massam Assusae circum vallant, obeuntque Dequentes ;Nec satis; insinuant se se , penitusque receptae Intervalla, poros superant, & tota pererrant Intima comprensiae subeuntes viscera massae . Fit via vi. solidi partes cessere metalli, Inque vicem distractae abeunt; atque inde seluta Aurea cernuntur media corpuscula lympha .sbia uis autem non ima petant, fundoque residant; pergant summo fluvitare innantia labro UM ' mirere , eadem nimirum causa recursat,

209쪽

Quae modo contritum in partes dispescuit aurum. Rursus enim coeunt lymphae set ventis eaedem

Particulae ; accurrunt rursus, mediasque coercent,

Et cumulis totidem vallant stipantque ,' quot auri offendunt partes disiecta mole revulsas. Plurimus his cumulis globus accurrentis eodem, Et circum affusae concrescit ab augmine lymphae , Nucleus in medio pars fulvi avulsa metalli; Inde tot aequata globuli nant mole, quot auri Diitractae fuerunt partes, quas agmine deni Lympha ambit, prohibetque imo subsidere fundo. Nec si alius maiorem alio concrevit in orbem Concursu lymphae globus , indulgere propinquo Tantundem haud renuet, quantum S mensura requirit Certa , ct finitus globulis modus omnibus idem . Hoc vis ipsa trahens, nec non maiorve minorve , Quae nisiis momenta regit, distantia eurat . Hinc est, quod guttae lymphae stipantis in orbes Aequales coisunt; hine & corpuscula tota Aurea suspicies aeque fluitantia lympha . Discendum modo , quod sequitur, cur prella residant, Praecipitentque imo iactu salis acta profundo Semina , distractis quae partibus aurea toto Vidisti admirans paullo ante innantia labro . Hic iterum ad vires si regrediere trahentes Momenta explorans nisus diversa , remensius

,ulorum se et alis. Aurum a sale deprimitura Assertur ratio bu

210쪽

stos ELECTRICO iv M

Si rursus spatii tecum intervalla notabis, aesita haudquaquam fugiet te causa latendo . Comperies etenim vi contra urgente retractas Solventis lymphae salis ad corpuscula nisu Particulas adigi maiore , auroque relicto . Illuc concursu subito contendere , quo vis: Fortior impellit. versis sic ordine rebus, ae tibi distractum prius ob vallaverat aurum , Regia digrediens medium nunc lympha liquens sal Amplexata tenet, circumque affusa revincit. Aurum continuo , lympha stipante relictum , Depressum cadit ingenita gravitate , minuti Pulveris in morem, fundo subsidit in imo . Non secus ac, densis siquando vaporibus altum

Contexere polum nubes , coeuntibus una 4

Particulis sensim minimis; ubi grandior aucta Concrevit moles, suspendier amplius axe am possit, gravior de caelo depluit imber,

Et teretes summo labuntur ab aethere guttae. Eou.,,u, Postremum studio tibi non leviore notandum I * Fermentum restat; quo nempe agitante . tumultu Atque anceps oritur vario discrimine rixa . Conatu toties hoc non tentabis inani ,

Mixta simul quoties secum pugnantia iunges Corpora. Tum vero infesto discordia motu infert se mediam ; magnis certatur utrinque

SEARCH

MENU NAVIGATION