Jacobi Primerosii ... De vulgi erroribus in medicina, libri 4. 1. De erroribus circa medicos. 2. De erroribus circa morbos quosdam, & eorum cognitionem. 3. De erroribus circa victus rationem sanorum & aegrorum. 4. De erroribus circa remediorum usum

발행: 1644년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LIBER PRIΜus. 7 non est, nec adversa studio Theologico, & praedicationi verbi divini; Nam & Apostoli, di primi

Christiani morbos fanabant , & etlcm concionabantur. Quamvis enim miraculosa stetit ejus nodi sanandi ratio , tamen colligere possumus morborum depulsionem ex sese & natura sua non re

pugnare ossicio Ecclesiastico, sed probe & amice

cum eo consentire. Si ergo finem assequi licet, lucebit pariter & mediis ad finem tendentibus uti. qualia sunt remedia . quae Deus ad hunc usum creavit. Sed forsan dicet quispiam,sanationem ipsam ex parte rei non repugnare officio Τheol gorum , sed tantum,quoniam supponit cognitionem alterius disciplinae, cui simul & Theologiae

incumbere non est fac;le. Verum respondere PO- terunt , non esse eadem omnium ingenia , nec ea- .dem Dei dona. Quosdam forsan ingenio promptos, memoria valentes, & lab Oxum amantes , utrique arti posse cum fructu maximo animum

adhibere. Imo hodie pauci sunt qui Theologiae studio alteram quandam non addiderint dit ciplinam , ad quam ipsorum genius inclinabat. Quosdam detinet Mathematicae studium , aut Astrologiae, aut legum,.aut aliud simile, neque un- . quam quisquam in illis reprehendit. Possibilemque esse utriusque disciplinae cognitionem ostendit ipsorum Medicorum exemplum, quorum plurimi parum student & tamen eo ipso quod Medici creduntur, studiosoΤheologo praeseIri cupiunt, sed qua ratione ignotum est: nam si tempus illud quod Medieaster forsan quidam misere prodigit , aut nihil agendo , aut male agendo , aut lu- .dendo , Presbyter in studio Medicinae impendit, quid prohibet illum tandem futurum Medicinae peritum Nee est novum, quosdam Medicos etiam TheoIogiae studio dilectari, & sanh rationem non video quare nostro hoc seculo , ubi omnia ferme corrupit abusus, non possint quidam Theol gi quibusdam Medicastris esse doctiores , curi

A plurimi

22쪽

a DE UuLGI ERRORIBus plurimi Μedicorum , aut saltem qui tales habetivolunt, adeo leviter studio Μedico incumbant, ut facile sit levi labore plura in Μedicina nosse ,

quam ipsi norunt. Refert Volaterranus ,ΤIusianum dictum plusquam commentatorem , cujus admirabile di ingeniossimum extat in artem

Galeni commentum , factum fuisse Μonachum, ordinis Carthusianorum ; Si igitur quispiam Theologus laboris patiens , di ingeniosus tantam sibi Μedicinae cognitionem comparavit, ut ea possit uti, quare ipsam bona conscientia non exercebit Relinquendum igitur est ipsorum conscientiae num artem hanc probε calleant, ipsi via derint. Benedictus Arrias Μontanus referente Arceo Chirurgiam docebat in Hispania: Verum paucos ArriaeΜontano similes fert haec regio.Neque hactenus ullum Μinistrum s multos autem novi Medicinam facientem videre mihi contigit, qui eam probe nosset, vixque etiam forsan decimam partem ne navius quid dicta, eorum quae Medicum scire necesse est. Quamvis igitur possibilis sit utruisque disciplinae cognitio, raro tamen ea contingit, & Μedicinae praxis a studio Theologico animum prorsus avertit,studium pariter Theologicum praesertim . in praedicaturis , medicinae exercitium interturbat, unde probabilius multo est non posse salva conscientia exerceri Medicinam ab ullo Theologo,qui curam habet animarum. Neque exemplacitata me commovent. Marsilius Ficinus ingeniosus quidem fuit, sed πολυπράγμων, neque ipsius libelli de medicina , magnam in ea disciplina cognitionem arguunt, magisque circa nugas de somnia Platonicorum occupatus fuisse videtur. . quam circa seria: Trusianum autem taedium coepit Μedicae praxeos , eamque prorsus abjecit, &cucullum induit. Sic re Chirurgiam reliquit,nec eam fecit amplius Arrias Μontanus 2 Et clara est

hac de re decreti constitutio variis in locis 3 Se-

23쪽

- LIBER PRIΜus. s. eunda parte, causa Σr . Quaest. 3 .& dist. 8 8 .In genere omnia negotia prohibet Ecclesiasticis , maxime tueri causa,quae a sacris ossiciis avertunt.Hi qui in. Eeelesia Domini ad ordinationem cleticam promoventur, in nullo ab administratione divina avocentur, nec

molestiis , ct negotiis secularibus avocentur,sed die Onocte coelestibus rebus, ct spiritualibus inserviant-, Scratione paulo ante reddit, quia nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Et alibi, ista opera exhibeant sibi in υicem vacanterLaies. Sed pariter quod medicinam spectat. EXt.tit. o. lib. 3. DecI. c. 3. Non magnopere antiqui hostis Invidia,&c. Inde nimissie y quod in angelum lucis se solito more transfigurans, sub obtentu languentium fratram consulendi corporibus, ct ecclesiastica negotia fidelius,pεrtractandi,regulares quosdam ad legenda leges, ct confectiones PhU-oales ponderandas , e claustris suis educit. Unde ne oceasione scientia piritualo viri,mκndanis rusus actionibus in-lvantur, statuimus, ut nulli omninops τσ-rum religionis, ct post factam in aliquo loco religiosam professionem, ad ph sicam, tegesve mundanas legendas

exare permittantur. Si vero exierint, ct ad claustrum. suum infra duorum mensium spatium no redierint,sicut excommunicari ab omnibus evitentur,cte. Vbi docet non esse sub obtentu charitatis & pietatist legendam a religiosis Medicinam,tum ab hoste generis humani,scilicet a Diabolo proficisci,si quando religiosi operam dant medicinae. Clarius est decretum Concilii Turoneissis , relatum eodem

loco c. Io. Contra religioses personis de claustris exeuntes ad audiendum leges, vel ph sicam, lexander pra-deelisor,noster olim statuit in Concilio Turonensi,ut nisi intra duorum mensium spatium ad claustrum redi

rint,sicut excommunicari ab omnibus evitentur, iunusia causa,si patrocinium prastare voluerint, audiantur. Reversi aut em,in ehoro,o mensa, orcapitulo ct careri ultimi fratrum existant,ctnisi forte ex misericordia sedis spostolica, totius spem promotionis amittrint verum quia nonnulli ex talib- , propter quorundams opimo-

24쪽

opiniones diversas,exeusationu aliquid assumebant. Nos volentes ut de catero ipsofacto sententiam excommunieationis incurrant, districte pracipiendo mandamus, quatenvi tam a Tiocesanu, ct capitulis ipsorum, qua . a caterM Episcopis, in quorum diocesibu3 6 modi student, tales excommunicati , pradictis paenis obnoxii publice pronuntientur. tauia vero Nealogia studium cupiamus ampliari, ut dilatato sui tetorii loco,funisuussuos faciat longiores,ut sit MesCatholien circumcincta muro inexpugnabili bellatorum,quibus resistere valeat aseniatibus ex adverso,ad Archidiaconos,decanos,plebanos,praposisos , caniores , ter alios clericospersonatus habem

res,nec non'resb teros nisi ab hu infra spatium pra- seriptum destiterint ) hoc extendi volumus,o mandamus , ct appellatione pilipsita frmiter observari r Et cε p. 9. prohibetur. Ne usiam chirurgia artem subdiaconus. Diaeon ud et sacerdos exerceat, qua ad ussionam,vel incisionem inducit , quae tamen facillima

pars est Chirurgiae, ut venam secare, &c. Quod si haec faciliora prohibet, multo difficiliora haud dubie complectitur. Sed nostri Ministri Medicinam audacius quam par est facientes, dc sub fucatae pietatis lenocinio populo imponentes,negligent forsan veteris Ecclesiae censuram : Quapropter Dei judicio illos relinquo, cui de omnibus perperam dictis factisve di rationem olim sunt reddituri.

CAP. V.

Me mulieribus Medicinam in Chirurgiam facientibus. ΡOpuli, vel saltem ordinarios plurimorum eris

rores explicaturus , Iubenter Ecclesiasticis quam potui favi maxime, sc etiam mulieribus iaem faciendum putavi. Nee res est adeo magni momenti : . Nec enim Medicus quispiam alucujus notae aut Chirurgus pejus de foeminis inentire debet,quae ad curam & virorum obsequium

natae sunt , si omnem suam in generis hum ni sub

25쪽

LIBER PRIΜus. Irsubsidium operam impendant, namque & lectum probe sternere, iustula,colatilia, hordea,amygdalata probe decoquere sciunt, & plurima ad varios morbos remedia norunt. Sed maxime circa Chirurgiam lunt occupatae , illamque chirurgiae

partem, quae tumores & ulcella curat. verum ta-inen curatio ulcerum , & vulnerum minimam a rem requirit , ut prius cognoscantur omnes eorum disserentiae , an scilicet simplex sit vulnus ,

corrodens contusum , cum Ossis carie,sordidum,nomodes, fistulosum, dcc. Deinde remediorum & circumstanti arum in curando vaIietas , artem reddit fallacem', incertam , & conjecturalem. 3Quae omnia cum non nisi a perito Μedico cognosci possint ., non debent mulieres temere de audacter hisce rebus se immiscere. Demum remedia solent ex libris quibusdam vernacule scriptis depromere, aut etiam ab aliis communicatis uti, & tunc se rara ad OmneS morbos . remedia habere putant. Docet tamen Galeam in libris methodi , varianda esse remedia ratione personarum, Ioel , partis affectae , & aliarum circumstantiarum e nam in quibusdam remedium deter gens erit suppuratorium , ut thus , in aliis idem remedium carnem generabit, & dat Galen in exemplum chirurgi qui in ulcere quodam , cum magnam putrefactionem videret, quotidie applicabat valentius detergens , ut aeruginemia; &quo saepius id faciebat , eo major putrefactio

succedebat, quia fortius erat morbo remedium . Idem ulcus in crure , aliud remedium 1 postulat quam in pectore, aut alia parte, ob variam partium naturam . Si ergo omnes miceram dissi rentias & causas probe norunt , tum etiam rectam a methodum , di rectum usum suppu-xantium , detergentium , sarcoticorum & Mu- Iotieorum, & variandi rationem secundum naturam partium, aetatum . temperamentorum , di reliquarum circumstantiarum , concedam

' Λε facile

26쪽

. facith, Zc credam posse illas hanc artem exercere. Uerum cum praedicta non nisi labore magno Sestudio addiscantur, vix adduci possum ut credam posse illas aut intelligere, aut praest se quod pallicentur. Sed quoniam parum lollicitus este, debet, Μedicus, quinam & quot sint qui Μedicinam faciunt, de mulieribus nihil amplius dicemus, sufficit poeulo errores siros indicasse.Ideo pauca tantum de reliquis dicemus.

CAP. VI.

De Agytisia. Est aliud hominum genus ad ludibrium artis

natum, qui sese empiricos vocant, Angli de Itali mniinbancos , Galli Charlatanos , aut caeretanos, quorum unus Angliam nutricem optimam suam nuncupabat. Et mirum est cum plurimi in Medicorum electione admodum cauti

sint, ut si Medicus quispiam alicubi sedem fixerit, non nisi post Iongum tempus ipsi sese credere audeant accedenti tamen Μontinbanco per ali quot hebdomades commoraturo , statim confi-cunt, & quod sepe observavi infimae notae viri qui paupertatem suam, dc rei familiaris tenuitatem medicis objiciunt ό pecuniae interdum satis magnam quantitatem istis Agyrtis obtrudunt. Notandum primo in reliquis orbis terrarum partibus , esse viros nullius notae, di quantumvis di- testant nullius in Republica honoris esset capaces. Hic autem dum peragrant regionem, in satis magno sunt honore, Medicis ipsis interdum ae-Quantur & reddam genus Medicorum esse cre- cum tur. Secundia notandum vocare sese Empiricos, quod tamen falsum est. Empirici olim erant viri valde docti, & remediorum periti,quos Gale-nM noster alicubi praeceptores suos agnoscit de non tantum remedia, sed etiam praecepta medica Probe norint, morborum signa diagnostica, de

27쪽

LiBER PRIMus. . r prognBstica , methodum quandam aut potius ordinem in medendo sequebantur , sed nec causas morborum nec praeceptionum Medicarum rationem inquirebant. Suffciebat illis ea fuisse olim aut majoribus aut seipsis observata. Tales Empiricos si haberemus ferri illi,possent. Nec enim Medici empiriam adversantur, coem Medicina dogmatica illam complectatur. Sed praeterea addiderunt rationem , & causarum cognitionem , non ut absolute mederi, sed ut certius mederi possint. Nostri autem Agyrtae nunc faciunt histrioniam,&multum abest ut sint Empirici, cum ia praeter tria quatuorve remedia,nihil normi. . Si autem ad lepram, podagram, quartanam febrem, aliosve grasves assectus remedia haberent, viso successu , experimenta laudaremus. Verum omnes ad unum in Italia, Gallia,Anglia , tria tantum habent remediorum genera,Αntidotum ad venena,balsamum ad vulnera, unguentum ad ambusta , quibus interdum addunt globulum odoratum . Domi autem empta Pharmacopoeis vulgaria remedia purgantia , satis magno pretio vendunt. De istis autem remediis quaedam dicemus , si prius monuero , me ab illorum numero eximere chirurgos operarios , qui calculum secant, quos Hippocrater Vocat ὲργατας , tum.qui cataractam deprimunt,

tum qui herniam secant: sunt enim legitimi artifices , quamvis Agyrtarum qui Angliam circumeunt, quidam haec etiam audeant. C A P. VII.

dium est ad venena, de quo mira pollicentur. Verum illius remedii primo inutilitatem deis monstremus, secundo abusum,tertio facilitatem. Inutilitas in eo consistit , quod omnium mor-b0ium qui humano corpori accidunt , Iarissimi

28쪽

- DRVuLGI ERRORI Bus apud nos sunt morbi ex veneno aut admot. , aut aliumpto geniti , unde minor illius remedii ne-- cessitas adest : nam si ad magis familiares morbos haberent pharmaca , ut lepram & arthritidem , tolerari possent. Deinde nulla est Medicinae pars, quae remediis magis abundet, quam haec quae de venenis agit. Si quis enim libros legerit eorum qui remediorum descriptiones collegerunt, quantam illorum copiam & varietatem inveniet, apud V veherum, Andernacum Sc alios, qui de venenistractatus ediderunt. Sed praeterea nullum est remedium quod possit omnibus venenis adversari. Imo dico haustiim lactis vaccini adversus arsenia eum , & sublimatum,quae sunt venena nobis magis formidanda . plus praestare quam omnia Agyrtarum antidota. Prostant etiam in Ossicinis Pharmacoptitarum multo praestantiora , ut antiquissima illa & omnibus seculis probatissima theriaca Andromachi , tum mithridatium Damocratis, antidotus Matthioli, quae omnia ferme si plicia complectitur quae huic usui inserviunt. Demum facile est Μedico cuilibet materiam Medicam, &artem componendi medicamenta prope cognoscenti,similia statim praescribere.Nam notandum non desumi ea medicamenta ex iis, quae singulo-

Tum venenorum generibus adversantur, nam ne que lae,nec butyrum, nec oleum , aut alia quae arsenico & septicis adversantur , subeunt illorum in antidoton,sed ex materia medica cordialium desumuntur scilicet volunt solummodo cor tueri adversus malignitatem pharmaci , non autem tysius pharmaci vim restinguere. Sicut pestis venenum scribunt doctissimi quidam Medici ejus esse

naturat , ut illius proprium antidoton nondum fuerit cognitum. Unde quaecunque adversus pestilens istud venenum praescribuntur , sollim cor Toborant adversus caulae morbificae vim. Vnde

falsitas antidoti Agyrtarum deprehendi potest, di non posse esse universalem , ut ipsi praedicant. Idein

29쪽

Idem ex pretio quispiam suspicari posset. Quomodo enim impensas comitum suorum, de Itineris,quae sunt satis grandes, possent illi sust diere si

Antidotus esset alicujus pretii , quam cum u guento , S. balsamo , duodecim tantum denariis vendunt ut saepius vidi. Vt autem remedii efficacia probetur, hic enim fraus maxima est, possunt enim sese adversus veneni vim antidotis ossicin rum praemunire in ista cautio foret notanda. Servetur canis absque cibo & potu per noctem , nequelae ipsi mane aut quidquam pingue offeratur, quod veneni vim frangat, sed detur arsenicum , eoque sumpto, antidoti quantum libuerit Agyrtae,sumat, sic probabitur remedii efficacia. Idem de hominibus dicendum : nam, in seipsis experiuntur venena , eaque coram populo assumunt.

Si autem cum praedictis cautionibus sumpserint, tunc laudabimus effectu viso remedium. Verum in scenam prodeant,ut plurimum post meridiem, post cibum, & usum pinguium,lenientium,lactis,Zc forsan etiam antidotorum. Omnis enim ususcitorum,dc praecipue pinguium, & Iactis, roborat stomachum, venenum debilitat, unde non mirum si tunc audacius illud assumant, quod post parvam temporis moram domi evomunt. Sic omnia Ie deunt ad nihilum. Est aliud ipsorum experimentum , quod popu ius valde admiratur. Viperam Agrria pectori circa mammam sinistram applicabit, sumpta antidoto nihil mali sentiet. Ad id stupet populus. sola narratio mir3 est. Fraus autem hic varia est. Primo quia ut docet Matthiolus , habent isti homines varias artes cicurandi aspides & serpentes suos.

Serando sunt in Angl ia viperae ob tempertem aeris, minus venenatae quam in calidis regionibus. Vna de Galenus vale curat in compositione theriacae, ne summa aestate quae apud illos calidissima est,sumantur viperae, fiunt enim tunc venenatissima di dipsades paullo minus venenatae Munt

30쪽

χε DE V u L G I ERROR PBus apud nos, quibus summa aestas verno tempori Ι- talorum non respondet. Tertio male credit populus veneni vim citius communicari cordi, si pectori venenatum animal applicetur, ob cordis viciniam. Verum id falsum est, nam venenum communicatur ter venas , & arterias, ut patet quod eorum qui a vipera demorsi fuerunt, sanguis totus in virorem commutatur. Cum igitur mammarum venae sint admodum exiles,& non nisi per varios amfractus longissimos ad cor pervenire

possint, Dico, estque probabilius,si pedibus qui a

corde remotissimi sunt, vipera applicetur, citius inficiet cor quam.si mammis ,citius autem si brachiis. Mihi nunc in mentem venit historia Cleo-

Patrae. Petrus Victorias, in . . variar. Lection. repre-

he it pictores, qui pinsunt Cleopatram apponentem alpidem mammis,cum constet ex Plutarcho invita Antonii, & Plinio apposuisse brachiis. Refert Tonaras nullum mortis dignum apparuis. se praeter vibices duas in brachio. Caesar quoque in ipsius statua quam in triumpho ducebat, api fuit aspidem brachio. Illic enim sunt venae & arteriae magnae quae cordi venenum cito & recta via communicant , cum in mammis sint vasa exilia, ruat tantum per varias ambages ad cor ducunt. I- eo in D. Paulo miraeulum paulo majus fuit,quod

nihil mali senserit ex vipera quae brachium invasit, quam si invasisset pectus, dc disset enim inducias latis longas adsumendum antidotum quoddam, quod in brachio non potu illiet. C A P. V II. De MNamo . Unguento rtarum. VIdentur etiam mira praestar i in curandis Vulneribus, ope balsami sui,Vbi notandum, vulnera illos curare simplicia , quibus sola unio suffcit absque sutura , unde in vetustis vul-

Leribus initum est ejusmodi balsamum. Cura

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION