장음표시 사용
51쪽
L1BER SE cu NDus, 3 eam 3 Pariter biliosa urina potest fieri in morbis pituitosis , ex obstructione meatus deferendis bilem in intestina. Suarto morbi , quorum causa
Non continetur venis , non possunt cognosci exurinis, nam multi morbi urinam ipsam non alterant. Tales sunt externi, luxationes , partium asperitates, laevitates,ipsa febris quartana quae morbus internus est etiamsi sit humoris melancholici λ-boles, nulla tamen ejus indicia in urinis exhibet, nec in paroxysimo,nec extra paroxisimum.Gilbertus Anglicu3 in tua praxi capite de febre quartana,MRichardus quidem vir doctissimus, referente Orculano, commentariis in civicenna quarti Camnis fen. primam trast. 2 o. c. 6s. SanctE professi sunt se nunquam potuisse ex urinis quartanam cognoscere ,
nec epilepsiam,nec mulieris graviditatem:Vtinam nostro tempore tam ingenui forent Medici. Verba haec sunt Arculani Medici doctissimi,cujus tempore maxime vigebat haec per urinas divinandi consuetudo. Non credo, inquiri r urinam solam posse
comprehendi quartana, propter convenientiam magna quartana cis phlegmatica,in urina,& maxime in pri cipio ; Cujus opinionis maxime fuit Gilbertus Mngliacm primo practica , capite de quartana , reprehendens quoslam inscios, loquaces , qui se profitentur cognoscere omnes agritudines per urinam , sicut multi Medici' Gmbardi hoc tempore hominum illusores, qui ut sunt omnes aegritudines cognostunt per uranam , etiam putriadam, qui tamen cum sunt praesentes , ct omniasigna considerant,pauca coenoscunt. nam ut dicit radagister
Richardus Omnium doctorum doctissimus, ct expertissi-min, picisus garrisios, ct in Iudicio urinarum gloriosos, in multiloquio facundos , in ratione exiles ct mu-- ros, in urinarum suo excellentissimo tractatu , cuius
doctrinam singularem ct nulli comparabilem in pleri que inicit se sequutum , his verbis redarguit. Ruidam
garruli ct arrogantes ultra metam debitam excedunt, variantque doct rinam cum regulis propria authoritare inv liii Sed Teum testor , ct numina caeli,qi tra
52쪽
nec cura,nec arre, de conceptione mulieris,nec de epi&psa, nec de quartana portii invenire cognitione certam
per urinam solam , est enim fallax nuncim,st aquiυocus. Quae sane nostris temporibus maXime conveniunt. Vidi interdum , idque non raro, viso aegro mutatam fuisse sententiam , quam ex urina Μedicus tulerat', & quod magis est, plurimos nebu- Iones qui Medicinam impudenter faciunt, accersitos ad aegrum , ex cujus urina morbum antea plene explicaverant , non solum sententiam mutasse , sed nec amplius morbum dignoscere potuisse , etsi dc aegrum & urinam haberent prae manibus. Suinto urinae ipsar eg cibis , potibus,exercitiis,aere, somno , vigilia , aliisque variis de causis alterantur, &di agnosin reddunt conjecturalem . unde post sex horas vicenna , post duas autem
alii urinam nolunt esse inspiciendam ; Quantopere errant qui de urinis per plura milliaria allatis temere judicant λ Hinc fit ut qui Μedici non sunt quamplurimi, ad fallendum populum compositi, plura polliceantur , quam Medici ingenui praestare positant. Nec Ministros Medicinam facientes, qui omnium sanctissimi esse deberent , excipere
cet in urinis nulla esse signa quae phrenitidem capitisque affectiones certo portendant. Nam ha cinquit,hepatis, renum & vesicae affectiones significant, affectionum veru cerebri, alia sunt signa &symptomata. ctuarius tamen cerebri, hepatis, colli, pectoris, imo & artuum morbos ex urinis dignoici posse tradit , & Hippocrat. urinas quales sunt jumentorum, dolorem capitis ostendere scribit. Pariter totius corporis excrementa ad alvum& urinam confluere docent medici, a quibus immutari potest , sic pituita ex capite defluens spumosas urinas reddit , & tormina intestinorum ac hypochondriorum urina multa solvi posse existimat Hippocrates A. hor. 3. Verum haec prognosint nium spectant , nam ipsa tormina ex urina eo
53쪽
LIBER SE CuNDu R. 3sgnosci non possimi. Moctuarium autem merito ridet ingeniosissimus Orgenterius, qui cerebri, thoracis , & artuum laborantium signa in urina ostendere conabatur. Quamvis enim totius corporiis excrementa per ur nas vacuari possint, id tamen semper non contingit , sed plurimae partes valde affectae urinam non alterant; Quin etiam excrementa sunt tantum causae morborum , non
morbi ipsi. Quod igi rur de dolore capitis,& phrenitide dici potest, solvit Galemia ad text. q.Sest. I. Prorbet. Vbi ait phrenitica signa esse , quae perpetuo, & solis insunt , tum quae perpetuo quidem, sed non solis,tum suae nec perpetuo,nec solis,sed interdum adsunt, interdum non , sed superveniunt 3 Vnde demonstratum est, inquit,nec in urianis,nec in dejectionibus,nec in sputis , nec in vomitibus , phrenitica signa esse : Nec enim turbatae
urinae, nec enaeorema habentes,nec spiamosae, perpetuo praedictos affectus indicant , sed etiam ex aliis causis oriuntur , & si quando aliquid horum indicant , id cum aliis signis faciunt,nam praedicti affectus sine hujusmodi urinis esse possunt: Vnde
concludi potest,signa quae nec perpetuo morbo adsunt, nec soli, non Iaesse morbum ullum indi-Care e Tales autem sunt urinae. Nam docet Gaden Meas dilirium casu demonstrare , quod fatuosiorem sanguinem indicant , sed 'non per se & pro- prid. Itaque,inquit,loco citato, quae de urinis aicta Iunt,a phrenitide separata sunt, sed ad inspiciendum utrum salubriter an periculose aeger habue-1it , conducunt. Itaque in omnibus morbis urinam considerare utile est , ut periculum dignoscatur.Docet GalemM multis in locis, excrementa esse indicia partis affectae, & affectus , dejectiones quidena alvi, sputa thoracis , mucum narium ce Iebri,urinas jecoris de venarum indicia esse, scilicet coctionis quae in illis partibus fit, raro autem affectuum ipsorum. Omnes igitur morbos urina
ita care nequit Verbi gratia pleuritia cognosci -
54쪽
o DR V ut GI ERROR PBus 'tur ex dolore lateris, febre, pulsu duro, spirandidissicultate, tussi, sine urinis & sputis . nam sit haec accedant, causam , & prognostica indicant morbi jam per alia signa cogniti. Etsi igitur pleuritis Scphrenitis ex urina 3ignosci non pollini , tamen livalde mutata appareat,malum est,Ostendit enim
non tantum partes vitales,& animales , sed etiam naturales laborare ; quando autem plures parteS sunt in vitio ,eo periculo lius aeger decumbit. Praeterea urina interdum ostendit, num aflectus febrisit conjunctus an non Docet siquidem Galenus a.de crasib. cap. I. In affectibus ventris si absque febre fuerint, sola alvi excramenta inspicienda; 1icum febre etiam urinas,sest non ut ipsum affectum. dignoscamus, verum ut cogniti jam.mOIbi even-χum judicemus.
Sexum m graetiditatem ex mina detus; nonposse.ubi de fabula quadam. i urinas afferunt saepe Medicos Iogant.
litne viri,an mulieris, tum an gravida mulier sit. Mirum est quam caute hoc in calua quibusdam populo imponatur Sed neque lexum, neque graviditatem dignosci posse clarissimum faciam ; etsi enim alia sit juvenis, Ua senIS,
alia viri, alia mulieris urina, id tantum in colore est & consistentia , quae cum a variis alias causis possint etiam immutari, non proprie viri sit, an mulieris : nam mulier biliosa post exercitia , , calidorum ciborum usum urinam reddet coloratiorem , quam vir pituitosus ; Pariter quae febricitat, aliove morbo laborat, durium uon est quin pro morbi natura urinam Immutet. Qui ergo quamdbet urinam temere inspicit, quomodo sexum dignoscet , c a temperiem non noverItillorum qui urinam reddiderunt. Igitur si lanus
cum sana , biliosus cum biliosa, aegri cum aegra
55쪽
LIBER SE CuNDus. ΑΙ comparentur,nihilque externum accesserit, quod urinam immutet,forsitan urina mulieris ab urina viri discerni quodammodo poterit , alias nequaquam , cum unde urina ad Medicum afferatur , faepe ignotum sit. Et sic intelligendum est quod1cribunt Medici quidam de discrimine urinae m liebris δε virilis , quia enim viri dicuntur calidiores, exercitiis sunt dediti , urinas reddunt tenuio-Ies,coloratiores, cum paucioribus contentis. Μulieres vero, quia sunt frigidiores, eas reddunt pallidiores , cum copiosiore hypostasi. Color,inquit Fernelius,ex albo livescens non solum eruditatis, , sed etiam sexm est index. Sed potest in viro etiam calia dissimo talis fieri, ex causis urinam alterantibuS. Quare nihil hac in re certi est,& tale quid ex urina pronuntiare,temerarium est.
De gravidis majus dubium est , solentque saepe mulieres hac solum de causa urinas Medico i spiciendas offerre. vicennas ex sedimento gossi pio carminato simili, oliisque conditionibus id dignoscere docet. Sed cum id experientiae non
Telpondeat, merito reprobandus est. Non est ne cesse quamlibet mulieris urinam, habere sedimentum , sed tantum eam quae probh cocta est. Primo Hippocrates qui conceptionis signa exacte perscrutatus est , nunquam meminit urinarum . Secundo urina non ex ipsa graviditate permutatur , sed tantum ex suppressione menstruorum quae fatendum est urinas posse alterare,ex sangui, nis & excrementorum in vanas refluxu. Sed urinarum illa mutatio etiam in virginibus ex suppresso sanguine menstruo apparere potest , im etiam in omnibus morbis ex ejusmodi suppresosione natis , tum etiam in aliorussi viscerum obstructionibus. Sic urina nihil proprium & peculiare hic indicabit. Videmus urinas interdum de colores,ut in obstructionibus frequeter cotingito interdum valde coloratas , interdum sanis simile, cum gravida ipsa sana est, interdum tenues , inters
56쪽
42. DE UuLGI ERRORI Bus dum crassiores, quales etia in aliis affectibus cernere licet. Quod si mulier aegrotet,vi morbi adeo permutatur urina , ut Omnia graviditatis signa , si quae adsunt,obliterentur. Terrio non adeo facilem esse graviditatis cognitione ostendit Hippocrates,
qui postquam plurima probabilia illius signa attulisset , tanquam illa minus certa sint,ad empirica quaeda confugit, sphoris.qI.lib. s. Si scire velis, ammulier conceperit , cum dormitura est aquam mulsi potandam datos alvi tormina patratur , concepit, sin minus non. Et libro de Sterilibus, mel & anisum
tenuissime terito, aqua dilue , exhibe, dormiat, si tormina sentiat circa umbilicum praegnans est, sin minus non . V t hinc pateat quam dissicile sit cognoscere praegnantem ante motum infantis,cum Praeter signa alia quamplurima , ad ejusmodi em pirica recurrat Hippocrates ; Quam ineptiunt qui id ex urinis tam facile divinare se posse profitentur. Refert Aventinar inter Arabes primariae notae Medicus, se in propria uxore deceptum fuisse, etsi illius utinam videre potuisset,haberetque alia signa quibus graviditatem cognoscere poterat,si tam facilis fuisset illius cognitio. Refert Saxonia se a Medicis pro mola judicatum fuisse, matremque ejus
multis agitatam medicamentis, non potuisse tamen foetum corrumpere. Et huic opinioni assentiuntur recentiores omnes Μedici qui de mulierum morbis scripseruiat. Hic addenda est fabula quaedam , quae mihi tanquam . historia a v iris etiam bonae notae relata fuit. Ea autem ejusmodi est, Ancilla quaedam Dominae suae urinam ad Medicum deferebat, cumque forte spargeretur, ignara demum quid factura esset, vaccac quae tunc forte mingebat, urinam
vase exceptam defert ad Μedicum ; Respondet ille , aegrotantem nimium vesci herbis 8c graminibus. Laude dignissima sane Medici solertia, qui id potuit divinare: Fabulam hanc esse dico , quia eandem vatiis in locis de diversis Medicis audi-
57쪽
LIBER SE cu NDu S. 63vi, tum quia 1 emper defuncto cuidam Medico, cui similis,si Diis placet,superstes non eXtat,nunquam vivo ascribitur. Et recte sane, nemo hodie superstes est, nec fuit olim , qui jumentorum urinam ab humana certo dignoscere possit. Si. urina
sit quasi subjugalis , dolor capitis vel adest,uel aderit,inquit, Hippocrates aphor. 7o.lib. 4.Innuens urinam ab homine reddi posse brutorum urinae in colore, & consistentia similem. Vnde hactenus dubitatum fuit,quibus modis urina humana ab aliis liquoribus dignosci possit. Scio regulas quasidam & notas,ab Avicenna & aliis constitui,quibus ab invicem discernantur , sed omnes falsae sunt Scincertae. Nihilque facilius est quam Μedicum quantumlibet cautum ostensis aliis liquoribus re iatinis decipere 3 Quod si igitur homo urinam similem Iumentorum urinae reddere potest, qui poterit Medicus ignarus unde urina accedat, uuam ab alia internoscere C A P. IJ .
Solutio ratisnum qua Ouroscopia favem
QVidam qui Ouroscopiam istam nimium
probant, authoritate utuntur,& rationibus
Herculis Saxoniae Medici olim apud Italos doctillimi , qui videtur voluisse aliquantulum a
Ouroscopiae patrocinari. . Vult enim non tantum morborum causas, sed & illorum ideas, magnitudinem,mores ex urinis posse cognosci,non in genere tantum,sed etiam in specie, cujus sententiam breviter complectemur. Primo, inquit , urinae demonstrant morbos in intemperie sine materia, di cum materia. Calida intemperies immaterialis,vel est universalis, vel partis determinatae,quae interdum est sine febre,interdum cum febre; Intemperiem calidam communem ostendunt uri- Iinae rufar,croceae,virides,atrae,pingues,sediment S. atomosa,
58쪽
atomosa,furfurea, squamosa, urinae acres. Verumtamen haeae non ostendunt intemperiem absque amateria, sed cum materia: nam hos colores urina non habct , nisi humorum permistione. hinc in ipsa ephemera I. ad Glaucon. capit. 2. 9 3. methodic. 2.9 IO. de crisibm c. I a. Vrinas subrufas reddiscribit Galenus ob bilis permistionem. Praeterea haec tantum ostendunt calidam intemperiem ,
non autem ullam illius speciem , nam calida intemperies potest esse synochus, ardens, tertiana 3 potest esse phlegmone, e resipelas alicujus partis. Idem confitentur intemperiem partium calidam
ex iisdem urinis cognosci ; Quid igitur pradicet
Vaticinator, si urinae tantum morbum in genere, non autem in specie indicant , cur potius renumquam iecoris, aut totius corporis calorem ex urina cognoscet ὶ Seeundo objicit, urinam esse serum humotum , qui in partium substantiam sunt distributi, unde cum recedit serum , secum defert excrementa earum partium , ideo illarum affectus poterit ostendere. Sed alteratio seri est tam varia,
ut dignosci non possit, quaenam pars illud praecipue ateraverit- Deinde plurimarum partium excrementa sunt eadem , & nisi extraordinaria sint urinae contenta, ut pus,sanies, partiumve quarundam substantia, serum nihil peculiare demonstrahit,neque etiam quando haec adsunt,nisi alia signa adjungantur, cognosccre vix poterimus , unde defluant , nisi ex vesica ipsa, sicut sursures vesicam affectam arguunt. Tertio docet meo Iudicio rem valde vanam , scilicet quomodo distingui debeat serum Iecoris a sero venarum , quasi Iecur ullum baberet serum sibi proprium , aut quasi venarum serum non primum in Iecore conficiatur. Dignoscere autem id docet ex copia , & substantia,quia serum venarum copiosius est & crassius quam serum Iecoris. quod est falsum, nam copia seri esta materia humida quae assumitur , quae prius adjςcur,quam ad venas pertransit ue Quod si urina af RimPto,
59쪽
sumpto potu copiosior sit , aliquid aliud ipsi ad-
milceri necesse est . Luarto ait Galenum velle ut uirinae etiam in pleuritide, & affectibus pulmonum inspiciantur. Sed diximus supra, in ejusmodi morbis non diagnosi , sed prognosi urinas inservire. Idem dicendum doe intemperie frigida , quam in genere dignosci posse ex urina fatemur; nunquam autem in specie, nam in diabete , in principiis accessionum, in cachexia, hydrope , lethargo; aliisque affectibus , quamvis urinae possint esse
crudae non demonstrant tamen affectus harum partium potius quam aliarum. Unde male addit,
uterum frigidum ex urina deprehendi posse' quia
ob viciniam intemperiem communicat lotio. Verum tamen urina cruda cur potius uterum quam Iecur ostendet3 Deinde si urina in vesicam cestendat colorata a causa quapiam calefaciente, uterus
quantumvis frigidus, illi non adimet colore,quem a bilis permistione habet , Sc quamvis uterus fervidior urinae colorem aliqueri tribuere forsan possit,frigidus tamen colorem tollere non potest, quem aliunde serum contraxit. Ruinto ait, humo res a singulis partibus redire posse in vesicam , Ergo illarum affectus urina demonstrabit. Respondeo primo, humores secundarios dictos non redire, nisi fiat corporis colliquatio. Seeundo humores semel elapsi e vasis , raro iterum redeunt in venas, sed expurgantur per habitum corporis. Verum, inquit ille , sudoris & urinae eadem est
materia , sudoris autem materia extra venas est. Vnde cum defectu sudoris multa fit urina , redit serum in venas. Sed tamen falsum est, sudoris materiam esse extra venas , nisi cum actu sudamus. non autem cum tantum sudaturi sumus. At ne -' mo sponte sudat , nisi male habeat. Deinde quamvis humores in venas redeant , partium tamen peculiares affectus non ostendent , sicut si urina esstrat purulenta , pus quidem expurgari ostendet,sed an ex thorace, aliave Parte pron
60쪽
46 DE VuLGI ERRORI Bus Dei, non urina , sed alia partis affectae signa demonstrabunt.Demum utitur authoritate vicen-ns, qui scribit urinas quae crassam & viscidam obtinent materiam , esse indicia doloris articularis. Quod tamen falsum est, nam crassus humor aliunde esse potest.Et hoc satis. CAP. IV.
Vbinam in morbis turbari, nonsemper esse . bonum signum. Nihil est magis ordinatium , quam audire
populum de aegris bene sperantem , cun videt urinam quae limpida & clara mingitur postea turbari, quod tamen non est perpetuo verum , quin potitis contra malum signum este Potest. Ubi notandum urinas vel mingi claras, Sciales permanere; vel mingi claras,& postea turba-xi ; vel turbidas mingi , & tales permanere ue aut postea clarescere , vel igni admotas vel deponendo aliquid crassum, quod in fundo subsidet. deta quarum urinarum causis multa dici possunt, quae aron sunt huius loci. Vrina quae optima est , mediocris est colore di consistentia, quae ab hac recedit,mala est.Igitur si naturali tenuior sit, cruditatem indicat; Quae vero clara mingitur,& post tur batur, in fanis metum facit futuri morbi, quia humorem crudum indicat quem Natura aggreditur unde clara mingitur , sed amisso calore suo
di spiritu turbatur , nam calor aequat omnia. In agris autem significat morbi incrementum, maxime si substantia , quantitas,color, caeteraque signa male sese habeant, si in sanis ejusmodi urina morbi metum facit, quomodo in aegris ostendet coctionem 3 Quum sanus quispiam in morbum incidit , non necessario ipsius urina evadit natu-Tali tenuior , dein crassior,& turbata, sed potius a Principio turbatur, & morbum futurum ostendit. FertuIbatio igitur urinae nunquam est bona ; nam
