Jacobi Primerosii ... De vulgi erroribus in medicina, libri 4. 1. De erroribus circa medicos. 2. De erroribus circa morbos quosdam, & eorum cognitionem. 3. De erroribus circa victus rationem sanorum & aegrorum. 4. De erroribus circa remediorum usum

발행: 1644년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Deo in natura constitutum , ex ipsius immediata benedictione, ad scopum tamen dirigerentur. Id quamvis Deus possit quando lubet: non solet tamen nili raro ejusmodi miracula facere , ad majorem sui gloriam. Igitur concludendum fortunam potius ex hominum dc vulgi opinione aestimari,& saepe contingere , vel quia morbi sunt natura sua salutares , etiamsi fori an interdum prima facie videantur periculosi , solentque ejusmodi homines morbos interdum dicere graviores quam , sunt , ut curatio majorem ipsis famam conciliet aut si mors succedat, etiam eam illos praevidisse notum sit , aegrumque non Μedici errore , sed 'morbi magnitudine victum occubuisse rumor spargatur. Saepe quoque ad curationem levissimi morbi remedia multa praescribunt inutilia , quasi

gravissimus ille foret, cum noxa aegrotantis , cui saepe melius foret morbum Pati, quam Ieme dium. C A P. XIV.

De Medicis qui creduntur expertLSVnt etiam alii, qui etiamsi non adeo docti en

se credantur , quia tamen diutius hanc artem professi sunt,censentur experientiae plurimum

acquisivisse , ideoque illis lubentius quam aliis

populus interdum credit, etiamsi Chirurgi tantum sint,aut Pharmacopoei. Experientia quidem valde laudabilis est , di omnibus Μedicinam facientibus utilissima. Uerumtamen nisi quispiam doctus sit,eruditus , Si judiciosus, eam acquirere admo3um dissicile est. Unde videre licet ejusmodi homines , qui per aliquot lustra Μedicinam

fecerunt, nullius tamen rei certam habere expe- rientiam. Est autem experientia ejus quod saepe eodemque modo fieri visum est, memoria de observatio. Ita deprehensae sunt medicamentorum facultates, sicut agaricum pituitam, rhabarbarum

B a vacuare

42쪽

ag DE VuLGI ERRORI Bus vacuare bilem sola experientia notum fecit. At hoc non suffcit ad medendum , nam praeterea experientia versatur circa morborum naturas , signa 8c curandi ordinem. Propterea sola experientia absque doctrina dc ratione incerta est, ec coniecturalis ; Qui enim novit rhabarbarum purgare bilem, nescit tamen quando, quibus, Sc cui morbo prosi , nisi sit Medicus doctus de peritus.Vnde recte scribebat Hippocrat.experimentum esse periculosum, ob subjecti, humani scilicet corporis dignitatem. Τhus carnem generare docent omnesi qui de materia medica scribunt; At docet Galemus pro natura partium diversas esse illius facultates. In una parte esse suppuratorium , in alia detergens. Idem scribit empiricum quendam cum haberet detergens emplastrum quod ulceri admovebat, cumque magis in dies sordidum ulcus fieret, valentiori semper utebatur , sicque sordidius semper ulcus evadebat,cujus rei rationem cum ignoraret 8c solam remedii vim cognitam haberet, non mirum si fine suo frustabatur. Non

est igitur fidendum iis medicis qui a principio

male instituti , circa remedia tantum sunt Occupati,reliquas Μedicinae partes negligunt; dc ceria 'lum est eos nunquam expertos fore, cum medici experientia non solum ad remedia , sed ad alia omnia quae illorum rectam administrationem spectini, extendatur. Certum quoque est Medicum doctum de eruditum cum ad artis usium se accingit: plus experientiae uno anno comparaturum,7uam indoctus. quispiam integro seculo. Quod ut

acilius etiam , opulus cognoscat, scilicet expe-xientiam non nisi a perito & docto acquiri posse. Sciendum est,fieri eam duplici modo , vel per hi-soriam, quando aliorum experientiae credimus, ea sequentes quae ipsi pgobarunt, eamque studendo quilibet acquirere potest, vel per autopsiam , quando propria nostra observatione a rerum cognitionem quandam acquirimus. Prior autem

absque

43쪽

absque hac nihil certi habet. Vt autem experiamur aliquid,multae requiruntur conditiones. Primo res eadem non in uno tantum , sed in pluribus debet observari:una siquidem hirundo non faci ver, sicut de thure supra diximus, quod in omnibus non est sircoti cum , sed pro varietate partium, tempe Iamentorumque , varias vires possulet. Secundo distinguenda sunt ea quae sunt actu talia, ab iis quae sunt potentia talia , tum quae agunt per se,ab iis quae agunt per accidens. Tertio applicatio remedii

fieri debet in certo individuo cujusdam speciei, quia quod uni speciei venenum est , potest alteri esse alimentum , propterea quia hic loquor de experientia quae fit in corpore humano illi soli remedia applicari suppono. Debent igitur primo

temperato , dein in semperato, demum aegrotanti applicarir Ideo cognoscere temperiem debet, qui experitur. Suarto in aegrotante morbus consider ri deber, sitne simplex, vel compositus , nam experientia fieri debet in affectu simplici, non composito , ideoque exacta morbosum cognitio necessaria est. Nam si febris adsit cum obstructione viscerum , eaque medicamentis cesset, calida sint, an frigida nondum constat, an Ostructionem, an febrem primo curarint. Eruinto medicamentum , cujus vires experimur , solum est exhibendum , nam compositione vires alterantur. Spiritus Vitrioli calidissimus est, quo tamen ad refrigerationem febrium utimur , sed aliis admisto , unde fit ut qui ex aliorum libris composita remedia describunt, nullius rei experientiam eonsequantur. Sexto in remediis considerari det,ent , substantia,

quantitas, qualitas , aetas, Iocus natalis , remedii bonitas,& tempus actionis. haae enim omnia medicamentorum vires alterant. Ex quibus patet

non nisi a docto,perito,& judicioso viro certam experientiam acquiri posse.

44쪽

C A P. XV.

Te multis qui urinas inspiciunt, pulsus

tangunt,caιbarticaprascribunt. .

QV0m m jam loquuti sumus de variis ho

minum generibus qui Medicinam faciunt,

Operaepretium est errorem omnibus communem hic indicare.nam arteriarum pulsationes observant , urinas inspiciunt, cathartica praescribunt. Idem etiam muliercula: faciunt. Quis risum continere Diest , cum mulieres pulsum tangentes videt. Vbi notandum ejusmodi obtervata res unicam tantum pulsus disserentiam observare ',

celeritatem scilicet, Sc tarditatem. Sed tamen plurimae sunt aliae pulsus disserentiae indico necessario considerandae, simplices composicae,absolutae, relativae . in unica pulsatione dc in pluribus. Quae omnes si ad Galeni Sc antiquorum mentem considerarentur , plusquam bis mille disterentiae forent. Nobis autem qui superflua plurima 1ejecimus , plusquam centum supersunt observandae , sed nec sufficit differentias cognovisse, singularum praeterea cauta sunt cognitu necessariae,ut certum de morbis judicium fiat. Sed & deismum cognoscendi modus dissicilis est, nam singulae ditarentiae peculiarem habent cognoscendi modum , quem qui ignorat, pulsus nunquam probe investigabit. Sola nomina pulsuum si multi audirent, sponte ab arteriarum contactu abstinerent terrorem enim igparis, sicut de magica verba inferre possent, ut pulsus arythmos,ecrythmos, pararythmos , me jouros in una vel pluribus pulsationibus, caprisens,imparcitatus,aequalis inaequa-Ιiter, aequaliter inaequalis , aliaeque sunt diserentiae hoc loco non recensendae , ex quibus morborum cognitionem, & prognostica de sun imus Idem de urinis dicendum , quarum plurimae sunt differentiae, simplices, compositae,in colore,consistentia,

45쪽

LIBER PRIΜus. at sentia, contentis, N. earum causae pariter sunt cognoscendae, vix autem res adeo difficiles a quolibet imperito, aut muliercula possunt tractari. Irae interea solen cathartica & purgantia remedia administrῖre. Sciendum autem facilimum esse ventrem solvere, multa enim simplicia & composita id praestant, verum id secundum regulas artis facere solus potest , qui artem probe novit. Sunt et-nim purgantia ut plurimum naturae adversa , de

propterea nunquam nisi magna cum cautione

di prudentia debent adminiitrari. Propterea male faciunt qui indiscriminatim , modo alvus ipsis abunde , liberaliterque solvatur, quocunque demum remedio id fiat, illud Iaudant. Idem pariter de aliis remediis dicendum , quorum magna suis pellex ubique descripta est. Non remediorum coinpia , sed utendi ratio Medicum facit, quae supponit Μedicum in morbis cognoscendis exercitatum,naturae corporum , & methodi medendi peritissimum , quod plurimi de seipsis , nec alii de iisdem possunt polliceri .utinam c que quidam

quos Academiae comprobarunt, in eundem erro rem non inciderent, dc temere remedia ex ineptis

libellis non describerent. Nori improbo tamen lectionem plurimorum librorum , qui nobis ingenia recentiorum exprimunt, eorumque in medendo artificium, maxime eorum qui observationes suas scriptis mandarunt. Sed omnia Μedici docti judicio relinquo. Ignavum fucos pecus a praesaepibus arceo , & tantum de Medicastris quibusdam hic ago , qui per mortes agunt eXPeri-mqnta, & Medicos bonos ac peritos imitari quidem volunt, assequi autem non PC sunt.

46쪽

CAP. . XVI.

De iis qui luis Venereae facilem curationem polliceritur. VLtimum istius libri caput illi morbo dicabimus, quem aliis semper tribuunt,etiam qui illo tentantur, & affiguuntur maximE , luem Veneream vulgari nomine vocabimus. ΜOrbus quidem foediuimus, variis horrendisque sym-Ptomatis stipatus , de quo varii extant Doctissimorun Medicorum tractatus, quibus Veram tutam & citam morbi curationem investigant.

Sed erupit hominum quoddam genus , qui quQd dissicillimum omnibus Μedicis hactenus visum fuit, facillimum praedicant, & methodum quandam programmatis suis se habere profitentur,qua intra dies paucos decem , duodecimve , morbum hunc quantumvis inveteratum , radicitus se eXti Pare posse profitentur, nec victus rationem ullam curiosi observant, sed aegrum sibi ipsi relinquunt, facilis scilicet & grata haec est medicandi ratio. At quot hodie creduntur Μedici minus apti ad hujus morbi curationem,quae Chirurgorum & Α- gyrtarum munus esse creditur; quum tamen hujus morbi curandi ratio a Medicis profecta sit, & magnam industriam postulet , tam circa sudorifica quam circa inunctiones, suffumigia , & alia hujus morbi alexipharmaca. Cujus curationem etsi non negem a Chirurgis peritis & doctis perfici pose, in ea lamen arte plurimi imperiti aegrotantibus multa mala,forsan etiam inviti , sed inscii moliuntur. Imo certo scio. quosdam , quasi lue hac laborantes , multis remediis exagitatoS fuisse i , qui tamen ejusmodi morbo nunquam laborarunt : quamvis enim non adeo dissicilis sit eiusmodi morbi cognitio, tamen plurimos artuum, capitis aliarumque partium dolQIeS venereos , sed perperam fuisse creditos

a quibus.

47쪽

LIBER PRIΜus. . 33 a quibusdam imperitis certo scio. Hic monendi sunt omnes ut a scorti4 primum, dein ab ejusmodi impostoribus sibi caveant. Non est enim hi morbus adeo curatu facilis , & elictus in corpore,diutiusque haerens , viscera adeo labefactat, dccorrumpit, ut alios morbos in curabiles accersat, etiam elephantiasin. Hujus quidem morbi non nego facilem saris in principio esse curationem ,

sed quae tamen medentis curam, aegrotantis obedientiam & patientiam , in victu sedulam diligentiam postulat; Morbus sane levissimus ille esse debet, quem brevi tempore curare quispiam potest, nulla observata vivendi ratione, libere de hilariter convivando , deambulando, aliisque animi recreationibus utendo. Attamen remedia quae huic morbo debentur , non quamlibet vivendi rationem sustinent. Talis enim esse potest quae remediis adversatur , & eorum vim frangit. Deinde sicut in aliis morbis temperaturarum d

versitas spectanda est ; ita & in hoc morbo, Si sic remediorum delectus est faciendus. quae si quis

non consideret , non mirum si plurimos aegroseessundct. Quare qui hoc morbo laborat, non nisi Μedico artis perito confidat , nisi & operam, nummosque perdere cupit, quos saepe nebulonibus istis plures promittunt N. largiuntur , quam Medico docto & fideli. Sed de his satis,nam morbum hunc aliumve quemlibet curandi rationem hoc libro tradere non mihi fuit consilium , sed solummodo populo ςrrores suos ita indicare , ut semper medico opus habeat, si aegrotet. Quamvis saepe maius ex Medico quam ex morbo periculum impendeat, de cuilibet se Μedicum profitenti statim credatur. Ipse ego qui hare scribo nihil curo nec qui nec quot sint qui Μedicinam faciant,docti,an indocti, perinde enim est rotantibus modo quendam nomine tenus Medicum

consulant , quisnam demum ille sit, modo aliquid Latine blaterare sciat, & se Μedicinae doctorem B s etiam

48쪽

i DE Vu Loi ERRORIBTillae etiam falso prosteatur. principia Medicinae ignoret,Galenum , Hippocratemque nunquam leger it. Si igitur quoruna mazime interest, scilicet ipsi aegrotantes, MedicOIum non faciunt delectum, quare id Medici curabunt,ideo pauca tantum de Mediis cis hoc libro scripsi. Quibus relictis ad magis seria progrediamur.

49쪽

VULGI ERRORIBUS

De erroribus circa morbos quoiadam, dc eorum cognitionem.

De fallaci Vrinarum Iudicio.

Am convellendus est error maxime familiaris , qui huic tractationi pria I in mum occasionem dedit. Vix enim Μe-yst diciis esse is creditur qui ex uriniS. 6 - ' morbos, eorumque, circumstantias dignoscere nequit, quem etiam errorem Medici nimis patienter fovent. Familiare olim id erat Arabum semioribus , eratque haec consuetudo Valesti , & Gordonii temporibus etiam in Gallia vulgaris. Refert Plantim in vita Fernelia, excellen tissimum illum Medicum Parisiis urinas aliunde allatas inspicere solitum , quem tamen abusum ipse non probat, eosque reprehendit qui tanquam, Arioli multa de absente aegroto ex sola urinae inspectione vaticinantur. Fraudemque adfuisse maximam , ostendunt libri de cautelis urinarum , quos Gordonius aliique descripserunt, in quibus docetur Μedicus , quomodo populo fraudem fa-eere possit, & ab illius astutiis sibi cavere. Hodie adhuc inter Gemmanos obtinet haec consuetudo, etiam Medicis invitis , Quorum plurimi acriter hunc morem reprehendunt, Henritim , Hressu a B 6 den-

50쪽

3ε Dg vn LGI ERRORI Bus Se ertus , aliique sed elegantissime Fuct sim ui principio capitis de urinis , Μedicos urinae inspectores , asinos vocat, impostores, ουρο τοτο ,indignos quibuscum rixentur Ani viri, quum pluris

quaestum urinarium quam veritatem. ipsam faciant. Hodie autem in Gallia & Italia abjecerunt a se Iledici importunum hunc vaticinandi morem. Primo urina serum est eorum qui in venis sunt humorum. Sunt autem humores plurimorum morborum causae Illos igitur urina indicabit. Sed morbi non sunt in venis , omnes sunt in substantia partium. Non igitur morbos,sed saliciri causas tantum indicabit. At ab eadem causa plu-Ies morbi. Febris ardens, phrenitis, icterus , e- Iesipelatum dc herpetum omne genus a bile fiunt, oblata urina valde biliosa, qui nam horum morborum fatiget, an dicere poterit uromantis. Forsitan conjiciet bilem praedominari. Secundo sicut in diversis morbis,ut jam diximus, & diversis agris, eadem urina apparere potest , ita in uno eodemque aegro varia est , & singulis diebus immutatur, ut si hodie urina aegri Medico offeratur , iterumque die sequenti , nisi aliunde morbum cognoscat, vix ejusdem morbi urinam esse pronuntia-hit. Imo alia est in principio paroxysmi, alia in

augmento , alia est in statu. Tertio eadem urina in contrariis morbis apparere potest , quamvis a contrariis diversisque omnino causis pendeant. Exempli gratia,dicat uromantis. Si offeratur urina alba & limpida, sanusne, an aeger est qui urinam reddidit 3 Potest vir sanus,qui vini vel cerevi-1iae plurimum hauserit, talem reddere urinam , sicut quotidie fieri solet. Potest aeger laborare ardentissima febre eum phrenitide,bile sursum rapta in caput; Potest laborare diabete , vel obstructione viscerum, vel jecoris, aut ventriculi imbecillitate , vel calculo, vel aliis morbis 3 At quemnam horum morborum adesse suspicabitur Z Anfrigi'.

damiudicabit phrenitidem esie intemPeItem

SEARCH

MENU NAVIGATION