Encomiorum tomus primus alter ... auctore Io. Baptista Masculo Neapolitano è Societate Iesu Encomiorum tomus alter continens encomia illustrium uirorum , ac foeminarum ueteris historiae sacrae vnà cum collatione exterorum, qui sub diuersis imperiis,

발행: 1641년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a PATRI ARCHIs

signifer,&auctor calamitosorum suit. itaque primane illis

osticia deseram, an suprema persoluam, ambigo. adeo inter se coniuncta sunt,& quasi conserta parentum Ortus, & parentalia; seriae natales, S in seriae sepulchrales. enim vero tam celeriter, tantoque cum impetu ille nostrae felicitatis conuersus est orbis , ut vix impressam orbitam liceat intueri. & cane silentio utendum esset, ubi ob spretum edictum seuera Dei vox tonat, sed extorquet tamen enc Omia ipsum nomen parentum . quanquam illi cum exteris con-

Abel. ferri non possunt, cum omnes ab ipsis sint. Abeli item e intrarius nemo fuit,& alienus, nisi sorte fratrem ita velis appellare, sed parum dixeris, quia facinus id commisit, quod nullus alienigena, vel potius nulla barbaria possit agnoscere. Neque, si proprie loqui libet, hoc exterorum nomen caeteris illis primis humanae gentis propagatoribus tribui

potest, quia recenti adhuc naturae cognatione se attinge- Sethus. ban indicti tamen omnes abire non debent. cur enim Se thus en comio careat, qui primus literarum charactereS in- Enos. uenisse dicitur,&columnis inscripsisse cur L nos inter he- roes non nominetur,qui diuinum primus nomen indigitamentis, ac religione consecrauit Enochu quidem legimus 'Euseb. collatum cu exteris, habitumq; ob singularem astroru co-

Eupol. gnitione Atlante, sed quod ad rem proposita spectat hic illi

Genebri nec aequalis suit aetate, nec suppar. crina coelo certe Untam

Enochus habuit cognatione Enochus , ut tot annos apud homines degerit, quot anni dies numeramus, conuersionisq; solaris, hoc est trecetos sexaginta quinque, quod sapietes nota ruti. Iobel. Iam nec Iobel musices, atque eius instrumentorum inuenis Tubal. tor, nec Tubal, qui ferri atque aeris usum mortales docuit, cum insignibus earum artiu professoribus, qui multo post in Gr cia maxime floruerunt, a nobis conserentur licet habeant in en comijs locum. Idem igitur erit initium instis tuti mei, quod fuit imperiorum,atque regnorum . neque enim ulla externarum gentium distinctio intelligi potest, cum unus adhuc erat conuentus hominum nondum Dcto , ex linguarum varietate habitadi diuortio. itaque exordiar ab eo tempore, quo Assyriorum siue Babyloniorum ccepit imperium. contigit quidem hoc vivente dioe, sed quo

niam hic altera quasi radix gentis humana dici potest,pot

22쪽

etitas ipsi externa non suit; quanquam quia etiam tumiratissime, longissimeq; diffusa est, & quia ab eius pietat . religioneq; plurimum degenerauit, multi certe, quos vix ille videbatur agnoscere, pro exteris, ac barbaris haberi possunt, itaque nonnulla de eo dicamus.

post cataclysimum.

Noes ereptus ex orbis terrae naufragio ei aetati s perfitit, qua religio quasi tempestate iactata in impios homines tanquam in Scyllgum fretum incidie. primus imperare, atque regnare coepit NembrothuS, qui, ut nonnulli autumant,dictus est Belus. is finitima primuin loca praedatus,& Babylone condita,adegit mortales, ut sibi parerent. certE si quispiam aisectare orbis terrarum poterat imperium, erat Noes; quis enim magis idoneus ά aut dignus inueniretur,qui trais aret tanti imperij clauum, quam qui communi naufragio eripuerat genus humanu sed noluit ipse recidere indecumanos quasi uinctus, quos habet gubernatio; difficilius putauit homines coercere . quam belluas,quod intra arcam secerat comm G de . terram colere in agris,quam ipse coli in urbibus maluit. tutius arbitratus est rastra tractare,quam sceptra. egressus autem de salutari nauigio, cum Soteria celebrasset, de montibus in subiectam planitiem descendisse dicitur, quam resertam cadaueribus atque ossibus appellarunt euisceratorum lio. minum eampum. totam vero rem gestam inscripsit in lapide ut extaret tantae rei monumentum. hoc itaque aspectu comunis exiiij adhuc attonitus, Scobstupefactus Noes recentis supplici; memoria, inhςrebat, dum amenSpO- steritas magno cum fastu noua imperia moliebatur, di regna. sed illud maxime animum exulcerabat,quod inflicta videret,post vix pacatum,& conciliatum Deum,religioni vulnera, ac serpere infinitum malum enim vero ignis elementi cultus a Nembrotho institutus putatur, idemque Primus suisse, qui minis, ac pinnis exarierit in veri Dei cubΛ χ tores

Nembra

thus. Belus.

Genebri

Isidor. Genebr

23쪽

PATRI ARCHI s

tores,indicto palam religioni bello; visi ex animorum iactura aestimanda sint damna,perniciosior extitisse ignis videatur, quam aqua. obrutus igitur est vir sanctissimus profluuio lacrymarum eorum causa, quos diluuio aquariam .

obrui ipse non si uerat, conatus est certe extinguere ignis cultu fletu suo. Iam Nembrotho siue Belo demortuo tili ux nus. successit Ninus, qui statim atque accepit imperium, nihil habuit antiquius, quam ut Beli patris memoriam supersti.

tione consecraret. Itaque in magno procerum conuentu,

ac panegyri cum eum amplissimis verbis commendallet, a quo videlicet initium sumpsissent imperia,& cuius opera maiestas,ac decus atque insignia regnorum essent inueta, ipsius Beli statuam affabrὰ factam in magnificentissimo delubro, quod extruxerat, statuit, quod esset reorum a lylu, ac lingulare perfugium ritus & sacra instituit,& ministros sacrorum, gemma quoque illi dicam tanquam diuinitatis insigni, quam Beli oculum vocarunti, est autem ea gemma. albicans,& pupillam e fingens nigram e medio, aureo se gore pellucida. scilicet dedicatus est gemmeus oculus ab ijs,quos impietas excaecarat. Eudem autem Nembrothum serunt a Persis in coelum relatum, appellatumq;Orionem, qui apparet inter astra una cum Cane. dicitur . n. in sacris Nebrot . literis Nebrothus fuisse robustus venator, hoc est, ut inter- Saturn. pretes docent, insignis in agendis cum agrestibus praedis, Ninus tum urbanis; idemq;putatus est priscus ille Saturnus, ut ait

Iuppiter Hiςronymus, sicut Ninus eius filius luppiter. Porio hanc saliau. Nembrothi, siue Beli apotheosin a filio Nino adhuc vivete Noe factam nonnulli putant. quis igitur suit eiuS mceror, cum posteros a veri Dei cultu descis ere. & impietate Una cum hominum genere incrementum accipere vide-zet λ itaque partim aetate, partim dolore e vitiis excedit; . nec tamen, si collatione uti libet, Noe felicior, aut Nem-hrothus fuit, quaquam diuinis honoribus superstitiose cultus, aut Ninus,qui propagauit imperium, urbes condidit multas, in primis illam,cui suum indidit nomen, Niniuendactam, mille dc quingentas turres immani altitudine , ac mole complexam. Per varias quoque regiones Ninus hic arma circumtulit; Indos, & Bactrianos edomuit, Aegyptum subiugauit, ac Syriam, omnest minoris Λsiae regi.

24쪽

aes ad Bosphorum usque, ac Tanaim; in maiore autem Hircanos, l ersas Parthos, Carmanos, Susianos, ac multos

alios populos bello pervicit. Nihilominus non tam Ninus suisse dicendus est clarus,qui triumphalem sibi arcum erexit , quam Noes qui coelestem, quin immo suspiciendus magis virtutum pulchritudine , quam reserebat Iris ipsi ostensa , quae dicta est ab admiratione Thaumantias: quamobrem illum Coelum, ac Solem cognomin tum nonnulli tradunt ; eundemque & solerem dictum. &apotropoeum habitum & communem parentem, semenq; mundi appellatum , quod velut herbescens germinarit in posteros. atque illa in primis nomina Coeli, Solisq; cui Noe optime congruebant, cui coelestis tris est data So. lis imago, tanquam ad exsplendescentes virtutum radiosesirmata;quae appellationes quanquam nonnullis videntur speciosius prolatae, quam verius, non desunt tamen eruditi viri ac docti, qui eadem reserant, nec improbent, addantque ipsuin suiise Ianum nuncupatum aIterum tamen ab eo, qui multo post in Italia regnauit Baraci, ac Deborae aetate , & ad quem multa Noae propria transtulerunt quippe aiunt videri lani nomen ab hebraico sonte deductum; iaijn enim apud eam gentem vinum dicitur, &Ianus vitiser est: atqui Noes primus vitem siluescentem fatiuam secit, & vini usum ostendit. distinxit autem annum ad Solis cursum, S menses ad motum Lunae; qua stientia praedicebat ab initio quid in anno eiusque cardinibus esset futurum. duabus autem insignitum serunt clauibuS, quarum alte,a religionis est dicta , altera se icitatis, aditum enim utriusque aperuit posteris , quos videlicet &diuino erudijt cultu, S communi eripuit exitio; prae sertim cum Epiphanius scribat, eum adegisse iureiurando li-

heroS, Vt verum C Oerent numen. illud quoque per cia'

ues significatum aiunt, suisse ipsum castimoniae, ac pudoris egi egium propugnatorem , quam obiem impudentem unum e filis M& in uerecundiuia execrationi deuouit. instituit autem Claues, ac seras ad pudorem inter parietes, S domus claustra seruandum, quod posteriori certe lancnon conuenit, a quo Cranae nymphis una dicitur suisi corrupta; atque hactenus de Noe .

Genebris Io. Lucidis

25쪽

ABrabamus nobilis ille gentium parens, & religionia

ante signanus nulli exterorum, qui ipsi vel aequalesiuere vel suppares, coserri potest siue magnitudine animi, ZOroa- siue laude doctrinq.Zoroastres tuc interiores Orientis pla-sres. gas ingressiis Bactrianorum regnum occupabat. is ob insignem de astrorum natura cognitionem hoc nomen assecutus est,ut vivens astrum diceretur. at Abrahamus non opopulorum suffagio, std oraculo declaratus est lucidissimum sidus; immo vero diuinitus audiuit, progeniem suam sore quasi stellas coeli ; nisi mauis ipsum Abrahamum viventem Solem dicere, quam vivens astrum, cum ab ipso tanquam a Sole posteritas stellarum more lumen accencisis ' dςrit, magiam docuit Zoroastres, dum hic diuinu cultum. Suam ille disciplinam in Theurgiam,Goetiam, &Pharma

clam partitus est. multa malis artibus mortalium oculis vistundebat. stellas se deuocare de coelo fingebat s scintillas ex jis tanquam e silice videbatur excudere. tandem vidiuinitatis sibi opinionem conciliaret, inuocato orione, ut mortale, quod in se erat,absumeretirepente coelesti samma delapsa consumptum serunt. quanquam ijs potius assentior, qui Dei vindicis nutu id factum narrant, ut suis artibus periret illo ipso Orionis gladio, quem se tractare iactabat, iugularetur. Servarunt tamen stulti Bactriani eius cinere S, eo enim dementiae deuenerunt, ut putarent ipsoruimperium tandiu fore immortale, quandiu apud se ille ci- NaeshoI. ni. ς taret. Ferut etiam ab eodem Zoroastre septem liberales artes incisas, atque inscriptas in quatuordecim columnis quarum septem essent aeneae, ne literarura aliqua do periret aquarum eluvione, totidem vero lapideae, ne incendio: atqui non potuit occurrere vetustati, quae monu

menta absumit omnia .ac libros quidem ipsius, ut praestigiis plenos, aiunt a Nino combustos; contra Abraham iacta atque dicta sacrae historiae immortaliter consignata nihil tempori debentiab hoc autem verius deuocatam esse', , aec cinis in terra. sapientiam inter caeteros Eupolem u. tra.

26쪽

est. Phoenices enim, a quibus literae manarunt in Graecia, siderum rationem, aliaque praeclara ab ipso Abrahamo didicerunt, cum e Mesopotamiaeo diuertisset; ac Damasci quidem,quam urbem aliquandiu incoluit, locus, ubi inha- Nicol. Da bitarat,ostendebatur. ad Aegyptum vero profectus in mam masgna fuit admiratione etiam apud Regem . Hierophantas

Arithmeticam docuit, ac multa de rerum naturalium cognitione, in primis de siderum,ac coeli rationibus tradidit; tanquam enim res esset sibi cognata, qui posteros habitu. rus esset ut sidera, ita de astrologia disputauit; quanquam numerandi ars,quam etiam callebat, in hoc desecit, quod O rus Α-

posteri futuri essent innumerabiles Iam et Orus Apollo ab pollo. ipso Abrahamo putatur edoctus di Mercurius ille, qui mam Merc gnitudine sapientiae υ dictus est, suisse VnuS e X ritis.

ipsius auditoribus, aut alumnis putatur peregrinationis comeS: certe Mercurium illum Aegyptij vocarunt Theuthum, quae vox peregrinantem significat: alter autem is filii ab eo, qui idem consecutus est nomen , sed posterior tempore; qui ea sere, quae alter inuolucris obtexerat, literis mandauit cum enim Moses dicatur omni Aegyptiorum doctrina eruditus, oportuit haec ab alijs antea fontibus, hoc est ab Abrahamo, ab ipsoque Herme te superiore manasse. atque haec de sapientia. nunc ea,quae ad animi magnitudinem 'pectant,conseramus insgnis quidem Zoroastres suit non modo astrorum cognitione, sed etiam belli gloria; co-flixit cum Nitio ingentibus copijs,vsus est arte non solutumilitari. sed magica ; adiunxit armis praestigias; non contentus delecta pugnantium manu,accersivit & MancS, armavit Erebum , sed hunc suorum militum ditauit spolijs, exercitu per Ninum sese magna cu strage : at vero Abrahamus,cum statris filius Lothus captus esset ab hoste, non praestigias, sed vota usurpauit & preces ; paucoS adhibuit Vernaculos, impetum fecit, oppressit hostem, potitus cst v ctoria, vel hoc Nino ipso praeclarior, quod uno in pl aelio

non unum , ut ille Bactrianorum Regem, sed quatuor HegeS vicit,ac fregit;triumphus autem, quem egit, cohonestatuS,

est non modo finitimi Regis occursu, sed alterius Regis simul, & hierarchae Melchisedeci, qui cum sacris xenjjS.

Q arcanis libamentis victori obviam ijti l ost N. nu Semi

ramis

27쪽

Semira - ramis regnauit & ipsa victoriis nobilitata, sed de hae moemis. agemus,cum saram Abrahami uxorem ei conseremus. Ni Ninia, nias vero SemiramidiS filius neque conserri, neque proserri potest,quippe qui raro inter homines visus, in foeminarum A tu, turba Consenuit At enim Arius certe, qui post hunc susce-- α' pit imperium , cum Abrahamo adhuc superstite in certa

mar men gloriae militaris veniet; nam huic inditum est nomena Marte, qui Graecis est ἄνους, ut esset omen virtutis expeditionem hic aduersus Septemtrionum populos inijt; Cai casum quendam e stirpe lapheti vastitate coeporis immanem. qui monti nomen dedit, inteist cit, eiusque regnum inuasit. quamobrem Ario tanquam ipsi Marti columnam Aegyptii excitarunt, eumque inter indigetes retulerunt. Agesis conser martialem Abrahami animum cum hoc ipso Marte, non modo in pugna, quam peregrinus homo' ac pene inermiscum quatuor uti dixi, Regibus commisit, sed in ea, qua se ipsum vincere est agressus, immo vero naturam;quas enim illa machinas non admouit, ut genero-- sum, ac vere martium pectusexpugnaret λ cu de filio quem in oculis ferebat . atque unice diligebat, immolando agebatur; ac nisi imperator Deus receptui cecinisset .gladiuin,

quem iam distrinxerat, in filis iugulum immersisset acrior, atque alacrior quam si vulnerasset hostem Post Arium im-A ,1 ius pstr uit Malius, sed hic non tam serro, quam auro delectatus auxit pompas, ac gemmas, mundumque muliebrem

secit ornatiorem. longe dispar Abrahamo qui tum quoque vivebat, studium suit. nam pietatis ossicia in hospites Coelites partitus est; di cum sibi reliqua edulia paranda a tribui siet,vxori Sarae panificium detulit,quod genus beneficentiae omnibus praeposuit geminis,&vnionibus. Cet rum diuinitus factum Sapientes putant, ut ea tempestate Abrahamus vitam ageret, qua superstitio vim capere coepit S cultus Iouis hoc se nomine Ninus appellari voluit,

quasi prisci Saturni hoc est Beli filius in terris impie percrebesceret. sed habuit religio statim quem pesti illi opponeret. b, Cc oste

28쪽

MELCHISED EGO

MElchisedecum hierarcham, elindomq; Regem Abr

hamo aequalem coniungere libet, qui scilicet cu s cris,arcanisq. libis de victoria redeunti occurrit,atque ab Sagaei. eo vicissim parte praedae donatus est. Sagaei Sacerdotes sub Gauis id tempus vixisse dicuntur, qui omne Caspiam regione ad Bactrianos usq;populos possederunt.at Melchisedecus co- iuncto cum religione imperio quantu illos celsitudine gloriae superauerit, vel illud indicat, quod,dum Saggi faciunt Dijs instris, hic Sacerdos vocatur altissimi numinis.

SAra uxor Abrahami eode anno nata dicitur,quo Semiramis Assyrioru cepit imperium . haec Babylone am- Savas. pla χcit, muruq. urbi circitdedit coctili latere, arena, pice, Semirabitumine incrustatum ὁ nec contenta traditos a viro fines mis. tueri,Αethiopiam quoque regno adiecit; Indos edomuit; atque ut se posteritati ceIebrem redderet, nouum sibi, &immane monumentum extruxit; in ingenti videlicet rupestam exsculpi iussit effigiem enormi prorius corporis mole,ac vastitate; sed vis illa serramentorum,quae adhibuit adstulpturae ictus, omen secit vulnerum, quibus eius exercDeus confossus est; nam cum hostis magno cum apparatae elephantorum accederet, ut ipsa parib us armis cocurrere videretur,umbratilem instituit pugnam et viminea quippe me Relephantorum simulacra singulis eamelis imposuit; sed ubi in certamen medium uentum est, Iamatis elephantis meis tu turbatis, edita est horrenda strages aueris; Semiramia magno cum dedecore se proripuit; ac tandem a filio Nino, cuius incestos expetebat amplexus, interfecta dicitur, ouae non tam turpiter ab hoste cecidisset. serunt eam i fantem, cum suillet exposita, ab auibus enutritam ἔ culta

certe est a Babyloni a columbae specie,& in vexillis depi-a cta;

29쪽

Lactan.

cta; stulto plane consilio,qui cclumbas immitteret aduersus aquilas .sed illud lammae dementiae,quod mulierem omnium impudicissimam candidissimae specie auis expresserint.at Sarae potius ea laus est,quae vere imitata est columbae candorem; nempe apud barbarum Regem captiua licet viveret nihil autem regiae potestati tectum est. aut imperuium illibata perma sit, ac libera mox euasit e laqueis: mirum sane visum est, quod accipitreS regij venati praeda,

eum pene eam inter ungues tenerent , frui tamen nequiuerunt,imnao ipsi accipitres inciderunt in plagas, rege videlicet diuinitus punito. Est igitur opportune factu vecodem tempor atque anno, quo Semiramis fascias fronti circumdedit augustales,Sara infans acciperet natales, sic in cunis velut in nido eximii candoris columba plumesceret. Praeter haec multa flagitiose , ac turpiter SemiramiS egit, sed illud etiam impie , quod tale est, ut superare videatur fidem: dicitur eaem ducenta simulacrorum millia ex ebo-re,lignoq. finxisse, ut orbem terrae superstitiois Deorum cultu foedaret; debuit igitur opponi bara.v na cum Viro, Vzmagnitudine pietatis,& excellentia religionis tantum Obruere ut mali. Porro Sarae quoque aetate apud Cretam re gnasse Cres dicitur indigena, quem putant unum Cures tum fuisse, per quos Iuppiter Saturni faucibus est ereptus,

de caprae Iacte nutritus ,tum G notan condiderunt,& in ea Vrbe Cybeli, quam magnam Deorum matrem. vocabanti. sanum excitarunt.at vero Abrgha ,Saraeq. coniugi hoc curae fuit, ut Isaaeum filium non pecudis. sed pie tatis, ac religionis lacte non minus quam materno alerent araS autem non nisi vero, & vni erigerent numini; quanquam illud magnae matris nomen,Sarae potius congrueba quae innumerabili posteritatis prole foecunda terra& stellis esset impletqra, non monstris. Eadem quoque aetate,qua Sara. M- ruisse dicitur Sambetha Sibyllarum prima,quam quidam Noae nurum faciunt, & acinos septingentos, oc amplius vixisse narrant. haec BabyIone profecta Graeciam adi jt, ac multa vaticinata est de liberatore praesertim nostro, deque regnorum conuersionibus: atqui illa,quae haec praecinebat, ad Sarae gloriam pertinebant, quippE eius viro tanta de repromissio lacta, fore ut ex ipsius progenie humanam sin-

30쪽

mam indueret Deus; quod oraculum ipsi omni monili ornatius fuit,ut propterea muliebrem illu mundu, que Aiis ueriora Rex Aralius ea tepestate,uti diximus,gemis,& Vnionibus augebat, facile ipsa Contemnere ac posthaberet.

Synchrori.

IN Iaaci aetatem incidit Inachus primus Argivortin

Re cuius antiquitas , ac nominis celebritas secie, vequi nobilitatem generis p eferrentia pristo Inacho repeterent: sed uirtutis potius prosapia spectada,quam generis. hanc no ab Inacho, sed ab Isaaco deducat,atque accersant oportet,qui ipsius pietatem in Deum,& magnitudine animi exprimere,atq;exscribere imitado gestiunt.nobilior hic obsequendo,quam ille imperando; spectabilior hie, cum insulatae victima ritu mactandus ascendit aram,quam cum ille diadematus sedit in solio. Qua in re notadum est,quod Isaaco vivente contigisse narrant in Aegypto .cum enim aliquando bos adductus esset ad aram immolandus,repen te uisusest a terra sublimis abstrahi, tum libratus in aere aliquandiu stetit; quo prodigio obstupefacti hiemphantae, ceteriq. Aegyptii et aram consecrarunt. ac deinceps boue venerati sunt. iustitutis circa illum choreis, S saltation ao ita superstitiosiae genti communis hostis imposivit. at intuere Isaacum uictimς more deuotum,ut immoletur ad aramι quam ipse pater extruxerat;non attollitur in aerem, immo ceruices deponit ad ictum, nunquam tamen fuit erectior animo,ac sublimior mente. maius spectaculii proposimmest religioni iure tripudianti,quae tanta cum hilaritate sibi deuoueri eum vidit, cui nomen erat arisu. cuiusinam in hoc genere sori tudinis, etiam eorum, qui postea celebrati sunt,conseras laudem p respiciatur scilicet aut Calanus, qui se ultro in ignem coniecit,aut Hercules,qui surioSe. protrahantur in medium Decis, qui se pro patria deuouerunt; adijciatur Codrus; iungatur Iphigenia;annectaturin uictus M. Reguli animus, cum. se a Poenis acerbissime excruciari passus est: atqui Isaaci rogo & immortali busto nihil non e B 2 modo

Inachaia

SEARCH

MENU NAVIGATION