S. Francisci Asisinatis Ordinis Fratrum Minorum institutoris Vita per s. Bonaventuram ..

발행: 1710년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I 22 VITAchaelis r descendit Angelicus vir Franciscus de monte , secum serens crucifixi essigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis, manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam digito Dei vivi. Et quoniam Sacramentum Regis abscondere bonum est : ideo secreti Regalis vir conscius, signacula illa sacra pro viribus occultabat. Vertim quia Dei est, ad gloriam suam magna revelare quae facit ;Dominus ipse , qui signacula illa secrete impresserat, miracula quaedam aperte per ipsa monstravit: ut illorum occulta & mira vis Stigmatum, manifesta pateret claritate signorum. In provincia namque Reatina, pestis invaluerat Valde gravis: quae oves , S boves omnes sic consumebat crudeliter, quod nullum poterat remedium adhiberi. Vir autem quidam timens Deum, nocte fuit per visionem commonitus , ut ad eremitorium fratrum festinanter ac cederet : & loturam manum ac pedum famuli Dei Francisci, qui tunc temporis morabatur ibidem, acceptam super animalia cuncta respergeret. Mane itaque surgens venit

ad locum et loturaque hujusmodi per socios sancti viri latenter obtenta, oves & boves languentes ex ea respersit.

Mirabile dictu i Statim ut aspersio animalia languida, Min terra jacentia quantuncunque paululum attingebat,pristino recuperato vigore, surgebant continuo: & tanquam

nihil mali sensissent, ad pascua sestinabant. Sicque factum est, ut per virtutem mirandam aquae illius, quae sacras plagas contigerat, omnis prorsus plaga cessaret, pesticlensque morbus a gregibus fugaretur. Circa praefatum montem Alvernae, antequam vir sanctus ibi contraheret moram; nube ex ipso monte sur gente, grandinis violenta tempestas, fiuctus terrae colla

suetum Duiliaco by Cooste

172쪽

S. FRANCISCI 113

suetudinariὸ devastabat: sed post illam apparitionem felicem , non sine incolarum admiratione, grando cessavit rut caelestis illius visionis excellentiam, & Stigmatum ibiadem impresserum virtutem, serenata praeter morem ipsa Caeli facies declararet. Contigit quoque eum tempore hiemali, propter debilitatem corporis, Sc asperitatem viarum, hominis unius pauperis subvectum asello, sub rupis cujusdam pro minentis pernoctare crepidine; ut nivis &nobis sit pervenientium, quoquo modo declinaret incommoda , quibus praepeditus ad hospitii locum non valuerat pervenire Cum autem vir sanctus , hominem illum querulosis submurmurantem gemitibus, hinc inde seipsum jactaria sensisset; tanquam qui tenui operimento conicetus, quiescere prae frigoris acerbitate nequibat: divini amoris fervore succensus, manu illum protensa palpavit. Mirabile certe i Repentὸ ad illius sacrae manus contactum, quae Seraphici calculi gerebat incendium, omni iugato frigore,

tantus in virum intus S extra calor advenit, ac si quaedam in eum vis flammea ex sernacis spiraculo processisset. Nam illico Sc mente & corpore consortatus, suavius inter saxa & nives usque mane dormivit,quam unquam in proprio lecto pausaverat : sicut ipse postmodum asserebat. Certis itaque constat indiciis , sacra illa signacula illius impressa fuisse virtute, qui operatione Seraphica purgat,

illuminat, S: inflammai: chm ipsa, forinsecus expurgando a peste, salutem, serenitatem, Sc calorem corporibuS, essicacia mira conferrent: sicut Sc post mortem, evidentioribus est demonstratum prodigiis , suo loco posterius

adnotandis. Ipse vero, licet thesaurum inventum in agro multa

173쪽

diligentia studeret abscondere; latere tamen non potuit, quin aliqui Stigmata manuum viderent dc pedum: quanquam manus quasi semper portaret contectas, & pedibus ex tunc incederet calceatis. Viderimi enim, dum Viveret , fratres plurimi: qui licet essent propter sanctitatem praecipuam, viri per omnia fide digni t tamen ad omne dubium amovendum, sic esse, ac se vidisse, tactis sacrosanctis, juramento firmarunt. Viderunt etiam ex familiaritate , quam cum viro sancto habebant, aliqui Cardinales , laudes sacrorum Stigmatum prosis, S hymnis, Mantiphonis, quas ad ipsius ediderunt honorem, Veraciter inserentes et qui tam verbo , quam scripto perhibuerunt testimonium veritati. Summus etiam Pontifex Dominus Alexander, cum populo praedicaret, coram multis fratribus, &me ipse, assirmavit ; se, dum Sanctus viveret, Stigmata illa sacra suis oculis conspexisse . Viderunt in . morte plusquam quinquaginta fratres , virgoque Deo devotissima Clara, cum caeteris sororibus suis , & saeculares innumeri: ex quibus , quemadmodum suo loco dicetur , quamplurimi & osculati sunt ex devotionis affectu , dc contrectaverunt manibus ad testimonii firmita

tem a

Vulnus autem lateris tam solicite occultavit, ut illud nemo possct nisi surtim contueri, dum Viveret. Vnus etenim frater qui ci sedule mini lirare solitus erat, cum pia eum cautela, ut ad excutiendum extraheret tunicam , induxisset; attente respiciens vidit plagam : cui etiam tres veloci contactu digitos applicans, tam visu, quam tactu, vulneris quantitatem agnovit. Cum simili cautela vidit etiam frater ille , qui tunc temporis crat VicariuS ejus. Frater vero socius mirandae simplicitatis, Disiligod by Corale

174쪽

S. FRANCISCI Ias

luna infirmitatis caussa languiniis scapulas contrectaret: manu per capitium misia, de casu aliter vulneri sacro illapsa, magnum ei dolorem inflixit. Proinde portabat ex tunc femoralia ita facta, ut usque ad axillas pertingerent , ad vulnus lateri S contegendum. Fratres quoque, qui illa lavabant, vel tunicam cxcutiebant pro tempore , quia inveniebant eam sanguine rubricatam ; indubitanter per evidens signum , in cognitionem sacri vulneris pervenerunt: quod postmodum in morte, revelata facie ipsi cum aliis plurimis contemplati simul & venerati

sunt a

Ua nunc strenuissime miles Christi, ipsus fer arma invictissimi ducis: quibus munitui de insignitus , omnes

adversarios superabis. Fer vexillum Regis altis limi r ad cujus intuitum omnes pugnatores divini exercitus animentur . Fcr nihilominus sigillum Summi Pontificis Christi: quo verba S: facta tua tanquam irreprehensibilia,& authentica merito ab omnibus acceptentur. Iam enim

propter Stigmata Domini Jesu, quae in corpore tuo portas , nemo debet tibi esse molestus: quin potius, quilibet Christi servus, omni esse tenetur affectione devotus . Iam per haec signa certist ima , non duobus aut tribus testibus ad susscientiam, sed quamplurimis ad superabundantiam comprobata testimonia Dei in te, Si per te credibilia facta nimis , omne tollunt infidelibus velamen excusationis r dum credentes in fide stabiliunt, spei fiduciam sursum agunt, & igne charitatis accedunt . Iam Vere

impleta est prima visio quam vidisti r videlicet, quod dux in militia Christi Qturus, armis deberes caelestibus, signoque Crucis insignibus decorari. Iam inta principio tuae conversionis, crucifixi visio compassivi

175쪽

doloris gladio mentaliter te transfigens e sed & auditatus vocis de cruce, tanquam de throno Christi sublimi, de secreto propitiatorio, procedentiS, juxta quod tuo sacro firmasti eloquio vera indubitantersuisse creduntur. Jam in tuae conversionis progressu , ει crucem quam vidit frater Silvester ex ore tuo mirabiliter procedentem ; dc gladios in crucis modunia tua vis era transfigentes, quos facer vidit Pacificus , teque secundum crucis figuram in aere sublevatum , clim de crucis titulo sanctus praedicabat Antonius, juxta quod prospexit Angelicus vir Monaldus et nonis phantastica visione, sed revelatione suIsse caelica conspecta, vere creditur, & firmatur. Jam denique circa

finem, quod simul tibi ostenditur, de sublimis similitudo Seraph, Be humilis effigies crucifixi , interiuste incendens, & exterius te consignans; tanquam alterum Angelum ascendentem ab ortu lis, qui signutria in te habeas Dei vivi; 5c praedictis dat firmitatem fidei, & ab eis accipit testimonium veritatis. Ecce jam septem apparitionibus crucis Christi, in te, circa te secundum ordinem temporum mirabiliter exhibitis & monstratis , quasi . sex gradibus ad istam septimam, in qua finaliter requiestis, pervenisti. Christi namque crux in tuae conversionis primordio , tam proposita quam assumta , & dehinc in conversationis progressu per vitam probatissimam baiulata , in te ipse continue , & in exemplum, aliis demonstrata ; tanta certitudinis claritate , ostendit Evangelicae persectionis apicem te finaliter conclusisse , ut demonstrationem hanc Christianae

176쪽

S. FRANCISCI 427 sapientiae, in tuae earnis pulvere exaratam , nullus vere devotus abjiciat 3 nullus vere fidelis impugnet nullus vere humilis parvipendat ; cum sit vere divinitus expressa , dc omni acceptione condigna a

177쪽

UITAI e patientia ipsius; ae transtu mortis CAPUT XIV.

Christo crucifixo , multitudinem salvandorum . Faciebat proinde, ----l quoniam propter excrescentes in pedibus clavos , ambulare non poterat, corpus emortuum per civitates & castra circumvehi r ut ad crucem Christi ferendam cetero. animaret. Fratribus quoque dicebat ;Incipiamus , fratres ,sertire Domino Deo nostro et qui e linque nunc parum profecimus. Flagrabat etiam desiderio magno, ad humilitatis redire primordia, ut leprosis sicut a principio ministraret r corpusque jam prae labore collapsum, revocaret ad pristinam servitutem . Proponebat Christo duce, se sei rum ingentia r & fatiscentibus membris, spiritu sortis & servidus, novo sperabat certamine de hoste triumphum . Neque enim languor vel de-

178쪽

sdia loeum habet, ubi amoris stimulus semper ad majora

perurget. Tanta autem in eo carnis ad spiritum erat concordia, tanta obedientiae promptitudo : quod cum ille ad omnem niteretur sanctitatem pertingere ipsa non solum non repugnaret, sed praecurrere nite

retur a

Ut autem viro Dei cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere in patientia consumantur: coepit infirmitatibus multimodis laborare tam graviter , ut vix in eo membrum aliquod remaneret , absque ingenti passionis dolore. Ad hoc tandem, per varias & diuturnas aegritudines deductus est, ut consumptis jam carnibus , quasi sola cutis ossibus cohaereret.Cumque duris corporis angeretur doloribus, illas suas angustias non poenarum censebat nomine,sed serorum.Cum autem semel gravius selito, dolorum urgeretur aculeis , quidam frater simplex dixit iad eum : Frater ora Dominum, ut mitius tecum agat manum enim suam plus debito, super te gravare videtur . . Quo audito , vir sanctus , cum eiulatu exclamans, ait: Nisi noscerem in te simplicem puritatem, tuum ex nunc abhorrerem consertium: qui ausus fueris circa me, divina

judicia reprehensibilia judicare.Et licet totus esset attritus, gravis prolixitate languoris 3 proiiciens se in terram , ossa debilia duro casu collisit. Et deosculans humum a Gratias , inquit, tibi ago, Domine Deus, de omnibus his do- .loribus meis: teque, mi Domine, rogo, ut centuplum, si tibi placuerit, addas: quia hoc erit mihi acceptissimum ,

ut affigens me dolore,non parcas,cum tuae sanctae voluntatis adimpletio, sit mihi consolatio superplena. Videbatur propterea fratribus, quod quasi alterum Job viderent: cui cum languor cresceret carnis , crescebat simul Sc vigormentis. R Ipse

179쪽

Ipse autem obitum suum longὸ ante praescivite dieque transitus imminente, dixit fratribus , sui corporis tabernaculum deponendum in proximo ; quemadmodum sibi fuerat revelatum a Christo. Cum itaque per biennium , ab impressione sacrorum Stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo; multis fuisset angustia tium infirmitatum probativis tunsonibus conquadratus, tanquam lapis in supemae Hierusalem aedificio collocandus; Se tanquam ductile opus sub multiplicis tribulationis malleo, ad perfectionem adductus r ad sanctam Mariam de Portiuncula se portari poposcite quatenus ubi acceperat spiritum gratiae, ibi redderet spiritum vitae ia Quo cum fuisset perductus , ut veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat illi conirnune cum mundo, in illa infirmitate

tam gravi, quae omnem languorem conclusit, si ra n tam humum se totum nudatum in spiritus fervore prostravit: quatenus hora illa extrema, in qua poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo. Decubans sic in terra , saccina veste deposita aciem sellio more levavit in caelum et M intendens illi gloriae totus , manu sinistra

dextri lateris vulnus ne videretur , obtexit. Et ait ad

fratres; Ego quod meum esseta quod vestrum est,cbrissus

edoceat.

Illacrymantibus autem sectis Sancti , qui miro fuerant compassionis telo percussi; unus ex eis, quem vir Dei Cuardianum suum esse dicebat otum ipsius divina inspiratione cognoscens, sestivus surrexit; de acceptam eum chorda & femoralibus tunicam , pauperculo Christi obtulit , dicens: Haec tibi tanquam pauperi commodo, & tu illa suscipias obedientiae sanctae mandato . Gaudet ex hoc

vir sanctus , & jubilat prae laetitia cordis: quoniam fidem

tenuisse 'Disiligod by Gorale

180쪽

S. FRANCISCI. I 3Itenuisse Dominae paupertati, usque in finem se vidit:

palmasque levans ad coelum, Christum situm magnificat, pro eo quod exoneratus ab omnibus,liber vadit ad ipsum. Fecerat enim hare omnia paupertatis Zelo, ut nec habitum quidem vellet habere , nisi ab alio commodatum . Uoluit certe per omnia Christo crucifixo esse consermis, qui pauper Si dolens, & nudus in cruce pependit. Propter quod, Si in principio conversonis suae nudus remansit corania 'Antistite : & in consumatione vitae, nudus voluit de mundo exire: fiatribusque sibi assistentibus in obedientia charitatis injunxit, ut cum viderent eum jam esse desinctum ; per tam longum spatium, nudum super humum jacere permitterent, quo unius milliarii tractum suaviter quis perficere posset. O vere Christianissimum virum, qui ει vivens Christo viventi, moriens ira orienti, & mortuus mortuo, persecta esse studuit imitatione consermis , α expressa promeruit similitudine decorari. Hora denique sui transitus propinquante, fecit, fratres omnes existentes in loco ad se vocari: & eos con latoriis verbis, pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem . De patientia, S paupertate , bc sanct ae Romanae Ecclesiae fide, servandis, sermonem protraxit, ceteris institutis sanctum Evangelium

anteponens. Circumsedentibus vero omnibus fratribus , extendit super cos manus, in modum crucis brachiis cancellatis : pro eo quod hoc signum semper amabat &omnibus fratribus tam praesentibus quam absentibus, in crucifixi virtute ac nomine benedixit. Insuper & adjecit: Valete filii omnes in timore Domini, & permanete in eo semper. Et quoniam sutura tentatio-tribulatio appropinquat et felices qui perseverabunt in his quae coepe-

SEARCH

MENU NAVIGATION