Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ingenio eo arer addiscere: prstersidem enim tam multa, tamque mutit Iiribus musteriorum umbraculis opaca intelliges a proficientabas reis flant , tantaque non solum in verbis, verum erram in rebus latet aliaritudo sapientis, ut annosi is, acutissimis, flagrantissimis cupiditate δρωδε Me contingat, quod eadem Scriptora Podam Deo balet: Cum consumaverit bomo, tune inc iet. D. vero joannes Chrysost. hom. 23. Act. Ap. hoe idem fatetur, cum ait: Absus qussionum Seriptura es, quoniam quotionum nullus erit ιs, Ecce exim Maae sumero mille acervos ostendam quass/onam. In hisee Differtationibus multa comprehenduntur , quae vel breviter a sacris Expostoribus sunt tractata, vel omnino praeteris missa. Ad expositionem Cap. 6. Isaiae, ubi agitur de templis, &destructura tabernaculi, cujus atrium dixi ad orientem positum, addere oporteret varias antiquorum consuetudines circa modum orandi, & se ad aliquam mundi plagam vertendi. Ad orientem enim, sive ad surgentem Solem converso vultu orare solebant Ethnicorum multi,necnon veteres Christiani. De prioribus fidem faciunt Clemens Stromat. I. pag. I a 4.edu. Parisens Tertullianus in Apologet. cap. i6. Virg. AEneid. 8. de finea pretaturo Sargit, ct AEuenspectans mentia Solis Lumina ; rite eamis undam de flamine palmis S stulit, ae tales cludit ad arbera mores.

Et lib. tr. de Latino, & Turno Regibus , IEnea, & Ascanio sacrificantibus Illi adsurgentem eontes lumina Solem Dant steter maηibus salsiar, ct tempora ferro

Summa notant pecudum.

De Chtistianis testantur Clemens Alexandrinus jam citatus. Eo Clemens Pontifex Constitutionum Apost. cap. s . ubi legimus.

Deinde eunctε pariter consurgentes,ct en orientem contemplantes egresesis Carbeeumenis, edi poenitent1bus orent Deum , qui ascendit super Caelum Caeli ad orientem. Aliam istius ritus rationem reddit Cleamens Alexandrinus, inquit enIm. Unde etiam temptorum auisquissima restitiobaal ad occidextam, ut qua multu sant ad simulacra conis merso , doceantur vertν adorientem. In Canone vero Arabico, qui habetur inter Clementinas compendioa manu scriptas, & citatur a Seldenolom. 3. cap. 36. de Synedriis veter. Hebr. haec habentur. Disit irod by Cooste

12쪽

v i lm Dut Constitutioner, quas iaesere Apostoli Saucii, atque ex illis es , ut preces fundansur versus orientem, cujus rer ιractιο , ac pro batio plena babetur in sermone Dom/ns nostrasesa Cisisti,ηempe Deum venturam e Caelo ruposterioribus Hebar, sicut falaue, quod inicat in oriente, ct splender su occrdentem , Unde docemur circa adventum eius illam fore ex or ente.

Ad tollendum laborem eorum, qui Divinarum Scripturarum studium complecti voluerint , ordo librorum ejusdem Sacrae Scripturae jugia antiquorum Patrum consuetudinem disponitur,& Orientalium linguarum alphabeta adducuntur, ubi non tam simplices literae, & sejunctae, verum etiam compositae, & connexae demonstrantur, maximam enim perplexitatem inducit literarum varietas, nisi tyrones assuescant prius literae simplicis, deinde connexae formam addiscere, praecipvh in Arabica, & Syriaca lingua; qua cognitione , veluti jacto fundamento, quae ulteriora sunt facilius assequentur, praecipue si in ipsis literis, tam Hebraicis, quam Syriacis , & Arabicis diligenter investigaverint, quae ad nominum casus, quae ad personas designandas, & verborum tempora deserviant, quam diligentiam hic praetereo, cum

non sit hujus instituti, & quam si quis adhibuerit, rejectis servilibus literis, quae nam sint nominum, verborumque radices intelliget,& Lexicorum subsidio, nominum, verborumque significationem consequetur. Fateor quidem hoc esse opus maximi laboris , atque industriae, sed ipsa assiduitate delectat, & veluti inventus thesaurus possidentes ditat, ac laetitia persundit. Multa enim in sacro textu reperiuntur , quae literaliter intelligi nequeunt , nisi ad Orientalium linguarum phrases, atque derivationes recurramus. Exemplum habemus Ioarinis cap. I vers. 13.

ubi Christus Dominus ad Discipulos suos ait. Vos vocatis me Magiser, ct Domine, 9 bene ricitissum eleusin. Quibus verbis non tantum ipsorum Discipulorum obsequium, sed etiam voces, quo tale obsequium exprimebatur denotantur . Erat enim apud eos,

tam Hebraica , quam Syriaca, si vh antiqua Caldaica lingua communis , & vox , quae Syriach Dominum significat, Hebraich exprimit Magistrum nam an Rah idem est Hebraich, ac mulius, magnus, amplus, Magilier. Syriach autem in , Rab est Dominus , item Arabich Et Rab pariter Dominus, hoc vo-

13쪽

cabulo autem Raban Christum appellabant, ergo simul, & Do.

minum , & Magistrum I attenta communium Iinguarum significatione in uno vocabulo contenta. Possent hic multa similia afferri ad eruditionem spectantia, & quae linguarum peritiam requirunt, Ssi brevitati eonsuleremus. Hoc sufficiet indicare , nempheos qui asserunt Maria nomen Hebraice Dominam significare, Hebraicam cum Syriaca lingua confundere , nomen enim Maria a s Poritur a Syriaco vocabulo Morio , quod idem est ac Dominus. Quidquid ex Hebraicis sontibus ex Philosophorum a placitis, ad sacrarum scientiarum methodum collectum est, hoc affertur, veluti memoria triumphorum Ecclesiae Catholicae , &monumentum trophaei a Christo victore reportati, qui est vera

lux, & apud quem sunt Thesauri sapientiae. Multi dum sapientes vocari cupiunt, perquirunt vetustissimos Rabinorum codices, transferunt, & exponunt, variis notis illustrant, & dum peregrinarum rerum studio detinentur, non timent amare errorem, .& latentis impietatis luto conspergi , auferenda sunt ab hostibus arma, quibus nocent, sed cauth, nedum vim habent nocendi, victorum manibus vulnus infligant , detrahenda sunt spolia, sed diligenter ne aut occulto veneno, aut contracta peste containminent. Sola Ecclesiae Catholicae doctrina sine suspicione retinenda , quia haec est dilectissima Christi Sponsa , Magistra veritatis , extra quam qui vivunt nesciunt, & pereunt. Lectorem monitum volo, ne Typographum condemnet si in totius operis editione aliqui errores apparuerint. Suppleat ipse diligentia sua, ae benignitate, Scriptoris oculis, atque ingenio,& s quid erratum est facile corriget. Disiligod by Corale

14쪽

DISSERTATIO

IN ISAIAE CAP. V. UERS PRIMO

Cantabo Dilecto meo Canticum Patruelis mei vineae suae.

I DiWi Parabola mineae Judaeorum excidium praedicit. Hac usus Hieremias, ct bac usus est yesus Christus verus Messias ad redarguendos Populi mores depravatos. Vox Dilecto meo ad Messiam refertur , auctoritate Matthaei comprobatur Messiae r dargutio. Parabola Vineae ejusdem Matthaei,populum electum, amorem, providentiamque Patris designat, ct sub nomine occi haeredis Gristi mortem praedicit. Cur gusti in narratione gustitiae Sei laetentur. Gem- su David hoe confirmatur. Sensus V 7 o. exponitur. Divinae gustitiae recordatio adscaeterum horrorem utilis. Meus aeque misericors, jum s. Adam, ct Cain exempla. Temporum corruptorum libidinem Diluvium obruit. Peccatum contra naturam ignis vindicavit;

15쪽

a DISSERTATIO

Linguarum confuso superbiam punivit. Exempla AEgiptiorum Saulis, Absalonis, Adonibezech , 9 Divinae gustitiae supplicia contra Innocentiae Persecutores in Achab, ct yezabel. Contra Superbos iu Aman, in nocentiae accusatores, in Danielis historia. In saevitiam victorum contra Donem . Historia Antiochi. Propheta non tam mei bonitatem, quam gustitiam ostendit, ct sub Ailegoria dissipatae Vineae Hierosolimae

eversionem vaticinatur.

Ngratae Urbis eversionem , Populi miserrimum eXterminium , Iudaicae gentis dispersionem iterum , atque iterum praedicit Propheta noster, & sub infructuo vineae parabola , quam tamen Agricola summa industria plantaverat, corruptos Judaeorum mores describit, sub lugubri cantico justum Dei iudicium minitatur . Eadem locutionis forma usus est Ieremias, cum videret populum diu, nas leges spernentem, . celestium beneficiorum immemorem , idololatriae , atque superstitioni deditum , inquit enim cap. 2. vers. 2 o. , & a I. A saeculo

confregi in juam meum, rupisti vincula mea, ct dixisti: non serviam. In omni enim coste sublimi, ct sub Omni ligno frondos tu prosternabaris Meretrix. Ego

autem plantavi te vineam electam , omne semen v rum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena y II. Ma-

16쪽

II. Maximo tamen Mysterio hanc parabolam usurpat Isaias non obscure annuncians, illa aliquando usurum Messiam, cum depravatos populi mores redarguerit, cum rectitudinem Divini judicij gladium suum jam jam vibrantis contra ingratum, rebellem que populum declaraverit. Cantabo , inquit, Dialecto meo Canticum patruelis mei vineae suae. Hoc est, Cantabo Messiae, quem cum caeteris prophetis diligo , & annuncio, ad quem suspirant Patres nostri, quem desiderant, ac deprecantur genteS , quem adolescentulae, idest animae justae intenso amore prosequuntur, quia ejus nomen oleum est effusum. III. Huic Dilecto, atq; etiam patrueli meo, quia ex mea familia, regiaque stirpe oriundo cantabo illud canticum, quod ipse aliquando Judaico populo vineae suae cantabit, ut ostendat, quam juste cum Divina longanimitate, ac misericordia abutentem p nierit, quam juste deseruerit, ac tradiderit in opprobrium sempiternum omnium nationum , illum qui verum Patrem, ac Dominum neglexit, contempsit, dicens ligno, pater meus es tu, & suavissimum sacrosanctarum legum jugum ab indurata Cervice excutiens maluit Daemonijs servire, quam Deo. IV. Haec omnia, Evangelistarum fidelissimo testimonio adimpleta esse comperiemus . Legamus Matthaei caput et r. vers. 33. ubi Christus Dominus ad redarguendos Iudaeos hac parabola usus est: --mo erat Paterfamilias, qui plantavit vineam, O se- Λ a tem

17쪽

4 DISSERTATIO

pem circumdedit ei, ct fodit in ea torcular, se aeri a-

ωit turrim, ct locavit eam agricolis, ct peregre profectus est, qua loquendi forma electum prae caeteris populum ad accipienda coelestia beneficia designat,

Summi Patris amorem, providentiamque commendat , innuit exempla majorum, quibus ab ipso mundi exordio instruebatur, leges ad acquisitionem virtutis promulgatas, Prophetarum legationem in spem redemptionis, ac demum vers. 38.39. & o. sub nomine fit ij, atque haeredis ab agricolis occisi praedicit mortem acerbissimam, quam pro universo humano genere pertulit, & poenas, quas gens ingrata, rebellisque populus pro commisso scaetere persolvere debebat, legitur enim vers. I. Malos male perdet , , vineam suam locabit alijs agricolis, & vers. 43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, ct dabitur genti faeienti fructus ejus. Hanc vineae parabolam a Christo Judaeis pronunciatam legimus

etiam Marci cap. I a.& Lucae 2 o. Vers 9. V. Quod vero Propheta dicat se cantaturum Messiae ejusdcm reprehensiones, minas, ac vindictam contra ingratam Urbem, populumque rebellem , non est silentio praetereundum, cum sit res plena mysterio; justi enim in enarrandis quae a Divina justitia patrata sunt summopere delectantur , Cum peccatores Misericordem Deum desiderent, justum autem nolint. Dignum ergo est, ut & laudetur di vibna Misericordia, ne peccatores veniam desperent,

18쪽

& commendetur justitia, ne scaeserati, obstinatique homines misericordia , & longanimitate Divina abutantur. Hinc Regius Propheta, qui Ps. 88. dixit : Misericordias Domini in aeternum cantabo, aD serverat antea psal. 7 o. vers. 16. Se in solius justitiae contemplatione , Commemorationeque exercitam dum , inquit enim: Puoniam non cognovi literaturam introibo in potentias Domini, Domine memorabor

justitiae tuaesolius. VI. Quasi dicat, Misericordia Domini plena est

terra, illa peccatores alliciuntur, dulcissimeque invitantur ad poenitentiam, illam alte in animo retunebo , aeternas gratias referens Deo meo, qui secundum magnam misericordiam suam delevit iniquitatem meam. Hactenus eXpertus sum, ac mente revolvi , quam bonus Israel Deus, quam sapiens, quam longanimis , quam misericors: nunc introibo in potentias Domini, & memorabor justitiae solius , ut hac assidua consideratione, & tam utili commem ratione , Omnes meaS actiones componam proposito mihi ante oculos Deo justo Iudice , ac malorum Vindice. . VII. Et prosecto recordatio divinae justitiae, ejusque assidua commemoratio valde utilis est tam nobis ad horrorem, detestationemque scaeterum , quam Caeteris, ut qui aliorum exemplo peccare didicerunt , aliorum supplicio instruantur Divinam Majestatem revereri, & pro certo habeant Deum aeque

19쪽

6 DISSERTATIO

aeque esse misericordem, ac justum. Qui legit peccasse primum hominem interroget lachrymas suas, moerorem, labores , aerumnas, mortem. quid pro tali culpa ab ejus imitatoribus, ac filijs Divina justi tia reposcat. Qui audit peccasse Cainum, audiat

staternum sanguinem clamantem, legat in Sacra Genesi eum profugum, ac vagum tanti facinoris horrore exagitatum, sibi ipsi displicentem, omnes timentem, vexatum conscientia delicti. Meminisse oportet Divinae justitiae, ut vitia, quae prava imitatione in animos hominum furtim irrepserunt, eosque crudelissima tirannide occuparunt, si non Virtutis amore, saltem concepto timore supplicij odio habeantur, & exterminentur. Multi sunt, qui insano mulierum amore exarserint. Sed legimus primorum

seculorum libidinem universale Diluvium obruisse. Ignem de Coelo delapsum offensae naturae injurias vindicasse. Hominum vanitatem, ac fastum linguarum confusione Deum punivisse. Submersos in Mari rubro Rigiptios . Peste, fame, & bello ingratos populos corruisse. Jacet prostratus Saul, ac prOprio gladio confixus, qui olim invidia ductus nite-hatur Davidem configere cum pariete. Pendet equercu Absalon lanceis confossus, qui in paternum Solium conspiraverat. Clamat Adonibeet ech in Divinae justitiae testimonium, ut qui ejus crudelitatem, potentiamque collaudabant, supplicio terreantur. Ductus est in triumphum praecisis manuum, pedumqῆ

20쪽

summitatibus, & qui non poterat supplices manus ad Coelum tendere humili voce se ab ultrici Divinae justitiae dextera percussum consessus est, ut narratur Judic. cap. I. Vers. 7. Dixitque Adonibezech: δε-ptuaginta Reges amputatis manvum, ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus.

VIII. Sicut frequenter Divinam misericordiam Commendamus, memorari etiam oportet Divinae justitiae in solatium honorim, malorumque terro rem ..Proponatur illis ,.qui innocentes reos faciunt, ut eorum substantia locupletentur. Quomodo

Achab, & Iezabel Deus puniverit, & quomodo

sanguinem Naboth innocentis vindicaverit. Quod grave supplicium minitatus fuerat Elias 3. Reg. cap. a I. vers. I9. Haec dicit Dominus: in loco hoc, in quo linxerant canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. Et hoc adimpletum legimus, ut narratur cap. 22. ejusdem libri vers. 38. Memorari

oportet quod impia Jeetabel, quae Viro suo Achab

fuerat avaritiae. ac tirannidis fomentum, & quaes-mulata pietate in mortem innocentis conspiravit, se

ab ultricis dexterae flagello minime subtraxit; Nam ut legimus A. Reg. cap. 9.vers 3 3. Praecipitaverunt eam, aspersusque ect sanguineparies, is equorum vngulae conculcaverint eam. Cumque introgressus esus videlicet Iehu ut comederet, biberetque ait, ite, O uidete Maledictam illam, O sepelite eam, qrio μ

SEARCH

MENU NAVIGATION