장음표시 사용
151쪽
Confirmationem, aut aliud ei. smodi pertinentia , nisi Superior inominatim permis
Si debeat Monachus Literas, aut Eulogia accipere. Cap. LIlII.
SIbi inuicem literas, aut Glagia, ct e. Caput hoc Regulae de non mittendis aut accipiendis Literis sine licentia Superioris , quam arctissime, sanctissimeque struetur. Ac videat Superior Literas utrasque, tum acceptas , tum mittendas: nisi a Superiori bus Superioris , aut ad eos scriptae fuerint. Si quis Frater ad Superiorem Congregationis, aut Prouincialem scribendum sibi existimauerit, ne praecipiti consilio statim assentiatur huic cogitationi. Sed post fusas ad Deum preces & adhibitum in de liberationem Confessarium suum, si ei videbitur , alium praeterea neminem , turri demum statuat quod diuinae voluntati magis consentaneum esse iudicauerit . Scriptas autem literas tradat Confessario Superioris Monasterii , qui tum Fratrem scri
152쪽
bentem, tum literas sub sigillo secreti teneat , nec ullo modo patefaciat, ne ii Superior quidem id ipsi praecipiat in virtute sanctae obedientiae, vel sub Excommunicatio nis Poena: quod nequaquam potest. A que idem Confessarius earum literarum,' cum obsignatae fuerint, inscriptionein sua manu faciat ; aut sit iam inscriptae fuerint, alia charta inuolutas ipse iterum inscribat .
Qui nisii de licentia Superioris sui, ad alios quam Superioris Superiores Literas scripserit, aut ab alijs quam Superioris sui Superioribus missas legerit, absolui non. posit, nisi a Superiore suo, aut de eius li
Vt autem huic periculo occurratur,prohibemus ne quis Literas a quoquam Fratre sibi traditas, ut det, aut curet perferen
das , accipiat ut hoc officium illi praestet, nisi permissa Superioris. Constituimus etiam, ut quaecunque Literae Portario Monasterij traditae tuerint, eas ille nequaqua ei det cui inscriptae sunt, ae ne significet quidem se accepisse: sed Superiori tantum reddat. Si contr& fecerit, unius
153쪽
unius diei Ieiunio panis & aquae puniatur . Eodemque modo quisquis Frater Literas cuicunque Fratrum inscriptas extra Monasterium acceperit, eas , cum peruenerit in Monasterium, Superiori det, alii praeterea nemini, sub eadem Poena. Si quis mostratis Superiori Literis,aliud quidquam eis adscripserit , grauiter puniatur.
Superior Literas Fratrum mittendas culegerit, ipse obsignet, seu sigillet, vel Secretario suo tradat sigillandas. Ea simplicitate, i j sq. titulis Literae quaeque scribantur,qui in formula tradenda exponentur.
Vel quaelibet viscula, oec. Quidquid mitti , vel donari cuiuis Fratrum a qua uis peri sona contigerit, id primum tradatur Superiori . Cui liberum sit id cuicunque vulve- rit, dare, S in quemcunque voluerit,usum conferre, tanquam aliam quamuis re Monasterij. Quod ii dandum censuerit ei Fra- tri in cuius gratiam donatum fuerit,ita det, aut potius utendum concedat, ut contra communia. instituta Disciplinae Regularis
154쪽
huius Congregationis nihil admittatur. Constitutio Sanctissimi D. N. Clementis PP. VIII. de I argitione Munerum, ad literam accuratissime teneatur in Congregatione. Quae quidem nobis & ad hoc Regulae caput rite seruandum, & ad nos a tetro pestiferoque vitio Proprietatis vindia candos magno praesidio erit. Non liceat cuiquam, nec per se, nec per alterum, directe, vel indirecte quidquain ab ullo extraneo petere, nisi permissu S perioriS.
De Vestimentit, vel Calceamen . tis Fratrum. C V. LV.
E quarum rerum colore, cic. Vestimenta
Fratrum & Congregationis omnia sint alba ex vili & rudi panno, iuxta Re gulam. Vt in tota Congregatione eadem sit forma vestitus,nec varietati Iocus ullus detin eius forma in hoc Capitulo generali praescripta, quae separatam describetur, ab omnibus eodem modo diligenter , religiose- ilue seructur. Per
155쪽
Per sugulos Cucullam o Tunicam, oec. Cu
culta Cingulo ex eodem panno facto sena- per cincta sit, Caputio superinducto. Conuersis pro Cingulo Funis sit, & Manicae strictiores quam Clericis,cetera simi
Scapulare propter opera, Scapulare propter opera concesssum, tantumque gestandum in opere manuum ex tela alba sit, habeatque Caputiolum assutum. In menta pedam Pedules, oec. Pedules,sive Udones, laneum pedum calceamentum,
non plus duobus digitis supra clauiculam pedis ascendentes hybemo tempore Fr tribus petentibus a Superiore concedi poΩsint.
Eodem modo possit Pileus ad fouedum caput indigentibus a Superiore concedi sub Caputio nunquam detegendus,aut capiti sine Caputio imponendus , nisi loco ab arbitris remoto. Socculis ligneis omnes ante hac, V-
Femoralia, siue Mutandae petentibus 1 Superiore concedantur, sed linea, non la-
156쪽
nea, ex tela crassiore,& breuiora, nullis
additis Perulis. Iter facturis longiora hyeme lanea . si petierint, dentur. Iisdem Viatoribus Galeri albi simplici Lsimi,& Calcei corrigi js super collum pedis, more pauperum astringendi,si quidem longius tribus milliarijs iter fuerit: non tamen cum Romae septem, aut nouem Ecclesias
Iisdem si voluerint, Pallium ex panno albo vilissimo absque Collari paulum i ira genua demissum, fibula, vel uncinulo supra te imis adstringendum , Sudatoria
etiam ex tela crassiore, hullo prorsus ope re adhibito, nunquam autem Indusia, vel Camisiae, nisi in morbo, & cum licentia Superioris, dari pol Sint. Aegrotis Fratribus & ex morbo decu bentibus pro Camisia detur Tunicula extenuiore, vel detrito panno, cum Caputiolo assuto. In serauiori autem morbo sub Tuniculae polsit etiam Camisa concedi . Non adhibeatur Lectis Aegrorum Linteamina Phis ingrauioribus morbis. Possit tamePuluimis,sue Cervical tela cotegi. - Habi-
157쪽
Habitus Novitiorum a Professorum H, bitu Patientiae infig Zona palmum descendentis, pro Clericis quidem in lineam rectam, pro Conuersis vero in semicircularem ex utraque parte desinentis additamento tantum distinguatur. iDonati sine Camisia, piner Tunicam ad media crura demissam, Lonaque cin gendam . Femoralia, Caligas , Galerum& Pallium ad imam Tunicam descendens quae omnia ex panno albo sint ) Calceos
etiam habeant. In vestitu Nouitiorum Donatorum panniculus sit Tunicae ante pectus assutus, quo a Donatis Professis distinguantur. Deponenda inVesiario , c. Sit in quoque Monasterio Vestiarium vcstimetis ad usu ni nostrum accommodatis instruetunt; e quo cum permissu Suserioris, quod cuiquet necessarium est ad vestitum suppeditetur. Sint
& Flagella, aut Disciplinae, & Cilicia, Quibus utrisque cum licentia Superioris uti
cuique liceat. Stramenta aut e Lectorum, c. De Lecto,& alijs
ad Lectu pertinetibus dictu est supra c. 2 2. De
158쪽
MEnsu Abbatis cum IIospitibus, ct c. Cum ad Disciplinae conseruationem permagni re erat superiores omnibus Exerci-lijs communibus Monasterii adesse, suoque exemplo aliis ad omnes officij partes quasi calcar admouere: quod etiam illis ipsis Superioribus ne liberiore vivendi ratione quae humana infirmitas est ad languorem & desidiam sensim delabantur, utilis sinunti est, operaepretium duximus constituere, ut cuiuscunque Superioris Mensa in hac Congregatione cum Fratribus in Rcfectorio sit communi S . Quod si interdum contigerit, ut Sup rior curo Hospitibus extra Rescctorium cibum capiat quod perquam raro si quantum fieri poterit, adiunctum sibi Fratrem semper habeat. Recte etiam faciet, si nonnunquam manens ipse in Rcfectorio duos boni exempli Fratres, ubi multitudo Conuentus sinit, ad Hospites mittat, Vt cum is-
159쪽
in viis es fimi in Monasterio, cte. Cum ni- hil sit operi diuino praeponendum, Superior cuiusque Monasterii si quos habeat Fratres alicuips artificij peritos, non facile animum inducat eis ad artem suam factitandam, vacationem a Choro dare :sed ne ab aliis quidem Exercitiis ad diuinum cultum pertinentibus.Nec hoc sibi fas esse existimet, nisi causa grauis id aliquando postulet. Nullus Fratrum Artificum mittatur in domum Secularem , ut in ea quidquam operis faciat. l Nullus Librum quem scripserit, edat, aut edendum curet, nisi Capitulum generale, aut Superior Congregationis permi
160쪽
De disciplina suscipiendorum FG-
N0uiter veniens quis ad Coηuersonem, cic.
Cum Nouitiorum accipiudorum &instituendorum negotium, de quo in hoc Capite agitur, tanti momenti sit, ut in eo Congregationum Religiosarum turninam verti experientja doceat sunt enim Noui-tij Congregationis cuiusque seminaria inec sit ulla pars rei Monasticae , in q la.m tori periculo peccetur, non erit alienum i istituto hostro de hac re, oblata Occasione, paulo copiosius agere . Ita enina quae sint in ea seruanda , diligentius explicabitur αdefinietur . Vt autem in hac tractatione ordo, & ex ordine perspicuitas sit, rem totam in quinque capita diuidemus.Primum
de impedimentis in hanc Congregatione recipi prohibentibus . Alterum de his qui accedentes ad eam & postulantes Habit; insunt examinaturi,& de ipsa ratione exam nadi. Tertiu de his quae ipsi qui recepti sui, i . Κ facere
