Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

is 6 CONSTIT. CONGREG

ficient facultates Monasterij, possit, iuxta Concilium Tridentinum, aliquid ab ipsis Noviti js,aut eoruin propinquis, quod quidem sponte detur, pro eorum victu&Vestitu tempore Probationis duntaxat, accipi. Caetera necessaria quaecunque defuerint, a caeteris Prouinciae Monasteriis prorata parte, sicut a Superiore Congregationis descriptu in fuerit, conferantur.

Superior illius Monasterii sit idem 11 gister Nouitiorum. Habeatque duos, aut plures pro domus ratione vocis & iuris sus fragandi participes Monachos,eosdemque tum firma corporis valetudine, tum praestanti animi virtute praeditos, quorum eXe-plo Nouitii ad omnes officii partes acce

dantur.

Accedant duo Conuersi Profess,aut plures , si multitudo Nouitiorum postulet. Si tamen ex Nouitiis aliqui Couersi sint,quorum opera Monasterio possit esse usui,satis sit unus Conuersus Professus. In praesentia quidem , cum tenerae & infirmae adhuc Congregationis tant a sit Monasteriorum paucitas, susticiat ad Institu- tionem

172쪽

B. M. FULIENSIS. Isrtionem Nouitiorum, in Gallia quide Monasterium Fuliense, Dioecesis Riuensis: in Italia autem Monasterium Sanctae Pudentianae de Urbe . In quibus ambobus Monasteriis Magister Nouitiorum alius a Superiore sit. Habeanturque Novitii in pro-- pria Cella; ad quam nisi de Magistri permissu, Professis, aliisque omnibus omni aditu sit prorsus interdictum. Nec liceat Novitiis cum quoquam, ne breuiter quidem, sermonem habere, ne dum usu, aut familiaritate commisceri. Vt autem ij commodius, maioribusque praesidiis, omni remoto impedimento, ad omnem partem Disciplinae Regularis informari, erudirique possint, detur opera ut

primo quoque tempore Monasterium proprium eorum institutioni attributum in ea

parte Italiae quae proprie Italia est, habeatur : aliud in Gallia Cisalpina sit : aliud. Lutetiae, aut loco proximo in Gallia . Praetermissis quae de No ultiorum Disciplina quam plurima, maximique momenti praecepta tradi possunt, hic breuiter monemus & hortamur, ut cum in ijs recte,vel secuS

173쪽

1ue 8 CONSTIT. CONGREG.

secus instituendis salus, aut pernicie S omnis Congregationis posita sis, in hanc pontissimum partem Disciplinae nostrae quarreliquas omnes cotinet, acrj studio incum batur: &qui dant Congregationi nomen non remisia quadam, aut Ianguida ratione ad mediocritatem quandam officii insommentur, sed forti generosoque tyrocinio ad summam virtutem & sanctimoniam instruantur. Ex qua institutione fiat, ut i j non solum perfectissimam obedientiam praestent, purissimam castitatem seruent , isλudamque paupertatem amplectantur , sed etiam in omni vitae parte ad Regplaria In

stituti normam accurati istine dirigenda semper animo, cubantes cuin om ii sermone, voce , gestu,Omnique orpori Maim e motu summam modestiam & humilitatem cum ardentissima charitate colunctam ostendant, tum ipsa mentelia cogi- ratione, quantum per humanam infirmi inteni licet, Deo continenter. 4dhaerstanx. Senior eι talis deputetur,o VI olim g

nus virtutu Nouitii recte institui & erudiri possint, maximum studium adhibeatur, ut ad

174쪽

D. M. FULIENSIS . assad officiu Magistri Nouitiorum is semper eligatu in quo cu vitae sanctitate docendi

peritia,& cum autoritate & grauitate comitas&mansuetudo certet, Vt tanto muneri recte gerendo par esse possit. Quantum fruetum ex Orationibus suis percipiant Nouiris, quamque utilitatem ex

4acramentis conse quantui etiam ij qui forte Sacerdotes sunt, consideret & scrutetur Magister, ut ex eo quam frequenter eorum usum de bdat eis cocedere, ccrtius colligat. Edoceat illos omne animi sui siue turbi- du, siue traquillum statu, omnes molestias, tentationes, perturbationes, iucunditatem .

etiam & pace spiritualem tibi patefacere,& eorum sensus atque altactus intimos studeat petitis; pernoscere. Quod quidem ad eos reecto instituendos magno eritii pra

Colloqui cu Extraneis, siue propinqui, siue alieni Di, aut nunquam , aut perraro, cum grauis causa postulauerit, eis concedat,praeteretim ante Proselsionem. Et cum concedet, vel ipse, vel alius ab eo missus colloquio intersit.

175쪽

In seipiis apud Magistru accusadis humilitatem studiose exerceant, Omnique generi sanctae mortificationis enixe operam det. Libere colloquendi inter ipsos consuetudinem, & solutam quandam familiaritatem minime permittat, alium cum alio praecipua amicitia coniungi non sinat, nec eos cum Professis quidquam commercij habere patiatur. Alia quam quae ad mores eorum serm dos,&ad Disciplinam Regularem pertianere iudicio Magistri declaratum fuerit,neque legant, neque scribant .Isque sciat qua

quisque eorum lectione occupetur. Vt Psalterium memoriae mandent,curet.

Corona Monachali, nisi qui alterius ordinis Monastici Prosessi fuerint, usque ad

Professionem careant. Sacerdotes secula res qualem habent, retineant. Ante cofectum annuae Probationis curriculum nulli eorum liceat, ne sub titulo quidem patrimoni j, ad Ordines promouerri. Nec Superior Congregationis possit in hoc dispensare. Ad Professionem admittendus duobus

176쪽

' B. N. FVLIENSIS . istmensibus ante Professionem omni rerum sesarum cura & administratione se prorsus expediat.

Cum de bonis suis ante Professionem disposituri erunt, nihil illis ne nutu quidem significetur, quo libertas eorum in hac dispositione facienda tantulum possit impediri. iSi quam renuntiationem facturi erunt, aut aliquid dare Congregationi in animo habebunt, caueatur ne quid contra sacri

Concilii Tridentini Decreta fiat. Ante omnia quidquid est in eorum Rc-gulis quibus eorum officium latius explicatur quam diligentissime seruare studeat, easque tum priuatim singuli crebro legant,

tum singulis mensibus uniuersi magna voce recitandas audiant: & quid minus observent, inquirant, ac se corrigam. Si non potes, liber digetae,cte. Si quis e orum dimittendus erit, id magna cautione adhibita prudenter fiat, ut ea res neque dimissi animae, aut famae , neque Congregationis existimationi detrimento sit .

Cur dimitti debeant, hae potissimum causae

L sint

177쪽

sino: Si quis ingenio, aut natura si ad aliquod Votorum praestandum perdissicili: si moribus iis sit, quibus Congregationis c6- cordia & tranquillitas turbari , aut infim 'miores ad peccandum impelli facile possint: si denique nostrae Congregationis Instituto minime congruere videatur. Restituantur ei quaecunque attulerit,excepto quod in eius ipsius usum forte com sumptum fuerit, aut si quid forte Congregationi legitime dederit. Quod tamen idisum restituendum,nec ne,sit, iudicet Superior Congregationis, aut Prouincialis, si fuerit. Magister Nouitiorum causas cur aliquε ieκ sibi creditis Noviiijs dimittendum pu- , tet, adiunctis sibi Fratribus Vocalibus sui Monasterii Superiori Congregationis, aut, Prouinciali patefaciat . Isque quid opus sit facto, cum Seniorum Assiitentium consilio

definiat. .

od si Nouitius sponte sua velit discedere, Magister ne sit molestus in eo retinendo. Tantum cohortationem benignam

adhibeat, & preces ad Deum pro eo.

178쪽

B. M. FULIENSIS . rες Si quis cum semel dimissus fuerit, aut sponte sua discesserit, denuo recipi petat, quaeratur de eo per literas , si fieri potest, ex . eo ipso Monasterio quod reliquit. Tugister Nouitiorum re cum Vocalibus suis in Capitulo suo expensa, consulat per literas Superiorem Congregationis , aut Pr uincialem, suam, suorumque sententiam adiungens. Ipse autem Superior Congregationis , aut Prouincialis cum Seniorum Assistentium consilio , quid fieri debeat, constituat. Nec liceat ullo pacito non accepta responsione Superioris consulti petente in Monasterium recipere, nisi forte propter maximi momenti causam Capitulum eius Monasterii pro Hospite accipiendum

censeat.

De Professione, trioa eam agendis.

Tune suscipiatur in Congregatione,cte. Decu .so Probationis, aut Nouitiatus annuo sp tio , nullus ad Professionem admittatur, nise

s per Vocum pluralitatem eorum qui sunt

179쪽

in Monasterio Vocalium, accedente Magistri Voce cuius potissimum haberi ratio debet approbatus.

Cum igitur ex pluralitate Vocum constitutum fuerit, admittendum esse ad Professionem Nouitium,admoneatur de re tota Supprior Congregationis, aut Prouincialis, deque suffragiorum numero, quae in id conuenerint. Qui rem diligenter examinatam , momentoque suo ponderatam communicet cum Senioribus, & cum eorum consilio statuat in Domino quid agi debeat. Admissurus autem Nouitium ad Professionem, ea Caerimonia vel ipse defungatur, vel alteri qui nomine suo desun. gatur, mandet: idque in eodem illo Monasterio, in quo ille Probationis curriculum

confecit.. Suscipiendus autem in Oratorio, cte. Proses

sonis faciendae ratio erit, ut in Ecclesia coram Superiore Congregationis, aut Pr uinciali, aut alio ab altero eorum delegato, caeterisque Fratribus presentibus N

uitius ritu & formula praescripta Votum emittat his verbis: In

180쪽

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Amen. Anno a Natiuitate eiusde N.die N. Mens s N. Ego Frater N. cognominatus in Saeculo N. Clericus, vel Con uersu s, de tuli loco & Dioecesi, promitto Stabilitatem

meam, & Conuersonem morum meorum,& Obedientiam secundum Regulam S. Benedicti, & Constitutiones Congregationis Beatae Mariae Fuliensis,Ordinis Cisterciensis, coram Deo & omnibus Sanctis eius, quorum Reliquiae habentur in hoc loco constructo in honorem Sancti N. In praesentia Domni N. Superioris dicta Congregationis, vel Prouincialis, vel Prioris

talis.

Hanc autem formulam Prosessurus ipse, si potest, sua manu scribat, ut est in Reg la. Idemque post in Libro ad eum vium comparato iterum scribat,& subscribat. . Cui Liber, Professionum Liber appellandus,diligentcr asseruetur: cique si qua controuersia inciderit, plena fides adhibeatur. Post Professionem nouus Professus eidem Magistro, eidemque Disciplinae toto proximo triennio subiit. Eodemque tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION