Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

facere debent ante susceptionem Habitus. Quartum de loco in qu in Habitu induendi sunt,&de tota Disciplina Novitiatus eorum . Quintum denique de Prosessione, &vitae ratione post Professionem tenenda.

De Impedimentis in hanc sens regationem recipi prohibentibus.

Impedimenta praecipua quibus arcentur homines ab hac Congregatione, sunt de-icem. Primum est, Aetas maior, aut minor aequo. Quod ita intelligatur.Si qui vultiadmitti in Ordinε Clericorum huius Congregationis, sit septemdecim annis expletis minosiaut quadraginta quinque maior. Si Conuersus futurus sit viginti annis mi nor , aut quadraginxa maior . Si futurus Donatus stivigintit quinque annis minor, aut quadraginta maior. In qua tamen re , vidi in alijsi pedimentis sexto, nono Scdeeimo exceptis possit a Superiore Con gregationis interdum cum Seniorum Assi istensium consilio, propter maSnam caun

162쪽

B. M. FULIENSIS r 7sam, puta , virtutem, aut scientiam, &c.

dispensari. . l l l

Alterum Impedimentum est si quis Haereticus aliquando fuerit, aut de Haeres probabiliter suspectus. Π Tertium, si Schismaticus fuerit . . rQuartum, si Claricorum Fratrum Habitu petens ea Irregularitate sit astrictus,quae nullam, aut difficilem Dispensationem a

Quintum , si non sit e legitimo matri

. Sextum, si aere alieno si obstrictus, aut si aliquarum perionarum egestati subi siue

Septimum , si laturus Gςimus linguae

Latinae sit imperitus. l si s s:

Octauum, si qua ignominia noratus si, praesertim in ipso loco, in quo habitu petit. Nonum, si sagitiis, aut sceleribus sit co-

- Decimum , si corporis infirmitate lab ret, quae Disciplinae nostrae austeritatem diu ferre non posse videatur.

Quibus de rebus si quis eorum qui po-Κ a stulant

163쪽

148 CONSTIT. CONGREG.

stulant Habitum , interrogatus id enim praetermittendum nunquam est) vcl in una aliqua mendacio fefellerit, cum rei veritas postea comperta fuerit, liceat in fraudis huius poenam, aut nondum Prosessummissum facere: aut si iam Professus est, Clericum quidem ad Ordinem Conuersorum dei jcere,aut Voce Actiua & Passiua in perpetuum priuare, aut etiam ordinibus sacris ei interdicere: Conuersum autem ad vilissima quaeque ministeria semperabijcere, aut etiam Conuersorum postremu constituere, aut alia graui poena castigare ad arbitrium Superioris Congregationis. At-lque hoc Decretum unicuique postulatium Habitum, antequam induatur,& iterum antequam Professionem emittat , coram testibus legatur, nequis excusandae igno- rantior relinquatur locus. Nec vero desunt alia non contemnenda Impedimenta caute & sagaciter exploranda . Quale est, Si qui recipi vult,aliqua humana ratione, non diuini honoris, aut animae salutis studio mero adductus ad Reliasionem se conferat: Si pertinaci, superbo,

164쪽

B. M. FULIENSIS . I saut elato ingenio sit: Si diuturna grauiter peccandi consuetudo eius animς quasi callum obduxerit. Si deformis corpore supra modum sit. Si parum mentis compos, alit fatuus esse videatur . In quibus omnibus considerandis & expendendis cum diligentia adhibita fuerit, quod instituto& utilia tali Congregationis magis congruere videbitur, nec charitati repugnabit, id sequendum erit.

possulantium Habitum Examinatione oficio ExaminaritIum.

sicut ait Apostolus probentur spiritus, si cic. Vt quis ad aliquod Monasterium Congrcgationis accesterit, petens in Fratrum numerum aggregari,Superior Monasterij adiunctis sibi duobus, ijsque primis Senioribus nisi forte alteruter postulanti propinquitate , aut maiore aliqua necessitudine, amicitiaue coniunctus sit. Tum enim proximuab eo Seniorem ad id negotium adhibere conueniet interroget & examinet hominem , prudenter inuestigaminum quae prae

165쪽

iso CONSTIT. CONGR.

. dictorum Impedimentorum habeat: numqua corporis , aut animi conditione ad huius Congregationis institutum requisita careat: quo spiritu, humano, an diuino fer tur: an denique vitae generi & instituto C6gregationis aptus sit. Videat pro ratione ordinis in quem ille admitti petit, num qua dote, aut qualitate ad eum ordinem necessaria destitutus siti In Clericis futuris , quibus literis imbuti sint: in Conuersis futuris, quod artificium calleant: in Donatis, qua prudentia, consilio & integritate, quibus etiam corporis viribus valeant: in omnibus denique, quatum corporis sanitate, tum animi virtute &religione sint praediti. Poscat etiam ab eo Literas Testimonia-Ies a duobus minimum idoneis Testibus subscriptas, quibus testatum fiat,ipstim qui

recipi petit, neque natum extra legitimum Matrimonium, neque aere alieno obstrictu, neque cuiusquam administrationis rationibus reddendis obnoxium, neque facinorosum esse, iuxta Sixti V. Del. rec. Constitutionem . Quod si ille huiusmodi Litera-

166쪽

rum testimonium non habet, det operam, ut habeat. Inῖaque relicta Constitutio

seruetur . 'Atque ut animus & ingenium Postulan- tis certius & exploratius cognoscatur,idem Superior det negotium alteri dictorum Seniorum ut eum diligentius per complures dies, sicut expedire iudicauerit, examine ea demiue opera nostrae disciplinae, atque Instituti rationem edoceat; quid illi sit praestandum, aut exercendum in Monasterio, praesertim vero quid tolerandum , nihil reticens asperiorum , exponat. Quo intellecto Postulantis animus,aut si satis habet roboris,in sententia,consilioque confirmetur aut si fluctuat, incoepto viribus maiore pr denter desistat. Eodem tempore de eius conditione, imoribus I anteacta vita etiam abExtraneis de longinquis , si opus sit, exquiratur. Aduenae quibus tantum expectandi cultas non est, citius recipi possint, arbitrio

Superiori S. Ergo si veniens perseuerauerit cie. Cum in

hac disquisitione tantum temporis postum

167쪽

fuerit, quantum ad explorandum , cogno stendumque hominem, ei usque conditiones Superior Monasterij & Seniores adiuncti satis esse iudicauerint, nihilque fuerit

inuentum, quamobrem aspernandus, aut reijciendus esse videatur, taquam ad Congregationem minus aptus: cum denique ea probitas animique constantia in eo notata fuerit, ex qua perseueraturum eum in

suscepto proposito facile speretur: tum sane quaerant i jdem ex eo, qua mente & voluntate sit. Si perstet in sententia, Superiorem Congregationis, aut si Prouinciae sint,

Prouincialem commonefaciat, remque tΟ- tam ut euenerit, & suum Seniorumq. adiu-ctorum iudicium perscribat. Superior autem Congregationis cum consilio SenioruAssistentium statuat de postulante, recipi, nec ne, debeat, prout ad diuinam gloriam& bonum Congregationis magis conducere existimauerit. Quod si Prouincialis sit, eodem modo constituat, adhibitis in consilium Superiore & Senioribus Monasterij in quo habitat.

168쪽

B. M. FULIENSIS. Is 3

It in cella Hospitum cic. Simul atque Superior Congregationis, aut Prouincialis literis ad se scriptis respondens eum de quo agitur, recipere, vel missum facere iusserit, si quidem recipiendus est, mittatur quamprimum ab illius Monasteri j Superiore ad Monasterium Nouitiatus. Vbi in ipso suo Vestitu , modesto tamen & humilitati noui status suscipiendi consentaneo, per aliquot dies , ut Hospes, sit. Quo tempore generalem Confessionem peccatorum suorum faciat,& a Magistro Nouitiorum rerum spia ritualium & casestium Meditatione exerceatur ; maximeq. earum quas is illi magis congruere iudicauerit: siue cogitatio fuerit inani Ismae vanitatis Mundi fallacissimi, rerumque omnium caducarum, & mortalium siue poenarum & suppliciorum sempiternorum peccantibus constitutorum; siue quatuor rerum postremarum hominis: sue

169쪽

i CONSTIT. CONGREG.

siue Passionis & Mortis cerbissimae Domini nostri IE S V Christi: siue summarum

utilitatum, uberrirnor unaque fructivi a qui percipiuntur ex Instituto Monastico, aut aliorum id genus . Quae Magister Nouitiorum facilitati consuens tradat illi in capita distributa, ut ea minori negotio cogitatione verset. Idemque Magister illius captui. sese accommodans descript & dispositas horas quibus quodque caput meditandum erit, assignet. Atque ut eae Meditationes Noviiijs tradendae in promptu habeantur, mandetur alicui Patrum Congregationis, ut eas articulatim,distincte dilucidet. conscribat. Postea autem sit in Cella Nouitiorum Hisdiebus in hac exercitatione consumptis, cuprogressus in omni virtute, maximeque humilitate faci di spem dederit, induatur sane in Domino Habitu Nouitiorum, & in eorum Cella per annum sit. Vestes eius, & si quid pecuniae ut aliud suum attulerit, scribantur: & omnia usque ad Professionem eius diligentcr asseruentur, nisi forte dum Nouitius est,aliquid eo

170쪽

FVLIENSIS . a s

rum in ipsius usum insumi contigerit . Induantur Noviiij in Capitulo coram Fratribus, adhibitis Caerimonijs in libello descriptis. Atque haec actio perscribatur in Codice in cum usum comparato , adscripto die, mense, anno, nomine , cognomine, patria, Dioecesi, & aetate Novitii: tempore etiam quo investitu suo vixit in Mo. nasterio,denique nomine Superioris,a quo Habitum acceperit.

Quonam in Monasterio debeant Habitu indui , quidque facere debeant toto

tempore Nouitiatus.

Si quando diuitiae benignitatis munere nostra Congregatio sic propagata fuerit, ut in Prouincias possit diuidi, sit in quaque Prouincia Monasterium Institutioni Nouitiorum destinatum: eoque Postulantes H, bitum quos accipere visum fuerit, e tota

Prouincia mittantur. Quuniam autem alendae tantae multiti

dini Nouitiorum quae fortasse erit, vix sus i ficient

SEARCH

MENU NAVIGATION