장음표시 사용
211쪽
T Capituli generalis celebrandi ratio quam propter argumenti longitudinem e Capite tertio Re gulae ad quod pertinebat , in hunc locum consulto reiecimus distincte & dilucide tradatur, eius descriptionem in certa capita
Primum, quo quaeritur quid sit Capitu- Ium generale,& quae sit eius potestas. Alterum , de ijs qui sunt in Capitulum
, - Tertium de Discretis ad Capitulum a quoque Monasterio delegandis. Quartum, de tempore & loco celebra di Capituli. . Quintum, de eo quod in primo Consessu Capituli fieri conuenit. Sextum, de eo quod in aliis Consessibus fieri debet, de Absolutione Osficialium, de reddendis a quoque rationibus administrotionis suae.
212쪽
. B. M. PVLIENSlS . r; Septimum,de Electione Praesidis & Desinitorum Capituli,& reddendis a Superi re Congregationis rationibus administrationis suae apud eos. Octauum, de Elactione Superioris Co gregationiS. Nonum, de Electione Seniorum AG- sentium, Visitatorum, & Procuratoris ge
Decimum; de Electione Prouincialium, di alioru Superiorum cuiusque Monasterij. Undecimum & vltimum,de ultimo Consessu, & clausula Capituli .
De bapitulo generali , o pM sit
Capitulum generale est primariorum Iratrum Cogregationis coetuS totum corpus Congregationis referens . Cum enim fieri non possit ut uniuersa Congregatio in Vnum locum conueniat, dum primarii Fr tres Gongregationis de rebus ad utilitatem totius Congregationis spectantibus deliberaturi conueniunt, tota Congregatio
conuenire censetur. - . - . M.
213쪽
Penes Capitulum generale cst summa potestas Congregationis: quippe cum eiussit eligere, deponere, aut confirmare ipsum generalem Superiorem Congregationis,&alios quosque praecipuos Congregationis ossiciales & Supcriores cuiusque Monast .rij: item sancire & decernere arbitratu suo debito tamen & praescripto ritu quae a i ta Congregatione seruanda sunt: denique de maximis quibusque rebus tum ad unia uersam Congregationem, tum ad singulos Fratres pertinentibus constituere.
Quos Primarios, id est, primos Fratres Congregationis diximus Capitulum generale componere, hi sunt, Superior Congregationis , Seniores Assistentes, Visi tores, Procurator generalis, Prouinciales di Superiores singuloruin Monasteriorum, in quibus praeter Superiorem sex minimum
sint Vocales, hoc est, Vocis Acti uar & Passuae participes. Nisi Superior Congrega
214쪽
tionis propter causam dispensaverit cum aliquo Monasterio, adhibitis in consilium Senioribus Assilientibus.
Primariorum etiam nomine comprehe.dimus Discretos , quasi prudentes & gr ues Fratres a cuiusque Monasterii Conuentu delegatos,& Conventuum suorum in Capitulo generali vicem praestantes . Quorum quae ratio & osticium sit,quoque modo creari debeant, explicandum est.
De Discretis ad Capitulum a quoque Monacterio delegandis. Discreti, quasi Legati quidam omnium
Conventuum Congregationis ad Capitu lum generale,in singulis Monasterijssing li eligantur. Itque sint ex Vocalibus eius. dem Monasterii, nec minores viginti quinque annis. Cumque mature, & octo minimum diebus antequam ad Capitulum proficiscendum sit, electi fuerint, adiuncti comites Superiori sui quisque Monasteri j eo se conferant: atque ibi tum pro suo toto Conuentu, tum pro singulis eius Fratribus
215쪽
roo CONSTIT. C ON GR. qui voluerint de quacunque re agere cum Capitulo , Legatione fungantur.Nihil a tem sibi mandatum ab eis vel singulis, vel uniuersis ad Capitulum ferant, nisi scriptu,& a mandantibus subscriptum , adiuncta etiam in mandatis totius Conuentus quae in Capitulo Monasterii palam dentur) s gilli Monasterij impressione . Alioqui nulla fides eis habeatur. II
Ijde Discreti renuncient Superiori Congregationis & Senioribus Assistentibus de si tu fili tuisque Monasterit,eiusque omneS angustias dissicultates exponant . Ad- . dant de Superiore eius quomodo se gesse rit toto ossicis sui tempore ; quem se in Fratres . quos se Fratres in eum praestiterint quomodo diuinum ossicium celebratuni fuerit in Mohasterio, quomoda seruata Regula & Constitutiones, quae denique totius Monasterii tum Spiritualis, tum temporar
Praesit Superior Monasterij Electioni DG creti faciendae, quamuis in ea suistagium non laturus. Eaque facta disceda ut agen di de quacu quere quae ad Capitulum ge-
216쪽
M. FULIENSIS. Ior nerale spectet, libera & soluta sit Fratribus potestas . Porro haec Electio sic fiat. Singula nomina & cognomina Fratrum
Monasterij eligibilium in singulis Sched
lis eiusdem magnitudinis, formς & coloris, eadem manu scripta singulis Fratribus vocalibus dentur , ipsorum tantum quibus dantur nominibus exceptis . Ac paucis post diebus conuocato Capitulo M ninci ii ioeum Superior praesens & praesidensi exposuerit, cuius rei causa Fratres conuocati sint, eosque ad Disereti Electi nem defixa in unum Deum mente religi se s ciendam hortatus fuerit, ponatur iamedio Capitulo loco conspicuo, Urna, vel Capsula. Tum quisque Vocalium Schedi iam nomine Fratris cui suifragari cogitat, inscriptam ex aliarum numero selectam, cicomplicatam ordine suo modeste accedens in eam Vrnam, vel Capsulam conisciat.
Quod cum ab omnibus Vocalibus factum fuerit; Superior, & qui Vocalium postremus est, ordine. Scrutatores futuri pr deant, & in conspectu & luce Capituli, ii uersa Vrna omnes Schedulas primo din
217쪽
merent, ut cum numero Vocalium aeque
tur alioqui vitium csset in Electione deinde legant , & nomina in eis scripta magna voce pronuncient, & quisnam Eligibilium alios numero Suffragiorum cincat,demonstrent. Is enim sine dubio Discretus legiti
Quod si duo, vel plures numero Suffragiorum aliis Superiores, inter se pares extiterint, tum sane res ad Calculos reuoc tur, hoc modo: Ex his de quibus ambigitur, q*i primus est Ordine, proponatur, ut de eo in ciuifragium eatur. Et cum singulis Vocalibus, excepto eo de quo agitur, singuli Calculi Albi, singulique Nigri dati fuerint, Nigri Suffragationem, Albi Refragationem significantes, si hic qui propositus est , amplius dimidia parte Calculorum Nigrorum habeat . Discretus sit. Sin minus , notetur numerus Suffragi rum quae habuit. Et proponatur eodem plane modo qui Secundus cst ordine rpost si necesse fuerit, Tertius', & Qua tus, "cunque parem numerum Suf- ragiorum habuerint. Vt enim repertus
218쪽
B. M. FULIENSIS . et o3 fuerit aliquis , in quem amplius dimidia
parte Vocalium suffragando consenserit, is Discretus cestatur. Quod si forte in nullum eorum tot Suffragia concurrerint, cum notatum fuerit quot cuique Suili gia contigerint , facta eorum comparatione, qui numero vicerit, Discretus sit. Quod si du bus,vel tribus par numerus euenerit, cu caeteris reiectis de his ordine propositis iteruin Suffragiuitu fuerit,si pares esse perstant, qui primus est ordine, Discretus habeatur. Discreto sic creato, detur ei Literae Testimoniales a duobus Senioribus & Secretario subscriptae, & sigillo Monasterii obsignatae, quibus de eius Electione in Discretum fides fiat. Nec possit sine iis in Capitulum admitti. Sint autem eae Literae his verbis scriptae. Mittimus ad PP.VV.dilectissimum Fr trem nostrum N. in nostrum Discretum, secundum formam nostrae Congregationis rite& legitime electum. Cui rogamus, ut in ijs quae huius nostri Conuentus & sing Iorum Fratrum nomine vobis exponet, &de quibus vobiscum aget, plenam & induin
219쪽
bitatam fidem habere, & nos pilios vestros prD vobis Deum assidue precantes cum hoc nostro Monasterio paterna pictare cO- plecti& protegere digi mini. E Monasterio N. die N. Mensis N. Et infra, R R. PP. V. Humillimi filii, Monachi Monasterii N. N. N. A tergo. R R. PP. in Capitulo generali Congregationis Beatae Mariae Fu- liensis, ordinis Cisterciensis , in Monasterio N. congregatis. iis initis Z. Si Discretus legitimo impedimento d tentus ad Capitulum generale ire non poterit, liceat Capitulo Monasterii alium ex eodem Monasterio repetita Electione sub--gare, si tempus permiserit. Alias mutari vo possit. Atque haec de Di scroto hactenus. - Si Congregatio nostra diuino munere sic aucta fuerit, ut in quinque Prouincias di midenda sit ad Capitulum conueniant Prominciales tantum , & cum singulis reorum bini Discreti, qui in Capitulo Prouinciali
inte Generale. proxime celebrato ex eo
et Um numero qui ad illud conuenerint ; eo quem dixitnias eligendi modo creandi sunt. Iisque ut supra cictym est, mandari com-
220쪽
mittique possint omnia pro prouincia cum Capitulo agenda. ι Si qui Senior Assistens, aut Visitator,aut Prouincialis est, idem sit Superior alicuius Monasterii, Capitulum generale obeat, Ut benior ASistens, Vilitator, aut Prouincialis di Superior. Alius autem nullus ex eodeMonasterio praeter Discretu ad Capitulum se conserat . ipse autem cum consilio Seniorum Monasterii ex Vocalibus eius eligat & constituat quem Superiorem Mon sterio relinquat , hoc osticio ita functurum ad noui Superioris aduentum, ut nihiI
in Monasterio in nouet. VQuod si quis eorum ex quibus Capitulum constitui debet, existimat se legitimo impedimento prohiberi quominus veniat, scribat illud ita mature ad Superiore Congregationis , aut ad alium Capitulum conuocantem per literas tuto perfercndas, ut' ab eo responderi possit, num illam excusationem probet,& si non probet, ille in tempore adeste possit. Si autem alicuius Monasterii Superior sorte obierit, Supprior pro Superiore non
