Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1 6 CONSTIT CONGREG. De Ordine Congregationis. in

Cap. LXIII.

m n c. Post Superiorem C

gregationis omnes alios dignitate antecedentem, secundum locum obtineant Seniores Assistentes. Qui tamen in administrationem Monasterii in quo vivent, mianime se interponant, nec iurisdictionem ullam habeant in eo, neque in Spiritualibus, neque in Temporalibus. l . Hos proxime sequantur Visitatores: ita videlicet, ut cum in Visitatione sua,& in . . . Conuentu Capituli generalis Senioribus. Assistentibus proximi caeteros omnes an- . teeant, reliquo tempore infra Superiores Monasteriorum in quibus commoratur, locum habeant. Visitatores sequatur Procurator gener Iis in Capitulo tantum generali , Prouincialibus, & aliis Superioribus Monasterio- rum praeiturus, extra Capitulum cis concessurus. Qui Procurator obediat Superiori Monasterii in quo vivit. is tamen Sup ι rior

192쪽

rior petenti illi facultatem 'exeundi e M nasterio nunquam deneget, neque negotia quae gerit, exquirat, nec Chartas eius scrutetur . Ideoque liceat dicto Procuratori Generali Cellulam suam obserare. In suo tamen proprio negotio, nisi de illius lice tia , nihil agat. Caveat etiam Superior ne eum ulla occupatione implicet, & cum eius Cellulam visitabit, Chartas non attingat. Restant Prouinciales, & his inferiores Superiores cuiusque Monasterij, quorum inter ipsos ordo Monasteriorum quibus p sunt, ordini accommodetur . Hic autem Monasteriorum ordo spectatur ex antiquitate temporis: ut quo Monasterium quodque prius receptum est in CG gregationem, hoc locum priorem obtineat. Ex quo fiat, ut eius Monasterij Superior Superiori alterius Monasterij posterius in Congregationem recepti praeeat . . n mi li Eadem ratio in ordinandis Prouinςijs, si quando in Congregatione fuerint, tene

tura

Cum tamen quis Monasterii Superior erit in alieno Monasterio,Superior illius ea

193쪽

1 8 CONSTIT. CONGR.

modestia sit, ut ei loco cedat, alia praete rea re nulla. Eodemque modo Frater c

iusque Monasterij Fratri alieni Monasteris

Sacerdos Sacerdoti,Clericusclerico, Co- uersus Conuerso, Donatus Donato locum superiore concedendo cumhumilitate ch,

ritatem exerceant.

In quoque autem Monasterio hic sit o do. Secundus a Superiore, si Abbas fuerit, Prior : si minus, Supprior, tum Magister Nouitiorum, post Decani, deinde Sacem dotes . Quorum ut quisque est Professione antiquior, ita alium antecedat. Sequantur Clerici, postea Conuersi, postremo Donvit . Quorum omnium quisque pro antiquitate temporis quo Professus est, & in Cot gregationem adscriptus fuit, Clericus inter Clericos, Conuersus inter Conuersos , Donatus denique inter Donatos locum

habeant.

Liceat tamen Superiori, quemadmoduest in Regula , nonnunquam propter vitae meritum aliquem ordine Professionis posteriorem in locum superiorem promouere, itemque qui Professione prior est, propter

194쪽

B M. FU LIEN Sa S. I 79. indignitatem ad locum inferiorem abii

cere . . . . u.

In ipsa appellatione nominum oee. Haec Congregatio cum e Monasterio Beatae Mariae Fuliensis orta sit, Congregatio Beatae Ma riae Fuliensis appelletur. Superior Congregationisis omnibus Pater & Domnus dicatur . Alij Superiores, siue Seniores Assistentes, siue Visitatores, siue Procurator Generalis, siue Prouinciales, aut denique Superiores singulorum Monasteriorum, &ab alijs, & inter se Domni tantum vocen

tur.

Reliqui iuxta pnaescriptum Regulae ab inserioribus Domni, a Superioribus Fratres

nuncupentur.

Retineat quisque nomen suum propriti, si quidem fuerit alicuius Sacti nomen: CO-gnomen deponat. Pro quo nomen alicuius Sancti praefixa Praepositione, de , vel, a, in sexto Casu efferendum accipiat, idque a Superiore suo, quo tempore Congregati. nis Habitum Nouitius suscipit.

- Vbicunque autem sbi obviant Fratres cte. CaFrater in Fratrem inciderit, posterior ordia a Lia ' M a ne a

195쪽

ne a priore Benedictionem petat , & incli-- nato corpore caput humiliter aperiat. Si vero Superior obuiam factus fuerit, Frater aliquantum deflectens de via, conuerso ad eum vultu, profunde se inclinet.

perioris Congregationis, tum aliorum quorumvis Superiorum in Capitulo Gen tali fiat modo separatim descripto. Vt autem honorum & dignitatum cupiditati , omnique ambitioni, quantum fieri potest, obstruatur aditus, decernimus, ut siquis Superioris Congregationis, aut aliam quamcunque dignitatem Congregationis,

aut aliam quamuis externam ambierit, aut ut ea mandetur alteri cuiuis, conatum adhibuerit, is voce Actiua &Passiua in perpetuum careat, vel etiam grauiori poena puniatur arbitrio Capituli Generalis.Quod si quis aliquem ei rei dare operam cognouerit, nisi quamprimum deferat ad Capi tuli

196쪽

B M. FULIENSIS . igi

tuli generalis Praesidem, eadem Poena te-- matur. Quae tamen possit interdum a C pitulo minui. Et in uniuersum quisquis es, 'rquod officium, munus, Ordinem, aut gra ,

dum superiorem in Cogregatione vcl Mo nasterio studuerit adipisci, graues poenas luat: ut eius exemplo alii sapiant, & lhuic teterrimae pesti nullus sit in Congregatione locus. Quod si quis contra hoc Decretum. dignitatem , vel ossicium ambitum fuerit assequutus, is praeter dictas poenas, dignitate etiam , aut ossicio adepto mulctetur,. aut ijs fungi, quantum in nobis sit, prohibbeatur. Nec contra hanc Constitutionem unquam dispensetur. Priores , ubi Prioratus tantum,non A batiae fuerint , habeant omnia Privilegia& Iurisdictiones quas Abbates: ijs tantum exceptis Privilegiis,'quae Abbatibus per

Benedictionem conferuntur.

. Superiori cuiusque Monasterii rite in Capitulo creato liberam pote statem in Monasteria, loca, & Personas eorum fidei creditas tam in Spiritualibus, quam in Temporalibus secundum Regulam Sanctissimi

M a Patris

197쪽

' mus: ut ex eorum praescripto regendi, gubernandi , coercendi, puniendique qui sibi commissi fuerint, ius habeant. In notitiam Episcopi, c. Cum haec Congregatio sit ab Episcoporum Iurisdictione si luta ac libera , Sanctaque Sedi Apostolicae immediate subsit, quotiescunque quid e literit in ea maioris potestatis autoritate constituendum, id non ad Episcopum, sed

ad Superiorem Congregationis referatur .

Prudenter γ cum charitate 'vitia amputet . S

periores ut in cuiusque animo aliqua immoderatior cupiditas apparuerit, coerceat. Nec solum peccata commissa vindicent,sed etiam, quod maius est, ne committantur, quam maxime prouideant. Itaque si quem in cibo,aut potu intemperatiorem animas uerterint, si pigrum, aut inertem, si nimis somno indulgentem, si vestitus elegantioris,aut aliarum deliciarum cupidum, si pertinacem & sui iuris, aut elationem animi prae se ferentem, haec omnia tanquam spinas quasdam ex eorum animis prudentere uellere madeant,& malo nascenti quod

198쪽

corroboratum dissicilius sanaretur, sole ii curatione tempestiue occurraqt .

: De Praeposito Monasterii. Cap. LX V.

O Minationem Monasteris sui,=c. Praeposude quo hic agitur, nomine intelligatur a nobis in Abbatijs quidem Prior, in alijs vero Monasteriis Priorem pro Superiore habentibus Supprior. Quem propter grauissimas, verissimasque causas , quas hic Sanctus Pater enumerat, sicut & caeteros Monasterij Officiales, a Superiore st tuimus eligendum . . Superior cuiusque Monasterii clim eae Capitulo generali in suum Monasterium venerit, officiales eius adhibitis in consilium Senioribus , si visum fuerit, absoluat, alios constituat in Domino, aut si magis

expedire iudicauerit, veteres retineat &confirmet, aut partem eorum Aisdemque Senioribus consultis eos cum opus fuerit, deponat. Quod tamen parce, raroques

crit , propter graues causas .

199쪽

Quoties propter mortem, iter necessarium, aut aliam quacunque causam Mona sterio buperior defuerit, Supprior in omni re vises eius gerat, eandemque obtineat autoritatem tum in Spiritualibus, tum in Temporalibus, usque ad eius reditum, veI 'alterius noui aduentum. Quae tamen Supe-' rior discedens obseruari iusserit, obseruentur. Ac si quod maioris momenti negotium absente Superiore in Monasterio inciderit, quantum fieri poterit, ad reditum illius integrum reseruetur. - In primis videat Supprior, ne quid contra Superioris absentis voluntatem innouet, ut Fratribus obsequatur: aut Regul ris Disciplinae seueritate vel minimum rei xet , sciens si fecerit, non impune fore.. De caeteris ad Superioris ossicium pertia nentibus dicetur fusus in Rituali. .

De Ontiario Monasterj. ,

Voties Munera, aut alia quaevis extra ordinem afferuntur in Monastet . . rium

Cap. LXVI.

200쪽

. D. M. FULIENSIS . a 83rium, de iis Portarius Superiorem admoneat: Literas etiam omnes sibi traditas ei

det.

Quantum fieri poterit, neminem Silenti j tempore in Monasterium intromittat. Caetera quae ad ossicium eius pertinensi in Rituali legat, studioseque seruet.

Cellam debet habere iuxta Portam, In ea

Cella sit Oratorium aliqua religiosa imagine ornatum: ante quam Fratres prodeu tes, aut redeuntes breui saltem Oratione, aut actione gratiarum cum Deo agant. Sit ibidem Tabula, in qua omnium Frutrum Monasterii nona ina ordine descripta sint. Noteturque quisque prodiens e Mon sterio per impagem exemptilem, soramini quod e regione nominis eius in Tabula sit, ab ipso cum egreditur,insigendam,cum reuersus est, eximendam. Monasterium autem ροc. Sit nobis persuasum, multo melius & praestabilius esse Monasteria iam fundata confirmari & stabiliri, quam fundari noua. . 'Quantum fieri poterit, nulla posthac intra muros Vrbium recipiantur Monasteria,

SEARCH

MENU NAVIGATION