Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 CONSTIT CONGREG.

sed ab hominum habitatione semota. Monasteria in Congregatione posthac aedificanda ad exemplar descriptum aedificentur: & quae iam aedificata sunt, ad eiusdem exemplaris formam, quantum fieri

poterit, reuocentur.

Quae Monasteria plus damni quam commodi afferre Congregationi perspicuum erit, ea solius Capituli generalis iudicio dissolui possint. Extruere, instaurare, aut demoliri ardia ficia nulli Monasterii Superiori liceat sine consensu Capituli eiusdem Monasterii, adiuncta, si res maioris momenti sit, Superioris Congregationis, aut Prouincialis concessione. Vt non si necessitas Monachis vagandi Dras,cte.

Propterea quantum fieri poterit, res quaeque Temporales Monasterii per Seculares potius, & Donatos , quam per Monachos, gerantur. Idque in emptione rerum Mon sterio necessariarum, ut supra cap. 3I. de Cellerario. dictum est, praecipue seruari

volumuS. Quia omnino non expedit animabus eornm. In

202쪽

B. M. FULIENSIS . t 87 hanc verissimam sententiam scitum est ibIud Abbatis Ioannis, Quod aqua pisci est,

. id Monasterium esse Monacho . Quare ut piscis extra aquam positus vitam propaga- re non potest: sic neque Monachus extra Monasterium institutum vitae religiosae cursum facile tenere. Itaque Fratribus nostris' exeundi e Monasterio licentia quamparcissime detur .

. Ad eas tantum Processiones generales& generatim a Locorum ordinarijs indictas eatur a nostris, ad quas a cunctis Ordi nibus religiosis sine exceptione conueniri solet, sicut in Festo Corporis Christi fit. Concionandi, praesertim ad Seculares, institutum in hanc Congregationem non admittatur. Si quis tamen Frater ex doctrina quam ante ingressum Congregationis sibi comparauerit, ei muneri iudicabutur idoneus, possit Superior eum ad hoc officium, quandiu & quibus locis expedire iudicauerit, adhibere, eique propterea laboris manuum immunitatem dare. Si tamen eius rei facultatem acceperit a Capitulo generali, vel Superiore Congregati

203쪽

188 CONSTIT. C GREG.

nis, vel certo Prouinciali, & Frater ab iis vel de eorum mandato cxaminatus , idoneusque i udicatus fuerit. m M DI

autem Regulam saepius volumus in Cur

gatione legi, c. Quotiescunque Capitulum cuiusque Monasterij habetur, Caput unum Regulae recitetur. Praeterea diligenter lecti tetur priuatim a singulis Regula . Quamobrem eius exemplar singuli habeant. Roget quisque Superiorem aliquoties in anno, ut sbi pro ijs quae contra Regulam de Constitutiones commisit, aliquid poenitentiae irroget. Quod ei ne tam facile labatur in posterum , non minimo praesidio erit. ἰ

' De Fratribus in via directis. Cap. LXVJ f.

FRatres e Monasterio Superioris permissu prodituri, eodemque die in Monasterium reuersuri,accipiant Benedictionea Superiore genibus flexis,capite inclinato. Sin eodem die reuersuri non erunt, acciapiant Benedictionem toto corpore humi prostrati. Omnes in Monasterium reuersi simulat-' que

204쪽

B. M. FULIENSIS .

que sunt ingressi, Superiorem adeant , eodemque modo quo Benedictionem exituti acceperunt, iterum accipiant. Qui post quindecim dies reuertetur, eΟ-

dem die post singula diuina Osticia solan-

nhm Benedictionem in medio Choro 'ostrati, sicut in Regula praecipitur,accipiant. Prodeuntes e Monasterio Portarium admoneant , quo se conferant, & qua hora se sperent redituroS.Iter facientes bini semper minimumsint, siue Clerici, siue Conuersi,' Fratres in itinere cum aliqua transierint, ubi sit Monasterium Congregationis, alibi quam in Monasterio diuei sari non possint. Ac Superiori eius Monasterij,dum illic morantur , non minus quam proprij Monachi, obediant, nec nisi permissu illius quidquaagant cum eXtraneis.

Habeat Fratres in itinere Literas Superioris sui commendatitias, alioqui non a cipiendi , nisi ad Poenitentiam . Quod si quis in aliquod Monasterium commorandi causa venerit, Literas in eam sententiam scriptas asser3t. ι

205쪽

Si Fratri impossibilia iniunguntur. p. L XVIII.

Ut in nasteris non praesumat

alter alterum defendere. -

Η e duo Capitula seruentur ad literam.

iurgioque rei to summa pax & tra-quillitas perpetuo seruetur,statuimus, ut siquis iratus alteri cuiqua se manu; allaturii minatus fuerit , quamuis aliud nihil facia is sexta quaque feria mensis unius in Glopane & aqua humi sedens in medio Res ctorio ieiunet , ac se ipse verberibus caedat .

Quod

206쪽

B. M. FULIENSIS . tyrQuod si praeter minas verborum etiam pugnum ,aut baculum,aut aliud quiduis quasi percussurus, illi intentaverit, quamuis non percutiat, eam poenam duplicatam subeat. Si autem hoc in Superiorem admiserit, tΟ-tos tres menses eadem poena, alijsque pro rei grauitate adiungendis castigetur. Si quis quemuis Fratrem infenso antino percusserit, praeter sententiam Excommunicationis quam ipsi, facto incurrit a qua

nisi per Superiorem Congregationis , aut Prouincialem, aut cui potestas ab altero communicata fuerit, absolui non queat singulis Capitulis unius mensis virgis cardatur, & singulis sextis feriis in pane &aqua sedens humi, sicut dictum est, in medio Refectorio ieiuneta Quod si hinc grauior & enormis laesio secuta fuerit, percussori coniecto in carcerem dictae poena pro rogentur, sola Capituli generalis, aut Superioris Congregationis, aut Prouincialis misericordia remittendae. Eidemque poenae sit obnoxius quisquis Superiorem Mon

steri j, quamuis ictu leui, malitiose percusserit .

207쪽

Ut obedientes sint sibi Fratres in

uicem. Cap. LXXI.

I quis autem Frater cic. Cum quis a Sua M periore quavis de re quantumuis parua reprehenditur, statim genu flexo , demisi que capite expectet dum Superior sibi benedicat, surgendique signum det. Si vero animum eius in se paululum modo comm tum esse senserit, toto corporς prostratus humi iaceis, nec ante stirgat,quam ille iura

serit. Ac tum inclinato corpore Poenitentiam imponedam expectet . Caueat auteni ne quantumuis acerbe obiurgatus vllani vocm mittat , nisi interrogatus. Ac tum summa modestia & reuerentia respondeat

De Zelo bono quem debent Monachi habere. C ap. LXXH

seruetur ad literam.

a De

208쪽

m B. M. FULIENSIS r 3 De eo quod non omnis obsieritatio

justitia in hac st Regula com 'stituta. Cap. LXXIII.

in nulla sit in Religione capitalior

pestis inertia & languore animi quo Monachus oscitans & torpes in studio pietatis dormitat,& quasi metam persectae vir tutis attigerit de progressu faciendo in eius curriculo nihil pensi habet, merito sane S. Pater Benedictus cu tyronibus militiae spiritualis reliqua necessaria abunde subministrastet , huic etiam malo succurrendum si bi ratus, eius in Regulae suae clausula re- medium in primis salutare, praesentissimu que tradit. Id autem est, ut quanta virtu' te, quantaque religione di sanctitate vita tam multi olim admirabiles Monachi ex- celluerint, quam submissi humilitate, propti obedientia, placidi mansuetudine, patientes labore, strenui diligentia, austeri ieiunijs, insomnes vigilijs,nudi paupertate, muti silentio, segregati solitudine, benefici charitate, puri castimonia, recti simplici, N tate,

209쪽

tate, nivei innocentia, oratione denique& rerum diuinarum meditatione caelestes potius Angeli, quam terreni homines extiterint, nos etiam atque etiam confideremus, animoque contemplemur . Ea profecto cogitatio, nisi trunci,aut stipites sumus,

facile torporem omnem nobis ex animo excutiet, acerrimosque stimulos ad virtutem admouebit.Quid enim prae illis sumusΘAut cur nobis placeamus, quasi in virtute smus aliquid, cum prope infinito interuabio ab illorum sanctimonia distemus ξ Qu

modo autem virtutis praestantiam,ad quam illi per tot sudores & contentiones, per tot dimicationes & certamina assidua laboriosssime peruenerunt, nos in otio ludibundi, aut compressis manibus sedentes posse co- sequi speremus Θ Hoc igitur, Fratres, ante oculos ponamus, hoc dies & noctes assidue meditemur. Et cum illos ex eode quo nos, luto fictos fuisse, eandemque naturae infirmitatem, quam nos,habuisse intelligamus, expergiscamur aliquando tadem huius de-sdiae somno & veterno , exuamus hanc eneruatam, muliebremque mollitiem, vibriliter '

210쪽

. rillier agamus, & confortentur corda n

stra, accingamus lumbos nostros, sicut ubri :& diuinae benignitatis ope, non nostris viribus confisi, ad eandem illam persectionem animi, ac diuinam sapientiam, dc Gmilitudinem cum Deo, tandemque ad ea dem beatae immortalitatis omnibus bonis cumulatam & redundantem arcem,ad qua illos videmus ascendisse, quavis non aequis passibus,per eorum vestigia summa contemtione curramus, eodem illo qui nos beniagne praeuentos in benedictionibus dulcedianis ad hunc gloriosissimum puluere e Mundi coeno vocavit, animos & vires idoneas ministrante Deo: cui laus & gloria in secula seculorum. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION