Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 CONSTIT. CONGRE G.

Breuiaria , libri, caeteraq. omnia quae Monacho sunt v su i, non sint exquisite, aut affabre ornata: sed eorum quibus deseruiunt,pauportatem ipsa specie testentur. In Crucibus, Coronis, Agnus Dei, Ima- ginibus & alijs huiusmodi summa simplicia. tas fetuetur. Non adhibearur eis aurum , aut argentum, ac ne ebur quide: nec quidquam eorum unius Iuli, qui quinque solidis Gallis respondet vel ad summum duorum Iuliorum pretium excedat. Quod si maioris preti j fuerit, quantumuis sit dono . datum ab extraneis, non possit Fratri cuia quam habendum permitti . Omnia aedificia, Monasteriaque nostra simplicis structuramini, commodae tamen, atque opportunae ad Disciplinae nostrae ob

Nullis nisi simplicibus picturis, & in I cis publicis,hoc est, Capitulo, Refektorio,

Dormitorio, nec in omni eorum parte . sed in capite tantum , ornata sint. Eaq. simpli- cixas in posterum accurate mordicus'. t - l neatur in locis quae nobis ad noua Mon steria fundanda oblata fuerint, accipiendis.

62쪽

. B. M. FULIENSIS .

Reijciantur ea potius, quam sanet e paupertatis & simplicitatis nostrae cadori structura ipsorum magnificentiore quidquam Iabis aspergatur . Debet enim nobis else persuasissimum, nos quo incultius aedificamus domos nostias, hoc splendidius aedificare conscientias, tum nostras,tum alienas: cum studium paupertatis magisnu sit Monachorum decin. Sacerdotum & altaris ministrorum, a- .liaq. Ecclesiae ornamenta simplicia sint & ipsa, minimeq. pretiosa, non serica, nec au- Iro,argentove intertexta, quae quidem a nobis fuerint comparata. Tantum liceat Pyxidem sanctissimae Eucharistiae, & Calices

argenteos , aut etiam inauratos habere , itemq. Tabernaculum ipsum extrinsecus inauratum, intus serico panno conuestitu. Quaecunque autem ornamenta Ecclesiae pretiosiora, hoc est serica, vel auro, argento ve intertexta , vel ornata a quibusuis

lata fuerint, accipi possint. Sed moneatur seculares qui in hoc genere nobis benigne faciunt, ut simplicia, nostroq. instituto accommodata largiantur . Nemini autem

. . fas

63쪽

CONSΤIT. CONGREG. fas sit illa pretiosa petere. t

Sint subsellia Chori ex communi, via liq. ligno , minimeq. affabre ficta, tabulis, aut atteribus, antiquo more, & inter se di-

De Oblici s Diuissis in noctibus. Cap. VIII.

Oc TA VA bora noctis surgendum est O Octauae horae nomine intelligimus secundae partis noctis in tres partes diuisae

horam ultimam:Jut nox veterum more accepta,hoc est,spatium temporjs quod a S lis occasu ad eius ortum sequentis diei docurrit, in duodecim horas inaequales diui datur. Quare hyberno tempore, cum nox est quindecim horarum aequalium'& communium , quae dicitur a S. Benedicto 'cta ua noctis hora,decima erit huius alatis hinrologiorum Italicorum , Gallicorum:- tem secunda cum,dimidia post mediam

Vt surgendi signum a Sacrista, vel alio

64쪽

ad id a Superiore deputato , crepitaculo datum suerit, expergefacti Fratres continuo surgant , & gratiis actis Deo, Ang loque custodi pro noctis transactae beneficio , cum primum signum vigiliarum audierint , eant alacriter in Chorum , ingressique & Aqua benedicta aspersi , si transeant ante aliquod Altare , profunda inclia

natione venerentur. Si vero ibi fuerit sacrum Corpus Domini, id flexis genibus terram osculantes sancte adorent. Idemque faciant, quotiescunque ante id transierin t. Cum autem peruenerint in loca sua, genubus flexis pia meditatione ac precibus eni-Σe contendant animum sancto igne diuini amoris inflammatum ad Dei laudes rite re-

ligioseque concinendas excitare, donec signum postremum ossicij detur. Ritus & Caerimoniae toto diuino officio

tum diurno,tum nocturno seruandae petan- tWr e Rituali nouo ad antiquissimam consuetudinem ordinis nostri, quantum heri Poterit, accommodando.

A Choro, publicaque recitatione diuini Offch nemo absit, nisi iusto impedimento D prolib

65쪽

prohibitus , de Superioris licentia. Iique maxime adesse semper studeant, quorum aliqua propria functio est, vel ossicium in Choro . Qui autem abfuerit, det operam ut in Choro, vel loco certe alio qui sacram precationem deceat , & euagationi animi occasionem non praebeat, officium recitet. Vt iam digesti surgant. A Pascha ad Kalendas Octobris non liceat cuiquam cum post Completorium itum est in Dormitorium , supra horae spatium vigiliam producere et nec reliquo anni tempore supra duas horas,nisi Superior id nominatim concesserit.

Quot malmi dicendi sunt in nocturnis horis. Cap. IX. uualiter a statis tempore nocturna agantur. Cap. XI.

Haec tria capita Regulae observentur ad literam.

66쪽

ssuomodo Matutinorum solenni

tas agatur. Cap. XII. .

DIebus Dominicis & Festis quibus ab

opere vacatur, in Missa Conventua-Ii bini cerei accensi super altare luceat. Die-' bus vero solenioribus, hoc est,quibus cel brandae Missae maioris Superioris partes sunt, quaterni.

Uualiter priuatis diebus Matutini

agantur. Cap. XIII.

L Itania, ct completum est. Litaniarum nomine intelligimusΚyrie eleison,quod dicitur ante Pater noster.

In natalitjs Sanctorum qualiter vigilia agantur. Cap. XIIII.

SVperioribus quibusque Monasteriorum curae sit, ut dies sesti a scel. rec. Sixto V. indicti celebrentur . Quod ne D a Glia

67쪽

obliuione praetermittatur, notentur ii dies in Breuiarijs & Missalibus. Idemque fiat de aliis festis a Sede Apostolica in posterum indicendis-NE discrepemus a S. Romana Ecclesia, in posterum Alleluia usque ad

Septuagesimam tantum 'canatur . Gloria Patri etiam a feria quarta hebdomadae saneta us' ue ad Pascha omittatur. Qua hebdo, mada si Cardinalis S.R.E. aut Princeps secularis magnae potentiae qui ad aliquam Ecclesiarum nostrarum forte venerit, no-i diurnum Oricium nostri Breuiarij ad vesperam antecedentis diei, more Romano, celebrari petierit, concedi possit.

Vualiter diuina opera per diem

agantur. Cap. XVI.

IN triplici Oricio decantando, hoc est,. , Regulae, Beatissimae Virginis & Defui

et una,

Alleluia quibus temporibus dicatur. Cap. XV.

68쪽

B. M. FULIENSIS .etorum , nusquam discedatur a praescripto Breuiarij nostri ordinis . Ac semper Beatissimae Virginis ossicium Olficio Regulae praeeat, nisi in Completorio. Ossicium Beatissimae Virginis Cantu qui dicitur in directum, semper canatur: Item que ossicium Defunctorum, praeterquam in maioribus Anniuersariis, & pro praesen

Conuersi quorum in operis & minisi .riis temporalibus Monasterii versatur Off-.cium , Horarum Canonicarum pensum pecorationis Dominicae & Salutationis Angelicae ccrto numero definitam repetitionem persoluant. Ac pro Vigiliis quidem, aut Nocturnis dicant viginti Pater foster, t itidemque Aue Maria, Pro Laudibus & vc speris, dena, Pro reliquis Ingulis Horis,l qu:na . sedi diebus Dominicis & Festis: quibus ab opere cessatur, duplicato penso dicant ad Nocturnos quadraginta Pater &Aue. Reliqua officia non duplicent. Couersi diebus Dominicis & Festis quibus vacatur, conueniant ad omnes Horas Canonicas, tum diurnas, tum nocturnas, Ut a .. ' D 3 in

69쪽

in locum sibi extra Cliorum constitutum rubi Prosessione antiquiori curae sit alios ii terim in ossicio disciplinaque continere. Caeteris diebus ad Nocturnos, Laudes, &Completorium tantum conueniant in dictum locum. Reliquarum autem horarum 'preces, cum earum tempus inciderit, ubicunque sunt in opere suo, genibus sexis ante aliquod Oratorium , quantum fieri poterit, persoluant: nec eas propter vIlum opus, aut negotium non penitus necessarium disserant. Ad Salue Regina, post Completorium decantandum,&Meditationem subsequentem iidem Conuersi, & ipsi Donati, spoΩst fieri de quo Superioris iudicium sit'

quam diligentissime conueniant, Aqua benedicta post a Superiore aspergendi,&recta cubitum cum silentio ituri Sin autem Donati ad Salue Regina venire non poterunt, at Aquae benedictae aspersioni semper adsint. l .

70쪽

PMi P uel per easdem Horat dia cendi fiunt. Cap. XVII. Uuo ordine ipsi Valmi dicendi

sint.' Cap. XVIII.

Haec duo capita obfetuentur ad literam.

titu

U D diuini cuiusque ossicii celebrati

nem, ne qua ex parte claudicet ,. iv xta praescriptum Breuiarii & Ritualis conficiendi rite dirigendam , in omni Congregationis Monasteriocligatur ab eius Superiore Praesectus Caerimoniarum , idem videlicet qui Cant : cui id osticium sedulo gerenti omnes in eo genere obediant.' i i ii Psalmi, Cantiςa, Hymni, &caetera in diuino officio, & Missis maioribus canenda ad nostri ordinis cauetudinem accommodentur , seruatis quae praecepta sunt a S.

SEARCH

MENU NAVIGATION