Renati Des-Cartes Meditationes de prima philosophia : in quibus Dei exsistentia & animæ humanæ à corpore distinctio demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ra MEDITA Τ Ioqui jam necessariosum, deincepsque cavendum est ne soria quid

aliud im prudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam, evidentissimimque esse

contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari , ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est & inconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi hominem scilicet; sed quid est homo λ dicamne animal rationale non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, & quid rationale , atque ita ex una quaestione in plures dimiliorEsque delaberer; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti: sed hic potius attendam quid sponte, & natura duce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid essem consi derabam : nempe occurrebat primo me habere vultum , manus , brachia , totάmque hanc membrorum machinam , qualis etiam in cadavere cernitur, & quam corporis nomine designabam ; occuserebat praeterea me nutriri, incedere, sentire & cogitare ; quas quidem actiones ad animam referebam ; sed quid esset haec anima vel non advertebam , vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus es.set infusum e de corpore vero ne dubitabam quidem , sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam , quam si sorte, qualem mente concipiebam , describere tentas lim , sic explicuissem et per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura. aliqua terminari , loco circumscribi , spatium sic replere , ut ex eo aliud omne corpus excludat ; tactu , visu, auditu , gustu , vel odoratu percipi , nec non moveri pluribus momdis , non quidem a se ipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur ; namque habere vim seipsum movendi , item sentie di , vel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam ; quin imo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, &, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus , quantum potuit, me delusisse , possumne a firmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere attendo , cogito , revolvo , nihil occurrit , fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere p

12쪽

s E C V N D A. . Mqnandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt

nisi figmenta : lentire ' nempe etiam hoc non fit 1ine corpore ,& permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse et cogitare ' hic invenio , cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum , ego existo , certum est. Quan diu autem p nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione ut illico totus esse desinerem e nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum e sum igitur praeci se tantum res cogitans , id est , mens , sive animus , sive in tellectus , sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae r sum autem res vera , & vere exsistens , sed qualis res p dixi, cogitans. Quid praeterea imaginabor et non sum compages

illa membrorum , quae corpus humanum appellatur ; non sium etiam tenuis aliquis acr istis membris infusus , non ventus, non

ignis, non vapor, non halitus , non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse ; manet positio , nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit , ut haec ipsa , quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota , tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi p nescio, de hac re jam non disputo ; de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre possum et novi.me exsistere, quaero quis sim ego ille quem novi: certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae exsistere nondum novi et non igitur ab iis ullis , quae imaginatione eia fingo. Atque hoc verbum , singo, admor et me erroris mei: nam fingerem revera si quid me ede imaginarer,quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem contemplari ;jam autem certo stio me esse , simulque fieri posse ut omnes istae imagines & generaliter quaecumque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia; quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo , imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, videbque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera

obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verisis, evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, menthmque ab illis diligentissime esse avocandam , ut

suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur

sum p res cogitans et quid est hoc y nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque , &sentiens.

13쪽

I4 - ME. DITATIO Non pauca sanh haec sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidni pertinerent ρ nonne ego ipse sum qui jam dubito ferc de omnibus.

qui nonnihil tamen intelligo , qui hoc unum verum esse assirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus im ginor , multa etiam tanquam sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non aeque verum sit

ac me esse ' quid est quod a mea cogitatione distinguatur quid est quod 1 me ipso separatum dici possit Nam quod ego sim qui dubitem , qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur e sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis sorte, ut supposui, nulla prorsiis res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera exsistit, & cogitationis meae partem facite idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadve to : videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio; falsa haec sunt, dormio enim. At certὰ videre videor, audire , calescere , hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur ; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare t ex quibus equidem aliquanto melius

incipio nosse quisnam sim e sed adhuc tamen videtur, nec . pos sum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, & quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imagia

nationem non venit et quanquam profecto sit mirum res quas senim adverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est , quod cognitum , quam denique me ipsum a me comprehendi: sed video quid sit, gaudet aberrare menS mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, &adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus , ut illis paulo post opportune reductis facililis se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgli putantur omnium distinctissimὸ comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem Corpora in Communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari; sumamus exempli causa hanc ceram; nuperrime ex favis suit educta, nondum amisit omnem saporem siti mellis , nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt: dura est. frigida est, facile tangitur , ac si articulo ferias emittet

14쪽

S E C V N D A. Issonum; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur ut eorpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce , dum loquor , igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo , fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum: remanetne

adhuc eadem cera ' remanere fatendum est, nemo negat,nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur ' certὰ nihil eorum quae sensibus attingebam ; nam quaecunque sub gustum, vel odorptum, ,el visum, vel tactum , vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis , nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat aulo ante modis istis conspicuum , nunc diversis di quid est autemoc praecise quod sic imaginor attendamus , & remotis iis , quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit; nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile,mutabile: Quid verti est hoc flexibile, mutabile λ an quod imaginor hane eeram ex figura rotunda

in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse Z nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem ea esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere,nec igitur comprehenso haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum p nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus si calor augeatur ; nec rect 3 iudicarem quid sit cera , nisi putarem

hanc etiam plures secunddm extensionem varietates admittere

quam fuerim unquam imaginando complexus e superest issitur ut Concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere: dico hanc in particulari,de cera enim in communi claxius est: quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur; nempe eadem quam video , quam tango , quam imaginor ;eadem denique quam ab initio esse arbitrabar et atqui, quod notandum est , ejus perceptio non visio , non tactio , non imaginario est , nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio , quae vel imperfecta esse potest & confusa , ut prids erat , vel clara & distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo. Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam

quamvis haec apud me tacitus, & sine voce considerem, haereo tamen in

15쪽

16 MEDIT ΑΤ Iomen in verbis ipsis, & fere decipior ab ipso usu loquendi i dieiiamus enim nos videre ceram ipsammet si adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare, unde concluderem statim, ceram ergo

visione oculi,non totius mentis inspectione cognosci: nisi jam so te respexissem ex senestra homines in platea transeuntes , quos et-jam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre e quid autem video praeter pileos & vestes , sub quibus latere possent automata, sed judico homines esse: atque ita id quod putabam me videre oculis, Bla judicandi facultate , quae in mente mea est, comprehendo. Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem exsormis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse . pergamulque deinceps, attendendo utrum ergo perfectisis , evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentii imaginatrice cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum

quomodo cognoscatur e certe hac de re dubitare osset ineptum,

nam quid fuit in prima perceptione distinctum ' quid quod non

quovis animali haberi posse videretur at vero cum ceram ab extemnis formis distinguo , & tanquam vestibus detractis nudam con dero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit,non possum tamen sine humana mente percipere. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihil-dum enim aliud admitto in me osse praeter mentem , quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque cognosco p nam si judico ceram exsistere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam exsistere ex eo ipso quod hane videam e fieri enim potest ut hoc quod video non veris sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam ,

quibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest cum videam sive squod jam non distinguo) cdm cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim et simili ratione si judico ceram

csse ex eo quod hanc tangam , idem rursus essicietur , videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa , idem plane. Sed & hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licὰt applicare. Porro autem si magis distincta visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distin

16쪽

TERTIA. 17 distinctius me ipsum a me nunc cognosci satendum est, quando. quidem nullae rationes vel ad cerae , vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis 'meae naturam melius probent. Sed & alia insuper tam multa sunt in ipsa mente , ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest , ut ea

quae ex corpore ad Illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem spoute sum reversus eo quci volebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsam et corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur , sed lautum ex eo qubd intellia

gantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris Opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere , ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

MEDITATIO III. De Deo, quod exsistat.

CLaudam nunc Oculos , aures obturabo, avocabo omnes senissus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes & falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, &l, enitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum &fami larem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans ,

a ffirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans ,volens. nolens, imaginans etiam &sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis

illa, quae sentio vel imaginor, extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos , quos sensius &imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum resperi: sum certus me esse Tem cogitantem,nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re Iam certus p nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam Mara quaedam & distincta perceptio ejus quod assimo ; quae sanε non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquam contingere, ut aliquid quod ita Hard & distincte perci-Perem falsum esset: ac proinde jam videor pro regula generali posse e statuere,o

17쪽

18 MEDITA Τ Io

statuere , illud omne esse verum quod valde clare & distinct8 peris

Cipio. Verumtamen multa prius ut omnino certa & manifesta ad misi , quae tamen postea dubia esse deprehendi: qualia ergo ista fuere nempe terra , coelum , sidera & caetera omnia quae sensibus

usurpabam: quid autem de illis clarὸ percipiebam nempe ipsas

talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari; sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodque etiam ob consuetudinem creden di clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam ; nempe res quassiam extra me esse a quibus ideae istae proincedebant , & quibus omnino similes erant; atque hoc erat , in quo vel fallebar, vel certh si verum judicabam, id non ex vi meae perinceptionis contingebat. Quid verti edm circa res Arithmeticas , vel Geometricas aliquid valde simplex & facile considerabam , ut

quod duo & tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affirmarem p Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat m mentem forth aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa deciperer quae manifestissima viderentur,sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, si quidem velit, facile illi

esse essicere ut errem etiam in iis quae me puto mentis oculis quam- evidentissime intueri ; quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitrω me converto, tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces , fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim , quandiu me aliquid esse cogitabo , vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse; 'vel fortὰ etiam ut duo & tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel smilia , in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certh cdm nullam occasonem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem , nec quidem adhuc satis sciam utrum si aliquis Deus, valde tenuis, &, ut ita loquar, Meta- physea dubitandi ratio est quae tantum ex ea opinione depfidet. Vt autem etiam illa tollatur quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus,& s sit, an possit esse deceptor; has enim roignorata non videor de ulla alia plane certus esse unqua posse.

Nunc autem ordo videtur exigere, ut pruὶs omnes meas cogitationes in certa genera distribuam, & in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat,inquiram. Quaedam ex his Ianquam rerum imagi-

18쪽

ΤERTIA. I imagines simi, quibus solis proprie convenit ideae nomen , ut camhominem , vel Chimaeram, vel Coelum,uel Angelum,vel Deum C gito;aliaeverti alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, elim timeo,cum affirmo, clim nego, semper quidem aliquam rem ut

iubjectum meae cogitationis apprehendo,sed aliquid etiam amplu squam istius rei similitudinem cogitatione complector;& ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur. Iam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam , falsae propriε esse non possisnt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nullaitiam in ipsa voluntate, vel assectibus falsitas est timenda , nam quamvis prava,quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, set

proin dc sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar ; Praecipuus autem error & frequentissimus qui possit in illis r periri consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus

quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes: nam profecto si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos co siderarem , nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae, aliae ad

ventitiae , aliae a me ipso factae mihi videatur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas , quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsemet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam', Solem videam , ignem sentiam , a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi; ac denique Sirenes, Hippogryphes, & similia a me ipso fingunturi vel

forie etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas , vel omnes factas , nondum enim veram illarum originem clare

perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendum quas tanquam a

rebus extra me exsistentibus desumtas considero , quaenam me m veat ratio ut illas istis rebus similes esse existimeme nempe ita videor doctus a natura, & praeterea experior illas non mea voluntate nec proinde a me ipso pendere , saepe enim vel invito obversantur: ut jam sive velim, sive nolim, sentio calorem, & ideci puto sensum illum, sive ideam caloris a re me diversa, nempe ab ignis, cui assidetis calore mihi advenire , nihilque magis obvium est quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius, quam aliud quid in me immittere;quae rationes an satis firmae snt,iam videbo. Cum hic dico me ita doctu esse a natura,intelligo tantum spontaneo quodam c a impe-

19쪽

impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubitem sequatur me esse , & fimilia, nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest , cui aequὰ fidam ac lumini isti. quaeque illa non vera esse possit docere; sed quantum ad impetita naturales dam sepe olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam. Deinde quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere, ut enim impetus illi . de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi esse videntur , ita sorth etiam aliqua alia est in me facultas nondum mihi satis cognita istarum idearum effectrix , ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope in me formari;ac denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istissimiles esse debere; quinima in multis sepe magnum discrimen videor deprehendisse; ut, exempli causa, duas diversas Solis ideas apud me invenio , unam tanquam a sensibus haustam , & quae maxime inter illas quas advent tias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparer aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam , hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam , vel quocumque alio modo a me factam , per quam aliquoties major quam terra exhibetur; utraque prosecto similis eidem Soli extra me exsistenti esse non potest, & ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilam quae quamproxime ab ipso videtur emanasse. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo judicio , sed tantum ex coeco aliquo impulsu credidisse res quasdam a me diversas exsistere quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto mihi immittant. Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad

inquirendum, an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me exsistant. Nempe quatenus Ideae istae cogitandi quidam modi tantilmsunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, & omnes a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde. diver

sis; Nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos , sive accidentia reprae- senin

20쪽

finitum, omniscium, omnipotentem, rerutrq; omnium, quae praeter

ipsum sunt creator intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur. Iam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa essiciente & totali, quantum in ejusdem causae effectu; nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus, nisi a causa p & quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet

Hinc autem tequitur nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet , ab eo quod minus e atque hoc non modo perspicud verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis; sed etiam de id eis in quibus consideratur tantum realitas obj cctiva; hoc est non modo non potest, exempli causa , aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse , nisi producatur an aliqua re in qua totum illud sit vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide ; nec potest calor in subjectum quod prilis non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, & sic de

caeteris a sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis , nisi in me posita sit ab aliqua causa in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio: nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in 'meam ideam transfundat , non ideo putandum est illam minus realem esse debere , sed talem esse naturam ipsius ideae ut nullam

aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea cujus est modus; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potids quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis sormalis quantum ipsa continet obiectivae; si enim ponamus aliquid in idea reperiri quod non fuerit in ejus causa, hoc

igitur habet i nihilo; atqui quantumvis inperfectus sit iste essendi

modus quo res est objectivὰ in intellectu per ideam , non tamen profecto pland nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari, cum realitas quam cnsidero in meis ideis sit ta tum objectiva, on opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum id earum , sed sussicere si sit in iis etiam objectivd; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum natura, ita modus essendi tormalis competit idearum causis, saltem Primis & praecipuis, ex earum natura : & quamvis forte ς 3 aun

SEARCH

MENU NAVIGATION