Renati Des-Cartes Meditationes de prima philosophia : in quibus Dei exsistentia & animæ humanæ à corpore distinctio demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

32 MEDITATIO

ratur; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem ce tae atque indubitabiles rationes , susscit ad assensionem meam in contrarium impellendam e quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera quammaxime credideram , pr

pter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehenis distem, plane falsa esse supposui. Cum autem quid verum sit non satis clarὰ,& distincte percipio , siquidem a judicio ferendo abstineam , clarum est me recte agere, & non falli; sed si vel assirmem, vel negem. tunc libertate arbitrii non recth utor; atque si in eam partem quae falsa est me convertam , planἡ fallar; si vero alteram amplectar,casu quidem incidam in veritatem , sed non ideo culpa carebo quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem; atq; in hoc Iiberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam , inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etia in Op ratione quatenus ab illo dependet: neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, & de ratione intellectus creati ut sit finitus;Estq; quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est , non autem quod putem me ab illo iis alli privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit.

Non habee etia causam conquerendi quod voluntatem dederit latis ἡs patentem quam intellectum,edm enim voluntas in una tantum re,& tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut

quicquam ab illa demi possit;&sane quo amplior est,tanto majores debeo gratias ejus datori. Nec deniq; etia queri debeo quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis,sive illa judicia in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino veri,& boni quatenus a Deo dependcr.& major in me quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam si non possem;privatio autem, in qua sola ratio 1brmalis falsitatis&culpae consistit,nulloDei concursu indiget, quia noest res,neq; ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet; nam sand nulla imperfectio in Deo est, quod mihi

libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam, quorum claram & distinctam perceptionem in intellectu meo non po

fuit, sed procul dubio in me impersectio est quod ista libertate notabcne utar, & de iis quae non recte intelligo judicium feram. Video

32쪽

tamen fieri a Deo sicile potuisse ait etiamsi manerem liber, & c

gnitionis finitae, nunquam tamen errarem , nempe si vel intellectui meo claram & distinctam perceptionc omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset;vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam clarἡ & distincte non intelligerem,ut nunquam ejus possem oblivisci; & facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfectioin rem futurum fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem Sed non ideo possum negare quin major quodammodo perfectio sit in tota rerum universitate,quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes plane similes essent;& nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua , &maxi md perfecta;ac praeterea etiam ut non possim ab erroribusabsitinere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium per- 'ceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum quod recorder quoties de rei veritate non liquet , a judicio ferendo esse abstinendum; nam quamvis eam in me

infirmitatem esse experiar ut non possim semper uni Ac eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta & saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem , quoties usus exiget, recorder, atque ira habituna quemdam non errandi acquiram: qua in re cum maxima.& praecipua hominis perscctio consistat , non parum me hod terna meditatione lucratum esse existimo quod erroris Ac fiat talis causam mvestigarim e & sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo

ut ad ea tantum se extendat quae illi clarὰ & distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem , quia Omnis clara, &distincta perceptio procul dubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum inquam illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat; ideoq; proculdubio est vera. Nec hodie tantium didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar,sed simul etia quid agendum ut assequar veritate; alteqnar enim illam profecto, si tantu ad omnia quae perfectὸ intel- ligo latis attendam, atque illa a reliquis quae confusus & obscurius apprehendo, fecernam. Cui rei diligenter in posteru operam dabo.

MEDITATIO RDe e sentia rerum maseria tum, ef sterum de Deo quod exsistat.

λ Vlta mihi supersint de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive V a mentis meae natura investiganda , sed illa sorte alias resuma,

33쪽

jamq; nihil magis urgere videtur postquam animadverti quid eavendum atq; agendum sit ad as equenda veritatem quam ut ex dubiis,m quae superioribus diebus incidi, concr emergere, videamq; an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram an aliquae tales res extra me exsistant, considerare debeo illaru ideas, quatenus sunt in mea cogitatione,& videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam,1ive ejus quantitatis , aut potius rei quantae extensionem in longum , t tum, & profundum; numero' in ea varias partes; quaslibet istis paristibus magnitudines, figuras, stus, & motus locales, motibusq; istis quail bet durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata

mihi plane nota & perspecta sunt , sed praeterea etiam particularia

innumera defiguris , denumero, de motu , & similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta est, & naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam rominisci, live ad ea primum advertere quae dudum quide in me erant, lichi non prius in illa obtutum mentis convertissem. Quodq; lila maximὰ considerandum puto,invenio apud me innumeras ideas quarumda rerum, quae etiamsi extra me fortasse nulli bi exsistant, pon tamen dici possunt nihil esse;& quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tam c a me finguntur, sed suas habent veras & immutabiles naturas: ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nulli bi gentium extra cogitationem meam exsistat, nec unquam extiterit, est tamen prosecto determina a quaedam ejus natura , sive essentia,sive serma, immutabilis & aeterna,quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus

tres anguli sint aequales duobus rectis; quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur,&similes,quas velim nolim claro nunc agnosco , etiainsi de iis nullo modo antea cogitarim clim triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint ossictae. Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuuinam trianguli id eam advenisse, quia ncmpe corpora triangularcm figuram habentia interdum vidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint,& tameo varias de iis, non minus quam

de triangulo, pro prictates demonstrare: quae sane omnes sunt verae, .

quandoquidem a me clati: cognoscuntur, ideoq; aliquid sunr, non

merum i

34쪽

. merum nihil: patet enim illud omne quod verum est esse aliquid;&jam suse demonstravi illa omnia quae claro cognosco esse vera; atq;

quamvis id non demonstrasIem , ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; memintq; me semper, etia ante hoc tempus, cum sensitum oriectis quammaxime inhaererem, ejusmodi veritates , quae nempe de figuris, aut numeris,aliisve ad Arithmetica, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Iam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare dedistincte percipio, revera ad illam pertinere , nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei exsistuntia probetur Certe

ejus idea, nempe entis summe perfecti,non minus apud me invenio, quam ideam Culusvis figurae sut numeri nec ninius clare & distincte

intelligo ad ejus natura pertinere ut semper exlistat, sutun id quod

de aliqua figura,aut numero demonstro ad ejus figurae , aut numeri naturam etia pertinere;ac proinde, amvis no omnia quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum

certitudinis gradu elIe deberet apud me Dei exsistentia, in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus exsistentiam ab ellentia distinguere , facith mihi persuadeo illam etiam abessentia Dei sejungi posse, atq; ita Deum ut non exs stente cogitari: . sed tame diligentiess attendenti fit manifestum non magis polle ex sistentia ab ellentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis,iive ab idea montis ideam vallis: adeo ut non magis repugnet cogitare Dcum

hoc est ens summe persectum cui delit exsistentia hoc est cui desit

aliqua perfectio quam cogitare monte cui desit vallis. Verumtame ne possim quidem cogitare Deum nisi exsistentem, ut neq; π Ontem sine valles ac certe ut neq; ex eo quod cogitem montem cum valle; . ideo scquitur aliquem montem in mundo esse ita neque cx eo quod cogitcm Deum ut exsistentem , ideo sequi videtur Deum exsisterea nulla enim necessitate cogitatio mea rebus imponit; Sc quemadmo dum imaginari licet equum alatum,etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo exsistentia possum assingere,quamvis nullus Deus exf:stat.

Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim cogita- Te montem niti cum valle, sequitur alicubi montem & vallem ex se a stere,

35쪽

stere, sed tantum montem & vallem, sive exsistant, sive non exsistant, a se mutuo sejungi non posse ; atqui ex eo quod non possim

cogitare Deum nisi extistentem, sequitur exsistentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera exsistere, non quod mea cogitatio hoc efiiciat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe exsistentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum

absque exsistentia s hoc est ens summe perfectum absque summa perfectionc) cogitare , ut liberum est equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum exsistentem , postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem exsistentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc

putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est Φlsum. Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem , quoties tamen de ente primo,&summo libet cogitare, atque ejus ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere , necesse est ut illi omnes persectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem , nec ad singulas attendam : quae necessitas planε lassicit ut postea, cum animadverto exsistentiam esse persectionem, recte concludam ens primum & summum exsistere : quemadmodum non est necesse me ullum trianguintum unquam imaginari , sed quoties volo figuram rectit i neam trestant sim angulos habentem considerare,ncceite est ut illi ea tribuam ex quibus recte insertur eius tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum vero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse;imo etiam id ipsum nequidem fingere possiam quamdiu nihil volo admittere nisi quod

clar8 de distincte intelligo : ac proinde magna daerentia est inter ejusmodi salsas positiones,&ideas veras mihi ingenitas , quarum prima & praecipua est idea Dei e nam sine multis modis intelliisso illam non esse quid fictilium n cogitatione mea dependens, sed imaginem verae & immutabilis naturae; ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari ad cujus essentiam exsistentia pere neat praeter solum Deum ; deinde quia non possum duos, aut plures ejusmodi Deos intelligere ; & quia posito quod jam unus exsistat, pland videam esse necessarium ut & anth ab aeterno extiterit.& in. aeternum sit mansurus,ac denique quod multa alia in Deo percipiam

36쪽

cipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari. Sed verti

quacumque tandem utar probandi ratione , semper eo res redit. ut

ea me sola plane persuadeant quae clare & distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etssi nonnulla unicuique obvia sint , alia vero nonnisi ab iis qui propius inspiciunt, & diligenter investigant, deteguntur ; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum , quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis ob inruerer' rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnosceret nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam exsistentia pertinet,exsistere Atque quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc

tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur; sed praeterea ecia animadverto caeterarum rerum

certitudinem ab hoc ipso ita pendere,ut absq; eo nihil unquam perfectὰ sciri possit. Etsi enim ejus sim naturae ut quamdiu aliquid valde clare & distincte percipio,non possim non credere verum esse, quia

tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clath percipienda ,recurratq; saepe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignora rom , factu ab opinione dejicerent, atq; ita de

nulla unquam re veram & certam scientiam , sed vagas tantum &mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli caua, cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi,utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus Tectis; nec possum non credere id verum esse quamdiu ad ejus demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illa deinflexi , quantumvis adhuc recorder me illam clarissi vi perspexisse, factu tamen potest accidere ut dubitem an sit vera,si quidem Deum ignorem: possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut interdum in iis fallar quae me puto quam evidentissivi per-eipere;cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris & certis habuisse, quae postmodum aliis rationibus adductus falsa esse judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere,illumq; non esse fallacem; atq;

37쪽

38 MEDITATIO

inde collegi illa omnia quae clare & distincto percipio necessario

esse vera , etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi,modo tantum recorder me clare &distincte perspexisse, nulla ratio contraria asserri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram & certam de hoc habeo scientiam; neque de hoc tantum, sed & de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse,ut de Geometricis & similibus: quid enim nunc mihi opponetur MEne talem factum esse ut saepe fallar p At jam scio me in iis quae perspicue intelligo falli non posse: mene multa alias pro veris & certis habuisse quae postea falsa esse deprehendi atqui nulla ex iis clare & distincth perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur ' anne ut nuper mihi objiciebam)me sorte somniare, sive illa omnia quae jam cogito non magis vera esle quam ea quae dormienti occurrunt ρ imo etiam hoc nihil mutat, nam certe quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum. Atque ita plane video omnis scientiae certitudine Zc veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfectθscire potuerim. Iam vero innumera tum de ipso Deo , alitique rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura Corporea, quae

est puraeMatheseos objectum, mihi planὰ nota &certa esse possunt.

MEDITATIO VI.

De rerum materialium exsistentia, V reta mentis a corpore distinctione.

REliquum est ut examinem an res materiales exsistant: & quide jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse exsistere, quandoquidem ipsas clare & distincte pcr-cipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia essiciendi quae ego sic percipiendi sim capax; nihilq; unquam ab illo fieri non posse iudicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti cxperior dum circa res istas materiales versor , sequi videtur illas exsistere:

nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio , nihil aliud esse apparer quam quaeda applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde exsistens. Quod ut planu fiat, primo examino dissercntiam quae ost inter Imaginationem & puram intellectionem. Nempe, exempli causa, clim triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intum

atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chili agono velima cogitare, Di iij se by CO le

38쪽

SEXTA. togitare, equide aequὶ bene intelligo illud esse figuram eonstantem

mille lateribus,ac intelligo triangu sum esse figura constant v tribus ,.sed non eo de modo illa mille latera imaginor,sive tanqua praesentia intueor: &quamvis tunc,propter consuetudine aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito,figuram forte aliquam couiu se mihi repraesentem, patet tamu illam non esse chili agonum, quia

nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem si de myriagono, aliave quavis figura plurimorum lateru cogitarcm; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chili agonu ab aliis p lygonis diuert,agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio fit, posisum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliagoni, absq; ope imaginationis ; sed possum etiam canden imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam ; & manifeste h1c animadverto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum;qua no utor ad intelligendum: quae nova animi contentio,disserentia inter ima inationem,& intellectionem puram clare ostendit. Ad haec consiero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere;atque facile intelligo, si corpus aliquod exsistat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitriose applicet , fieri posse ut per hoc ipsiam res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat,reipiciatq; aliquam ex ideis quae illi ips insunt; dum auteimaginatur, se convertat ad corpus, & aliquid in eo ideae vel a se imielle tie,vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus exsistat,&quia nullus alius modus aeque conveniens Occurrit ad illam explicandam , probabiliter inde conjicio corpus exfstere, sed probabiliter

tantum, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae cor oreae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio , ullum 1umi posse argumentum quod neces lario con- eludat aliquod corpus exsistere. Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream quae est purae Matheseos objectum , ut colores . senos, sapores,dolorem & similia sed nulla tam distincte;& quia haec percipio melius sensu, a quo videntur opc memoriae ad imaginationem pervenisse;

39쪽

ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumq; an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum

appello percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia habere possim. Et primo quidem apud me hie repeta quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi , & quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaq; sensime habere caput, manus, pedes, & membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel sorte etiam tanquam me totum spectabam ; sensique hoc corpus inter alia multa versari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest.& commoda ista sensu quodam voluptatis, & incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem & voluptatem sentiebam etiam in me famem , sitim, aliosque ejusmodi appetitus ; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem , ad tristitiam, ad

iram, similesq; alios affectus; foris vero, praeter corporum exleusi nem,& figuras,& motus, sentiebam etiam in illis duritiem,& calorem, aliasque Uctiles qualitates; ac praeterea lumen,& colores, &odores, & sapores, & sonos, ex quorum varietate caelum , terram,

maria,& reliqua corpora ab invicem distinguebam: nec sane absq; ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant,& quas las proprie dc immediate sentiebam putabam e sentire res quasdam a mea cogitatione planh diversas , nempe corpora a quibus ideae istae procederent;experiebar enim illas absq; ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire,quamvis vellem,nisi illud sensus organo esset praesens; nec possem non sentire cum erat praesens; cumq; ideae sensu perceptae, essent multo magis vividae & expressae.& suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens & sciens meditando effingebam , vel memoriae meae impresIas advertebam,fieri non posse videbatur ut o meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusda rebus advenirent: quarum rerum cum nullam aliunde notitiam habere quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi v nire in mente quam illas iis similes esse: Atq; etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse , quam illae erant quas sensia percipieba &plerumq;ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu,quam non prius habris lem tu sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam

40쪽

. SEXTA. 4r quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quM alia

ulla arbitrabar; neq; enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus & affectus in illo, & pro illo sentiebam; aedeniq: dolorem & titillationem voluptatis in ejus partibus,non autem in aliis extra illum positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, & ex sensu titillationis

laetitia quaedam consequatur,curve illa nescio quae vellicatio ventruculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, & ita de caeteris, non aliam sanε habebam

rationem , nisi quia ita doctus sum a natura; neque enim ulla plane est assinitas saltem quam ego intelligam ) inter istam vellicationem , & cibi sumendi voluntatem , live inter sensum rei dolorem inferentis, & cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed&reliqua omnia quae de sensuum objectis judicabam, videbar a natura didicisset prids enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem. Postea

vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt, nam & interdum turres quae rotundae visae fuerant e longinquo, quadratae apparebam e propinquo I M statuae

permagnae in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra spectant videbantur;& talibuε aliis innumeris in rebus sensuum externorum

judicia falli deprehendebauenec externorum duntaxat,sed etia inte norum,nam quid dolore intimius esse potest atqui audiveram aliquando ab iis quibus crus aut brachiu fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoq; etiam in me non planὰ certum esse videbatur membru aliquod mihi dolere,quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, quod nulla unqua dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiainter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cumq ; illaruae sentire mihi videor in somnis,non creda a rebus extra me potis mihi advenire, non adverteba quare id poti sis credere de iis quet sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cim authore meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingere, nihil via debam obstare quo miniis essem natura, ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quanti a d rationes quibus antea rerum senbilium veritatem mihi persuaseram, non

difficulter ad illas respondeba . Cli enim viderer ad multa impellia natura quae ratio dissuadebat, non multiis fidendum esse putaba is, quae a natura docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a vins luntate

SEARCH

MENU NAVIGATION