Renati Des-Cartes Meditationes de prima philosophia : in quibus Dei exsistentia & animæ humanæ à corpore distinctio demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

luntate mea non penderent,non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia sorte aliqua esse potest in meipso saeuitas,etsi mihi nondum cognita,illarum effectrix. Nunc autem postquam incipio meipsum,meaeque authore Originis melius nosse , non quidem omnia quae habere videor a sensibus , puto esse temere admittenda; sed neq; etiam omnia in dubium revocanda. Ereprimo quoniam scio omnia quae clare & distincte intelligo, talia a

Deo fieri posse qualia illa intelligo,satis est qucid possim unam rem

absq: altera clare & distinctὰ intelligere,ut cortus sim una ab altera esse diversam,quia potest saltem a Deo seorsim poni; dc non referta qua potentia id fiat,ut diversa existimetur; ac proinde ex hoc ipso quod iciam me exsistere,qubdq; interim nihil planc aliud ad natu

ram, sive essentiam meam pertinere animadverta, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recto concludo meam essentiam in hoc uno

consistere quod sim res cogitans. Et quamvis sortasse vel potius ut postmodum dicam, pro certo habea corpus quod mihi valde arcte

Conjunctum est , quia tamen ex una parte claram &distincta habeo ideam mei ipsius,quatenus sum tantum res cogitans,non extensa;&ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantu res extensia,non cogitans, ertum est me a corpore meo revera esse distinctum,& absq; illo posse exsistere. Praeterea invenio in me suciataxea specialibus quibusda modis cogitandi, puta facultates imaginandi, sentiendi, sine quibus totu me possum clare & distincte intelligere. sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt,unde percipio illas a me,ut modos a re distingui. Agno- .sco etiam quasdam alias sacultates,ut locum mutandi, varias figuras dinduendi, & similes, quae quidem, non magis quam praecedentes, absq; aliqua substantia cui insint possunt intelligi,nec proinde etiam absq; illa exsistere. Sed manifestum est has, siquidem exsistant, inessedcbere substantiae corporeae sive extensae,non aute intelligenti, quia nempe aliqua extensio,non auic ulla plane intellectio in earum Ha- ,ro & distincto conceptu continetur. Iam vero est quide in me passiva quaedam iacultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi & cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem,nisi quaedam activa etia exsisteret,siste in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi, vel efficiendi. Atq; haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectione praesupponit,& me non cooperarite, sed saepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo superest ut sit

inaliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas veIsormalito

42쪽

ω aliter, vel eminenter inesse debet quae est obiectivd in ideis ab ista facultate productis, ut jam supra animadverti vel haec substantia

est corpus, sive natura corporea , in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective; vel certe Deus est, vel aliquaereatura corpore nobilior in qua continentur eminentcri atqui cum Deus non sit fallax, omnino manifestu est illu nee per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam propensonem ad credenduillas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur: ac proinde res corporeae exiistunt. Non tamen sorte omnes

tales omnino exsistunt, quales illas sensu comprehendo; quonia ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est, & confusa; sed talem illa omnia in iis sunt quae clare & distincte intelligo , id est omnia generaliter spectata quae in puraeMatheseos objecto comprehenduntur. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt,ut quod Sol sit talis magnitudinis,aut figurα αα vel minus clara Mellecta Puriumen ,sonus, dolor, & similia , quamvis valde dubia & incerta sint,hoc tamen ipsum qu bd Deus non sit se lax, quodq; idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinioniabus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane no dubium est quin ea omnia quae doceor n tura aliquid habeant veritatis: Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum,vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam

meam in particulari,quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo lunt tributa. Nihil autem est quod me ista natura magis expresse docea uam quod habeam corpus, cui male est cum d lorem sentio; quod cibo,vel potu indiget,cum famem, aut sitim patior , & similies nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit

veritatis. Docet etia natura per istos sensus doloris, famis,sitis,&c. me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissimὰ esse conjunctum,& quasi permixtum,adeo ut unum quid cum illo componam; alioqui enim cum corpus laeditur, ego qui nihil aliud sum quam res cogitans,non sentirem idcirco dolorem,sed puro intellectu laesionem istam perciperem , ut nauta visis percipitii quid innave frangatur; & cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc

f a ipsum

ille

43쪽

ipsum expresse intelligerem, non confuse famis & sitis sensus haberem. Nam ceria isti sensus sitis, famis, doloris, &c. nihil aliud sunt quam confusi quida cogitandi modi ab unione & quasi permixtione

mentis cum corpore exorti. Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora exsistere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt,alia fugienda. Et certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos,odores, sapores,calore,duritiem,&sim ilia, recte concludo,aliquas esse in corporibus,a quibus variae istae sensuuperceptiones adveniunt, varietates iis respondentes;etiamsi λαε iis non similes;atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus,mihi gratae sint,aliae ingratae,plane certu est meu corpuSalve potius me to-Iu, quatenus ex corpore &mente sum compositus,variis commodis& incommodis a circumjacentibus corporibus assci posse. Multa verti alia sunt quae etsi videar a natura doctus esse,non tamen revera

ab ipsa, scd a consuetudine quadam inconsideratὰ judicandi accepi, atq; ideo salsa esse facilὰ contingit; ut quod omne spatium, in quo

nihil planὰ occurrit quod meos sensus moveat, si vacuum; quod in corpore,exempli gratia, calido aliquid sit pland simile ideae caloris quae in me est: in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio;in amaro aut dulci idem sapor,& sic de caeteris: quod &astra& turres, & quaevis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis & figurae, quam sensibus meis exhibent,& alia ejusmoai. Sed ne quid in hae re non satis distincte percipiam accuratius debeo definire quid propriὰ intelligam cum dico me aliquid doceri a natura ; nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim com- plexione multa continentur quae ad mente solam pertinent,ut quod percipiam id quod factum est insectum esse non posse , & reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo; multa etiam quae ad solu corpus spectant, ut quod deorsum tendar, Ae similia de quibus etiam non ago, sed de iis tanthm quae mihi ut composito ex mente & corporeI Deo tributa sunt: ideoq; haee n tura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inserunt, & ea prosequi quae sensum voluptatis, & talia: sed non apparet illa praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum pereeptionibus sine

praevio intellectus examine de rebus extra nos postis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem solam, non autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis assiciat, nulla tamen in eo realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem , sed hoci sine

44쪽

sne ratione ab ineunte aetate judicavi;& quamvis ad igne accedens sentio calorem,ut etiam ad eunde nimis prope accedens sentio dolorem,nulla profecto ratio est quaesuadeat in igne aliquid esse simile isti calori ; ut neq; etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse,quodcunq;demum sit,quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat: & quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus , sed video me in his aliisq; permultis Ordine naturae pervertere esse assuetum, uia nempe sensuum perceptionibus, quae proprid tantum a natura .atae sunt ad menti significandu quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda L eatenus sunt satis clarae &distinctae,utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi valde obscure & confuse significant. Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstaute Dei bonitate,judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit dissicultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur; atq; et a circa internos sensius in quibus errores videor deprehenditie et Victim quis grato cibi alicujus sapor delusus venenum intus latens a Lsumit: sed nempe tunc tantiim a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit;non aute ad venenum quod plane ignorat; nihilq; hinc aliud concludi potest quam naturam istam non 'esse omni sciam: quod non mirum , quia cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis. At vero non rato etia in iis erramus ad quae a natura impellimur; ut cum ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare quod natura eoru sit corrupta: sed hoc difficultatu non tollit, quia non miniis vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanes;nec proinde minus videtur repugnare

illum a Deo fallacem naturam habere. Atq; ut horologium ex rotis,& ponderibus confectum non minias accurate leges omnes naturae observat,cum male fabricatum est,& horas non recte indicat, quam Cum omni ex parte artificis voto satisfacit: ita si considere hominis corpus quatenus machinam ctu quoddam est ex ossibus,nervis,m Culis,venis, sanguine,& pellibus ita aptu & compositum, ut etiamsi nulla in eo mens exsisteret,eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis , nec proinde a mente procedunt;facilὰ agnosco illi aeqvd naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditate pati, quae sitis sensum menti inferre selet,atq;etiam ab illa ejus nervos,& reliquas partes ita dis

i a poni

45쪽

M MEDITATIO

poni ut potum sumat ex quo morbus augeatur;quam Oam nultu tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assum cndum. Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud ,cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere; Atq; eodem modo considerans machinamentum hum ni corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri selent. pute illud etiam a natura tua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tame animadverto hanc ultimam naturae acceptione ab altera multum differre haec

enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum, & horologium male fabricatum, cum id ea hominis sani,& horologii recte facti comparante dependens, rebusq; de quibus dicitur extrinseca; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur,ac proinde nonnihil habet veritatis. At certe etiasi respiciendo ad corpus hydrope laborans , sit tantum denominatio

ex tr inseca cum dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potur respiciendo tamen ad compositum,sive ad mente tali Corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae quod sitiat Cu potus est ipsi nociturus; ideoq;

hic remanet inquirendu quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax. Nempe imprimis hic adverto ma-' gnam esse differentia inter mente & corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile; mens autem pland indivisibilis: nam sane cum hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed re plane unam& intcgra me esse intelligo: & quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede,vel brachio,vel quavis alia corporis parte,nihil ideo de mente subductu esse cognosco; neq; etiam facultates volendi, sentiendi, intelligend &c. ejus partes dici pos.

sunt, quia una &eadem mens est quae vult, quae sentit,quae intelligit. Contra vero nulla res corporea , sive extensa potest i me cogitari quam non facile in partes cogitatione dividam, atq; hoc ipso illa divisibile esse intelligam: quod unu sussceret ad me docendum mentea corpore omnino clIe diversam, si nondum illud aliunde satis scire. Deinde adverto mente non ab omnibus corporis partibus immediate assici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab una tantum exigua ejus parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis;quae quotiescunq; eodem modo est disposita menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta quae hic recensere non.

46쪽

est opus. Adserto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla eius pars potiri ab alia parte aliquantu remora moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quae interjacent,quamvis illa remotior nihil agat. I t exempli causa in fune A,B,cJ, si trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A , quam moveri etia posset,la traheretur una ex intermediis B,vel C,& ultima D maneret immota. Nec dissimili ratione, cum sentio dolore pedis docuit me Physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum,qui inde ad cerebru usq; funium instar extensi, dum trahuntur, in pede trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertinaunt, quendamq; motu in us excitant, qui institutus cst a natura ut mente asticiat sensu doloris tanqua in pede exsistentis: sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum,& collu transire debent, ut a pedea cerebrum perveniant, potest contingere, ut etiamsi eorum pars quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, ideplane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto: ex quo necesse erit ut mens lentiat eundem dolorem:& idem de quolibet alio sensu est putandu. Adverto deniq; quandoquide unusquisiuio motibus qui fiunt in ea parte ceNb xm meritos sicit raciuis unu rem mili inseri, nihil hac in re melius posse cxco iram, quam 1a eum inserat qui ex omnibus quos inferre potest ad ho- , minis sani conservatione quam maxime, & quafrequentissime conducit; Experientiam autem testari tales esse omnes insui nobis a natura inditos; ac proinde nil ut planhm iis reperiri, ouod non Dei poenitam,bonitatemq; testetur. Ita exempli nervi qui Et . in pede, vehementer & praeter consuetudinem moventur , ille corsi motus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertintens ibi

menti si umdat ad aliquid sentiendum, nempe do orem tu qίm

an pede exsistente a quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infesta quantum m se est, amovendam. tuis et vero natura hominis a Deo sic constitui ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhim ret; nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro;vel quatenus est in

sed nihil aliud ad corporis conservationem seque conduxisset Eodsi modo cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture

Immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente & corpore Compositi

47쪽

compositi non posse non aliquando esse fallacem. Narcii quae causa non in pede,sea in alia quavis ex partibus per quas ne tui 1 pede ad

cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eunde plane mo tum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tamquam in pede,sensusq; naturaliter falletur,quia cdm ille idem motus in cerebro non possit nisi eunde semper sensum menti inferre, mulist6q; frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi exsistente, rationi consentaneum est ut pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas no ut solet ex eo qu5d ad corporis valetudine potius conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illa tunc fallere,quam si contra semper falleret cum corpus est bene constitutu,& sic de reliquis. Atq; haec considerat oplurimum juvat non modo ut errores omnes quibus n tura mea Obnoxia est animadvertam,sed etiam ut illos aut emendare, aut vitare facile possim. Nam sanὰ cum sciam omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant mulici frequentius verum indicare quam falsum, possimq; uti sere semper pluribus ex iis ad eande rem

examinandam; & insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus connectit; & intellectu, qui jam omnes crrandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa quae mihi quotidie a sensibus exhibentur sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu dignae sunt explodendae; praesertim silmma illa de

somno, quem a vigilia non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumq; esse discrimen in eo quod nunquam insomnia cu reliquis omnibus actionibus vitae memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sand si quis dum vigilo mihi d repente appareret,statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret viderem,non immerit: spectrii potius,aut phantasma in cerebro meo effictu,quam veru hominem esse judicare. Cum vero eae res occurrunt,quas distincte unde, ubi, & quando mihi adveniant adverto, earumque Perceptionem absq; ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto,plane certullsum non in somnis sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimu dubitare, si postquam omnes sensus,memoriam& intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quodcucaeteris pugnet ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim 'ubd Deus non sit fallax sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum R-gendaru necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendu est humanam vitam circa res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, & naturae nostrae infirmitas est agnoicenda.

SEARCH

MENU NAVIGATION