장음표시 사용
21쪽
una idea ex alia nasci possit, uon tamen hic datur progressus in i finitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi in quo omnis realitas fomaliter contineatur, quae est in idea tantum objective; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines , quae possunt quidem facilὰ deficere a perfectione rerum quibus sunt
desumptae, non . autem quicquam majus aut perfectius continere. Atque haec omnia quo diutius & curiosius examino, tanto clarius Ee distinctius vera esse cogno1co ; sed quid tandem ex his concludam λ nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec
proinde me ipsu ejus ideae caussam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est eausa, etiam exsistere; si verti nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei me di versae exsistentia certum reddat;omnia enim diligentissime circumspexi, & nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis
ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla
dissicultas esse potest, alia est quae Deum , aliae quae res corporeas,& inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad ideas quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile in telligo illas ex iis quas habeo metipsius, & rerum corporalium , &Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nee Angeli in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatura me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam. & singis
las examinem eo modo quo heri examinavi ideam Cerae, animad-
Verto perpauca tantum esse quae in illis clarE & distincte percipio. nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum, & pr fundum ; figuram quη ex terminatione istius extensionis exurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent; & motum, sive mutationem istius situs : quibus addi possunt substantia , duratio , &numerus e Caetera autem ut men, & colores , soni, odores, sapores , calor ,& frigus , aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse & obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an idete quas de illis habeo sint rerum qua-Tundam ideae , an non rerum e qurmvis enim falsitatem proprie dictam . sive formalem nonnisi in judiciis posse reperiri paulo ante
22쪽
notaverim , est tamen profecto quaedam alia falsitas materalis in
id eis, cum non rem tanquam rem repraesentant: ita , exempli ea
n, ideae quas habeo caloris & frigoris tam parum clarae & distinctae sunt, ut ab iis discere non possim an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque fit realis qualitas, vel neutrum ; & quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt,siquidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem caloris; idea quae mihi illud tanquam reale quid & positivum repraesentat non immerito falsa dicetur, & sic de caeteris. Quibus prosecto non est neeesse ut aliquem authorem me diversum assignem; nam si quidem sint falsae , hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere , hoc est non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae, nec est pand perfecta ; si autem sint verae , quia tamen tam parum rea-itatis mihi exhibent ut ne quigem illud h non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in Ideis rerum corporalium clara & distincta sunt , quaedam ab . idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum , & si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito lapidem esse substantiam , sive esse rem quae per se apta est exsistere , itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem ,& non extensam; lapidem verti esse rem extensam,& non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire;item que cum percipio me nunc esse, ωprilis etiam aliquamdiu suisse recordor , cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro idcas durationis & numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quidus Terum corporearum Ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs,& motus in me quidem , cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter. Itaque sela restat id ca Dei, in qua considerandum est an aliquid si quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam independentem, summEintelligentem , summe potentem, & a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat est creatum. Quae sanh omnia talia sunt ut quo diligentius attendo , tanto minus a me solo profecta esse posse videantur. Ideoque ex antediistis Deum
23쪽
necessario exsistere est concludendum e nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoe ipse, quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem, & tenebras per negationem motus, & lucis ; nam contra manifesth intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam in finita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei. quam mei ipsius et qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere . hoc est aliquid mihi deesse, & me non esse omnino perfectum ; si nulla idea entis persectioris in me esset, ex cujus compa ratione defectus meos agnoscerem p Nee dici potest hanc soridideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris , & frigoris, & similium animadverti , nam contra, cum maxime clara, & distincta sit, & plus rea- . Iitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera , nec in qua minor salsitatis suspieio reperiatur. Est inquam hareidea entis summe perfecti, ct infiniti maxime vera; nam quam vis forte fingi possit tale ens non exsistere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi.
Est etiam maxime clara & distincta, nam quidquid clard & distin- M percipio quod est reese & verum , & quod persectionem aliquam importat, totum in ea continetur: nec obstat quod non comprehendam infinitum , vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec
comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum ; est enim de ratione infiniti, me qui sum finitus non comprehendatur; & susscit me hoc ipsum intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipio & persectionem aliquam importare scio , atque etiam forte alia innumera quae ignoro , vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit ominnium suae in me sunt maximὰ vera, & maxime clara & distincta.
Sed sortὰ majus aliquid sum qutin ipse intelligam, omnesque illae
Persectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt , etiamsi nondum sese exerant, neque ad actum reducantur; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri; nec video Pid obstet quo minus ita magis & magis augeatur in infinitum ,nec etiam cur cognitione sic aucta non possim ejus ope reliquas omnes Dei
perfectiones adipisci; nec denique cur potentia ad istas persectio-
24쪽
Imd nihil horum esse potest; nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, & multa in me esse potentia quae actu no dum sunt, nihil tamen horum ad id eam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namquc hoc ipsum gradatim augeri
certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis & magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcircis fore actu infinitam , quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sat capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum,ut nihil ejus periectioni addi pos. sit.Ac denique percipio esse objectivum ideae non hkilo esse pote tiali, quod proprid loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci. Neq; profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum e sed quia cum minus attendo, & rerum sensibilium imagines
mentis aciem excaecant, non ita facilὰ recordor cur idea entis me
persectioris necessario ab ente aliquo procedat,quod sit revera perfectius: ulterius quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum exsisterer. Nempe a quo essem p h me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuni bet Deo minus persectis; nihil enim ipse persectius, nec etiam aequὸ perfectum cogitari aut fingi potest. Atqui si a me essem , nec dubitarem, nec opta rem,nec omnino quicquam mihi deesset,omnes enim persectiones, quarum idea aliqua in me est , mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem: nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt dissie lius acquiri posse, qu m illa quae jam in me sunt 3 nam contr1, manifestum est longὰ dissicilius fuisse me, hoc est rem , sive substantiam cogitantem , ex nihilo emergere , quam multarum rerum quas
ignoro cognitiones, quae tantum istius substantiae aceidentia sunt. acquirere. Ac certὰ si majus illud a me haberem , non mihi illa saltem quae facilius haberi potant denegassem e sed neque etiam ulla alia ex iis , quae in idea Dei contineri percipio ; quia nempe nulla dissiciliora factu mihi videntur e si quae autem dissiciliora factu essent, certὰ etiam mihi dissiciliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo , a me haberem , quoniam in illis potentiam meam termina s experirer. Neque vim harum rationum effugio , si surponam me fortὰ semper fuisse ut nunc sum , tanquam si inde sequeretur nullum exsistentiae meae authorem esse quaerendum et quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest.
quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo qubd 'd ' pacio
25쪽
paulo antis fuerim, non sequitur me nunc debere esse, nisi siqua calvis a me quasi rursus creet ad hoc momentum , hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis naturam eadem plane vi,& actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandams nondum exsisteret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sint. Itaque debeo nunc interrogare meipsum,an habeam aliquam
rim per quam possim eiscere ut ego ille qui jam sum, paulo post
etiam sim futurus: nam cum nihil aliud sim quam res cogitans , vel saltem eum de ea tantum mei parte praecisὰ nunc agam quae cst res cogitans,si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem ; sed & nullam esse experior, & ex hoc ipso evidentissime co gnosco me ab aliquo ente a me diveris pendere: sortὰ vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet
aliis catas Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantundem ad minimum esse debere in causa quantum est in es- sectu & idcirco cum sim res cogitans, idemque quandam Dei in me habens,qualiscunq; tande mei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitante,& omnium perfectionu,quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est; potestq; de illa rursus quaeri an sit 4 se, vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse ,quia nempe vim habeat per se exsistendi, habet procul dubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est
omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eo. dem modo de hae altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim a pertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum , praeser-t im cum non tantum de causa , quae me olim produxit, hic agam. sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat. Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurri se, & ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia id cam alterius me accepisse, adeci ut omnes quidem illae persectiones alicubi in universo reperiantur,sed non omnes simul j unctae in uno aliquo qui sit Deus;nam contra unitas,simplicitas,sive insep rabilitas eorum omni u quae in Deo sunt,una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo; nec certὰ istius omnium ejus per fectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim; neque enim efficere PO-
. tuit ut illas simul junctas,& inseparabiles intelligerem, nisi simul es
26쪽
rentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me,quat nus sum res cogitans,effecerunt, sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc
pro me accipio, inesse judicavi, ac proinde h1c nulla de iis dissicultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod exsistam,quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei,in me sit,evidentirum e demonstrari Deum etiam exsistere. Superest tantum ut examinem qua ratjone ideam ista a Deo accepi, neq; enim i ita sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit,ut solent rerum sensibilium ideae,cum istae res externis sensuum organis occurrunt, et Occurrere videntur; nec etiam a me effcta est; nam nihil ab illa
detrahere , nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest
ut mihi sit innata , quemadmodum etiam mihi est innata ides mei ipsius. Et sane non mirum est Deum me creando ideam illam mihi indidisse,ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa ; nec er- iam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa , sed ex hoc uno quod Deus me creavit,valde credibile est me quodammodo ad imaginem,& similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem faeduitatem, perquam ego ipse a me percipior, hoc est dum in mei rsum mentis acie converto,non modo intelligo me esse rem incompletam δε ab alio dependentem, rεmque ad majora, & majora, sive meliora indefinith aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo Pendeo , majora ista omnia non indefinith & potentia tantsim, ted Teipsa infinite in se habere,atque ita Deum esse; tot q; vis argumenti in eo est quod agnoscam fieri non posse ut exsistam talis naturaequalis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam exsisteret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est hahens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunq; modo attingere cogitatione possum & nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse uon posise, omnem enim fraudem, & deceptionem h defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem , simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram , placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere,&immensi hujus luminis pulchritudinem,quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueriiadmirari, adorare. Vt enim in hac ista divinae majestati co D - ' d a tem-
27쪽
templatione summam alterius vitae Delicitatem consistere fide credimus,lta etiam jam ex eade,licet multo minus persecta,maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptate percipi posse experimur.
ITa me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda. t misque accurate animadverti perpauca esse quae de rebus corporeis verὸ percipiantur, multoque plura de mente humana, mu to adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas eonvertam:&sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est re cogitans , non extensa in longum , latum, & profundum , nec aliud quidacorpore habens, quam ideam ullius rei corporeae: cumque attendo me dubitare , sive esse rem incompletam , & dependentem , adeo clara &distincta idea entis independentis, & completi, hoc est Dei, mihi occurrit; & ex hoc uno quod talis idea in me sit,sive quod ego ideam illam habens exsistam , adeo manifeste concludo Deum etiam exsistere, atque ab illo singulis momentis totam exsistentiam meam dependere, ut nihil evidentius,nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam .lamq; videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum & sapientiae absconditi,ad caeterarum rerum cognitiOnem deveniatur. Inprimis enim agnosco fieri non posseut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperinsectionis reperitur; &quam vis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, procul dubio velle fallere vel malitiam , vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem , quam certe , ut & reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum ea rectC utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium superesset,ni si inde tequi videretur me igitur errare nunquam polia, nam si quodcumque in me est a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem , non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantum cogito,totiisque in eum me converto Iullam erroris, aut fallitatis causam deprehendo ; sed postmodum ad
me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium , quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive eatis
28쪽
entis summὰ persecti realem,& positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam ideam mihi obversari,& me tanquam medium quid inter Deum & nihil, sive inter summum ens & non ens ita esse constitutum. ut,quatenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit,per quod fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo , sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens,desuntque mihi quam plurima, non adeo mirum esse quod fallar: atq; ita certὰ intelligo errorem,quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat,sed tantummodo esse defectum , nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua sincultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo
Zod facultas verum judicandi quam ab illo habeo non sit in me inἄnita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error
est pura negatio , sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse ut rite aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione si privata; nam si quo peritior est artifex eo pers ictiora opera ab illo proficiscantur, quid potesta summo illo rerum
omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris a solutum p nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut
nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum; anne ergo melius est me falli quam non falli dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus exsistentia ideo esse dubitandum quod sorth quaedam alia esse experiar quae quare,vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo;
cum enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam, & limit tam , Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibile, infinitam, ex hoe satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem;atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum 'genus quod a fine peti solet in rebus Physicis nullum usum habere istimo; non enim absque temeritate me puto posse investigare fi-Mes Dei. Occurrit etia non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam,quoties an oper ei
perfecta sint inquirimus; quod enim sorid non immerito, si solum esset, valdh imperfectum videretur , ut habens in mundo rationem partis est persectissimum;&quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, & Deum exsistere certo cognovi, non
29쪽
possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti.nsgare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, ad ebul ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad
me propius accedens, & qualesnam sint errores mei qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt investigans , adverto illos duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est,&a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate , hoc est ab intellectu , & simul a voluntate; nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus judicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecish sic spectato reperitur; quamvis enim innumerae fortasse res exsistant quarum ideae nullae in me sunt , non tamen proprie illis privatus, sed negativh tantiim destitutus sum dicendus , quia nempe rationem nullam possum asse re, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum, in singulis ex sitis operibus omnes persectiones ponere debuisse quas in aliquibus ponere po-rest. Nec vero ctiam queri possum quod non satis amplans & persectam voluntate, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim; nam sanhnullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandumihi videtur, nulla alia in me sunt tam persecta,aut tanta, quin intelligam persee iora ,sive majora adhuc esse posse, nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero , statim agnosco perexiguam illam, & valde finitam in me esti, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo maximae, atque infinitae ideam sermo, illamq; ex hoc ipse quod ejus ideam formare possim , ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi,vel imaginandi, vel quasi bet alias examinem, nullam planὰ invenio quam non in me tenuem, & circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam ; sola est voluntali , sive arbitrii libertas. quam tantam in me experior ut . nullius majoris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipud siti ratione cujus imaginem quandam, & similitudinem Dei me referre intelligo: nam quamvis major absque comparatione in Deo quhm in me sit, tum ratione cognitionis & potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam & efficacem;tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit; non tamen in se formaliter & praeciso spectata major videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vclfacere,vel non facere hoe est assirmare vel negare,prosequi vel fugere in possimus; vel potius in eo tantum, quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur a firmandum vel negandula , sive prosequen-
30쪽
dum vel sugiendu ita seramur,ut d nulla vi externa nos ad id determi- Mari sentiamus. Neq; enim opus est me in utramq; parte ferri posse ut sim liber,sed contia quo magis in una propendeo,iste quia ratione veri,& boni in ea evidenter intelligo,sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo a nec satae divina
gratia , nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem , sed potius augent,& corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, & nullam in ea perfecta onem , sed tantummodo in cognitione defectum , sive negationem quandam tectatur; nam si semper quid verum & bonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum vel eligendum deliberarem; atq; ita quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. Ex his autem poeipio nec vim volendi, quam a Deo habeo . Per se spectatam causam esse errorum meorum;est enim amplissima, atq; in suo genere perfecta; neq; etiam vim intelligendi,nam quidquid intelligo, chm a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo nec in eo fieri potest ut fallari unde ergo nastuntur mei
errores λ nempe ex hoc uno quod tam latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo , sed etiam ad
illa quae non intelligo extendo; ad quaecum sit indifferens , facile a vero & bono deflectit, atq; ita & fallor 8c pecco. Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo exsisteret, atq; adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem ,ev identer sequi me exsistere,non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum essemon quod ab aliqua vi externa suerim ad id c actus , sed quia ex magna luce in intellectu , magna consequuta est Propensio in voluntate , atq; ita tanto magis sponte & libere illud credidi, quanto minus sui ad istud ipsum indimerens. Nunc autem
non tantum scio me, quatenus sum res quaedam Cogitans Axsistere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversa-aur , Contingitq; ut dubitem an natura Cogitans quae in me in , vel
Potius quae ego ipse sum,alia se ab ista natura corporea,vel an ambaei de sint; & suppono nullam adhue intellectui meo rationem occur Tere,quae mihi unum magis quam aliud persuadeat,certe ex hoc ipse sum indifferens ad utrumlibet affirmandum vel negandum , vel et-jam ad nihil de ea re judicandom. Quin imb etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspi- ue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate delibe-
