Apologia pro confessione sive Declaratione sententiae eorum, qui in foederato Belgio vocantur remonstrantes, super praecipuis articulis religionis Christianae. Contra censuram quatuor professorum Leidensium. ..

발행: 1629년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

---- .

Ex Bibliotheca

majori Coll. Rona. Societ Iesu

6쪽

CONFESSIONE

S IN E

DECLARATIONE

Sententiae eorum,

Qui in Foederat Belgio vocantur REMONsTRANT EI super praecipuis Articalis Religionis Christianae 'Contra

CENSURAM

Impressa, Anno Domini clam crare

8쪽

Prudentibus&Ρotentibus Dominis

CONSILIARIIS ORDINUM

Nobios prudentes a petentes Domini

Pologia haec Remonstrantium pro

divina veritates vestra autoritates ipserum innocentia est. Ignoscite si eam inscribant augusto nomini vestro. Nulla temeritate id fit, sed partim necessitate, partim exemplo mecessitatem iis impositi Theologorum vestrorum labori, qui umplicem atque innoxiam eorum Declarationem , ante annos aliquot inditam, tot atrocibus criminationibus Uuspicionibus onerarunt,ut tutam esse non possis credant in Repub . vestra innocentiam suam, nisi apud vos iusta responsione eas diluant. Exemplo , quia praeiverunt Theologi vestri, censuram sitam vobis inscripserunt, quiabus fidei caussae suς innocentiam Remonstrantes quam maxime probari cupiunt ac desiderant. Sequuntur actores suos ex lege ritu gentium pene omnium , nec exceptione fori utuntur. Enimvero ea est veritatis cinnocentiae fiducia , ut nullum forum nullum tribunal reformidet, ubi alteram partem non audire religio est. Secura est apud omnem iudicem , qui sine gratia, sine offensa ambigua caularum fata dirimit, nec difficile credit eum , licet accusationibus praeventum, nuda causae suae cinnocentiae ostensione in subsellium suum trahere. Ea vero etiam est Reipub Vestrae supra alias non pauca gloria, ut alteri parti aurem non praebere, nefas esse iudicetis , ne caussa quidem Religionis excepta Nempe supremam causarum omnium cognitioncm ad istud auditorium

triuimal pertinere creditis, cui Limma Reipub cura populi si s prema

9쪽

DEDICATIO prema salus concredita est. Sola itaque equitatis vestrae caussae tuae fiducia freti Remonstrantes, supplices se advolvunt genibus

vestris Mut caussam eorum ex aequo bono cognoscatis, obnixi postulant. Ne vero vos N. N. D D, quos hoc tempore gravissimis de summa Reipub curis ac negotij occupatos es. non ignorant, praegrandi nac Apologia remorentur, paucis, si placet, accipit , quae in ea pluribus disceptantur, ut uno quasi oculi ictu omnia habeatis perspeetissima. Summa accusationis duobus sere capitibus continetur. Primum feectat Dectarationem ipsam Alterum eos, quorum nomine Declaratio edita est . Declarationem Theologi vestri errores nec paucos nec leves continere asserunt, quos a Pelagi vel Semi- pelagianis autMassiliensibus,vel Socino acceptos seredos esse aiunt, Declaratores vero schismatis ac secessionis nuper natae autores faciunt ac semites Vitam eorum, quae, coelo ipIbteste, sine labe sine macula fuit, apertis non traducunt, sed subinde hic illic veluti in transcursu admordent, usque adeo tamen inverecunde, ut quod mens vel cogitare horret, eos in sulpicionem laesae Maiestatis aut

Perduellionis vocare per intervalla non dubitent. Ita enim fere fit. borum ingenium errare creditur, eorum pietas in dubium vocatur, perinde ac si errorum scelerumque necessaria sit cognatio, atio individuo nexu cohaereant, Error atque Impietas ut errorum reprehensio iustam criminum omnium sulpicionem post se trahat. Summa responsionis est. Primo , errores quod attinet, Nec ad iustam probationem, quod sententia aliqua erronea sit, sussicere, si hunc aut illum damnati vel exosi nominis autorem habeat nec, si id omnino lassicere cred tur, iustam causam esse, cur Declaratio Remonstrantium damnatis aut exosis istis, quos aiunt, autoribus accepta sit fercnda. Ad iustam Probationem autoritas humana non sufficit, nisi in consistorio Pontilicio. Nec satis est damnatam olim sententiam csse, nisi damnandam eam aut iure ac rite damnatam esse constet. In foro conscientiae & Christi auditorio non alia constant argumenta, quam quae suppeditat aut Scriptura aut recta ratio: Caetera, etsi pondus suum habeant, tanti tamen non sunt, ut propterea recte aut secus sentire quisquam iudicandus sit. Quare nec pro dignitate sua nec pro caussae suae merito egerunt Theologi vestri, cum id unum potissimum operam dederunt, ut Declaratio nem Remonstrantium, non tam erroris convincerent , quam mi

litudinis

10쪽

litudinis cum iis, quos ornasse olim Antiquitas tune errare cominmunis credit opinio Hoc eorum est, qui cum caussae suae dissidant, adversarios suos speciosis autoritatibus malunt obruere, quam rationibus conscientias eorum convincere.

Sed nee caussa ulla est, cur Declaratio Remonstrantium autoribus istis, quos volunt, accepta ferri debeat. Etenim quae de praevenientis gratiae necessitate non uno in loco statuit, ea toto caelo

distare a Velagio de Massiliensibus seu Semipelagianis, nemo dubibitare potest, nisi qui prosunda Pelagianae istoriae ignorantia laborat. Socini propria placita quam long dissita sint a Remonstrantium sententia, tria fidem faciunt. Primum,quod ipsi hi Theologi vestri, eos in Articulis de Trinitate. Deitate Filij, ac Spir. S. de

Satisfactione , ad ijs quesecum sentire iatrantur, Si modo quod Verbis rectantur animosentiunt. Imo ea assirmare, acia iniustam reprehen sonem non incurrunti cumside analogia r urant. Deinde, quod eos non modo in pluribus qua prosem antea fierant,recedere asse 'rant ab Ecclesiis Resormatis, verum etiam in Fundamentati Reser mationis Articulo,puta de si catione, Socino se socios rotare,ita ut Socino propiores quam Eccosiae Reformata videri possint.Caetera itaque omnia Resormationis fundamenta sarta tedia manere volunt apud Remonstrantes, quae a Socino convelli credunt. Quare si in eo ipso de Iustificatione Articulo, Reformatarum Ecclesiarum sententiam tuentur, quid restat aliud quam ut, vel Theologis vestris iudicibus, orthodoxi censeantur iud autem tam clare a se demonstratum credunt in capite pologiae huius undecimo, ut non dubitent, quin suffragaturi sint omnes, quorum non interest ut contrarium verum esse credatur. Dentove, quod nusquam aperte, nusquam directhullam seu veterem leti novam haeresin Declarationi impingant. Acapite ad calcem Censurae , non occurrunt nisi leves coniecturae, hariolationes, con sequentiarum s spicionum inania, quae circa

phrases, circumstantias, aliaque ad principalem caussam non facientia versantur, ex quibus tandem operol molimine aliud nihil extorquent, quas suum illud millies pene in tota Censura inculcatum, V IM ET V R. Ex his aestimare potestis. N. N. D.D. an iustam ullam caussam habuerintTheologii denses, curDeclarationem Remonstrantium odiosis atque invisis istis nominibus in

famaverint.

Neque tamen dissilentur aut dissimulant Remonstrantes, se κDeclaratione sua non pauca silentio praeterijsse, quae in Scholis Academijs

SEARCH

MENU NAVIGATION