장음표시 사용
2쪽
4쪽
APUD EQ. PETRUM MARI ET TITYPoGR. PONTIF.
6쪽
Casus in tractatum de Matrimonio, eorumque resolutiones ad octo reducimus capita, quorum primum 3ponsalia: secundum connubii promu sationes: tertium consensum in matrimonia requisitum; quarium connubia a Neophyto inita, in vivis adhuc agente coniuge ethnico οῦ quintum Missionariorum ollicia quoad rudes vel concubinarios connubio iungendos, nec non quoad σ-quire um a Spongis consenSum, eisque impeτ-tiendam benedictionem : sextum Impedimenta connubii; septimum impedimentorum ablationem nec non eonnubii inυalide initi instaurationem: octavum connubii usum spectabit.
cASUS I. Contendebant haud ita pridem nonnulli, in regionibus hisce veri nominis sponsalia a veri nominis Indis vix unquam iniri, eaque ratione nite-
7쪽
bantur, quod quemadmodum in iis, quae ad puel-
Iam in matrimonium petendam praestari sueverunt , Vix quidpiam apparet, quod sponsalium Speciem praeseserat, ita sponsionibus, quae de prole connubio iungenda fieri solent, parentes quidem obligari videntur non Vero proles, quae idcirco liberrima censetur, quoad alias nuptias, dummodo utrimque parentes, qui de futuro prolis connubio pactum inierant, de re minime abnuant. ΙΙ. Ratio alia cur veri nominis sponsalia saepe admodum nulla in regionibus hisce, vel penes Christi fideles, connubio anteire dicantur, in eo est quod proles cum spondetur, plerumque impedimento aliquo dirimente a connubio prohibeatur, oblenta Vero dispensatione, ne cogitet quidem
de renovando consensu in luturum connubium. Porro consensus huiusmodi renovatio, ad Sponsalium validitatem plane requiri videtur. III. Duos in concubinatu menses convixerant Regulus et Τerilla secundo consanguinitatis gradu coniuncti, cum infamiae pariter ac nequitiae pertae- si, ad Missionarii pedes provoluti, paratos ad omnia se asserunt, dummodo impedimento sublato, legitimo tandem copulentur connubio. Missionarius precibus annuens, iubet eos invicem seiungi quoadusque fidei rudimentis satis imbuti connubium inire valeant. Illico separantur; sed Regulus mox novis inceptis amoribus, et quidem cum concubinae Sorore, non aliam quam hanc in uxorem se ducere velle denunciando contendit. IV. Petrum adolescentem, a nativitate surdum et mecum, parentes connubio iungere statuerant
8쪽
cum Lucia puella, surda quidem et muta, sed visu praedita ac domesticae rei perilissima. En itaque peregrinum sponsorum par ad Missionarium deducitur, quem cum ancipiti animo haerere videant parentes, instanter rogant ut de gonnubio annuat. - At enim, obiicit Missionarius, de Sacramento matrimonii et ceteris quae scitu sunt necessaria, Vix quidem puella, nullatenus vero adolescens doceri possunt. Hisce reponunt secreto parentes, Petrum quid sit matrimonium plane nosse, palam ex iis se-eisse quae cum puellulis plus Semel agere Vi Sus ecl. . V. Septennium nondum attigerant Scipio et Marinula, cum eorum parentes eos invicem sibi spoponderant connubio postmodum copulandos; quod sane Indi sacere consueVerunt, ut uXOresviris adolescentibus praesto sint, secus perdim-culier quandoque inveniendae. Sed ent vix decimum puer, octaVum puella annum attigerant, cum parens uterque dissidii causa a promissis discedit, et prolem aliis spondere sestinat. Quod sane resciens Nissionarius, prioribus parentem utrumque promissis stare debere, saltem usquedum SponSorum alteruter ad pubertatis annos perveniat, contendit. VI. In pago quodam samiliae duae sibi invicem prolem itu spoponderant, ut mares unius cum aIterius seminis, et vicissim, connubio passim iungendos esse pactum luisset. Eo tempore in familiarum altera puer erat, in altera Vero puella, qui tametsi ingenio praecoci, puella praesertim, praediti viderentur, pubertatis tamen annos nondum attigerant. Adolescente pubere edicto, puella Vix duodennis evaserat, cum istius parens hinc
9쪽
desponsati parentem nonnihil perlaesus, inde Vero nuptiis a vim alio inter Christifideles eiusdem pagi ditissimo non solum oblatis, sed quadan- tenus nobilioris quo sponsa erat generis gratia, studiosissime flagitatis, illectus, fide mutata filiam
iro copioso, nuptui tradere sestinavit. VII. Robertam vix duodennem avunculuS, ut sere mos est in regionibus hisce, nuptui traditurum se adolescenti cuidam duodeviginti annos nato spoponderat. Sponsio lamen non adolescenti, sed eiusdem parentibus, qui pro eo Roberiam in matrimonium petierant, lacta est. At mensibus paucis elapsis, lacti poenitens fidem mutat avunculus, et puellam alteri spondet: quamobrem Μissionarius eumdem non parum increpat. III. In pago quodam parentes adolescentis cuiusdam puellam pro filio in matrimonium petierant, quam cum is prima vice inspexisset, nec adamavit, nec in uxorem ducere intra se statuit. Quia tamen insolens prorsus est penes Indos in huiusmodi rρ prolem voluntati parentum obsistere, desponsari sibi puellam siverat, perinde ac aSSensum praeberet. At enl die ad connubium statuis , iam ad Sacellum convenerant cognati OmneS Sponsum utrumque pompa haud exigua deducentes, et munusculum, ut moris est, Missionario osserebant: cum adolescens pudibundus secreto dicere quidpiam Presbytero cupere Se ait. Potitioni benigne Sacerdote annuente, adolescen Sdolens et tremens asserit, puellam sibi nequaquam placere, et ab ineundis cum ea nuptiis penitus abhorrere. Quid Missionario consilii ' Undique an-
10쪽
gustiae: hinc parentum et coniunctorum irae, inde pueri repugnantia. IX. Regulus et Boncina aetate grandioreS, nedum puberes, iamdiu connubio iungi flagitabanta Nissionario, qui petitioni annuere disserebat ob
spem lare ut cognati nonnulli, qui cum huiuscemodi nuptiis assentiri penitus recusarent, diS-Sen Su Suo contentiones et simultates citaturi sat communiter putabantur, tandem aliquando eon-SenSum praeberent. At Sponsi morae pertaesi absque Missionarii praesentia, eius tamen Vice Ca- . techisia suffecto , domi coram cognatis et notis plurimis iniere connubium. Sexto vix mel Se ab huiusmodi nuptiis elapso, Begulus Boncinam deserit, et novis inceptis amoribus, cum alia eonnubium inire postulat, cui sane rei Missionarius
nunquam Se consensurum contestando denunciat. X. SponSalia ex parentum Volo, consensione
plenissima inierat Hippolytus cum Theodora. Paulo post Hippolyti parens uterque vita fungitur: ipse vero I heodorae nonnihil pertaesus, in locum prosectus ubi decretum Tametsi Concilii Τridentini nequaquam est promulgatum, alias inibi contrahit
nuptias; at uxore sere statim asiatico morbo correpta vitaque iuncta, in patriam revertitur, ibique ut Theodorae facta promissa impleat, a Suis et sponsae cognatis non parum urgetur. ReguSat. Quare Τheodorae parentes de Hippolyto vehementer cum Missionario queruntur.
XI. Flagitant aliquando Christi fideles, ut eis
liceat caeremonias civiles connubii omnes quas mundi connubium υoeant, ut a connubio in sa-